IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Postremo haec sancta humilitas, subductis a te omnium simulationum illecebris, tunc tibi caelum aperiet, cum tibi in aure dixerit: Quia terra es. Tunc te in illa vera societate hereditatis Dei introducet, cum te in omnibus admonuerit: Quia homo es et peccator. Et cum universas rationes, ex his quae ad te pertinent, in huius humilitatis supputatione praespexeris, miram rem dicam, invenies omnes homines ad honoris tui cumulum augmentando minuere, hanc vero solam minuendo plus addere. Quantum ergo magnus es, sicut ait Salomon, tantum te humilia, quia, et cum multos gubernaveris, non est tamen perfectio si, hoc quod maius est, tu solus restiteris, quem gubernare non possis. Tunc enim vere aliis praeibis, cum prius praeiberis tibi. Nec enim malis nunc ego, sed quam maxime bonis haec loquor. Nam si ad magisterium Dei respicias, non solum peccatoribus, sed et sanctis data praecepta sunt. Dicitur et illis verbum veritatis, non tamen ut fiant boni, quod sunt, sed ne fiant mali, quod non sunt. Credo autem quia bonis plus hoc quod purum, quod sincerum est, placeat. Nam Deus noster non tantum dulcibus adorantium se precibus, quantum innocentia et simplicitate placatur, plus illis aurem inclinans, qui sinceram puramque ei mentem offerunt, quam qui suavia orationum suarum intulerunt blandimenta. Non enim ad alium mihi de vana gloria aut superbia rectius visum est loqui, nisi ad te quicumque prior es aliis, qui etsi non recipias, tamen omnes haec ingerunt, omnes blandiuntur, omnes extollunt, nemo ex illis id offerens quod ita dulce sit ut tamen a periculo longe sit. Nec enim miror hoc omnibus esse in promptu, quia laudare potentem, sicut nec labor, ita nec timor est.