IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hoc ergo hortor in primis, ut semper delectabilia illa nimis hominum blandimenta pertimeas. Non enim in alia re tanta vigilantiae industria adhibenda est, quantum in illis sermonibus repellendis, qui rigiditatem animi quadam simulationum delectatione subnervant, qui promerendae gratiae aditus non laborum merito, sed adsentationum rimantur acumine. Utilia ergo potius quam obsequentia verba recipies, recta magis quam affabilia et iucunda captabis. Adulanti siquidem adgaudere regium vitium est; adulari vero servile est. Sed quamvis adulanti adgaudere regium sit, tamen vitium est vernaculum hoc, et quasi proprium munus est, gregi verba potentium subsequi, et ex illorum voluntatibus proprium formare sermonem. Nam si quid forte laudaverint et id non libenter audiri prospexerint, continuo accusant quae paulo ante laudaverant. Si quid vero vituperaverint, id iterum, si ita patrono visum fuerit, laudant. Atque ita inter hos tales adulati animus fertur, tamquam navis inter varios aurarum flatus, quia non habet quo exeat, fluctuatur. Inter hos ergo quorum uberrimus quaestus, hic maxime est, desideriis vivere alienis. Animum tuum summa discretionis mensura constringe, ut cum multi adulantes hinc atque inde nihil aliud nisi tantum quod delectet insinuant, offerentes quaedam gloriae verba, in quibus hoc tibi dicitur quod et Deo, agnoscas nihil aliud ex his proprium tuum esse nisi hoc tantum quod tecum, et cum de hac vita excesseris, permansurum est.