IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Tibi igitur me oportuit haec humilitatis instrumenta porrigere, tibi gubernaculi, quamvis et ipse habeas, etiam hoc superfluum addere moderamen, quia ibi semper elationis fortior ventus est, ubi et honoris fortior altitudo. Cupio ergo te ante oculos Dei, quibus nuda est abyssus humanae conscientiae, humili corde semper incedere, quia scriptum est: Super quem, inquit Dominus, requiescit spiritus meus, nisi super humilem et trementem mea verba? Cupio te omnia mandata Christi servare, et cum illa operibus bonis adimples, illud quod ipsis Apostolis a Domino dictum est recordari. Ait enim illis: Et cum haec omnia feceritis quae mando vobis, dicite: quia servi inutiles fuimus, quae debuimus facere fecimus: id est, non ex dono tamquam liberi, sed ex debito tamquam servi. Nullus enim, quamvis perfectus in omnibus vir, ita aliquando haec praeoccupavit quae Deo sunt placita, ut prius aliquid illi foenerans, non debitor fieret, sed exactor. Quis enim aliquid habet quod ab illo non datum est? Aut quis, sicut ait Apostolus, prior dedit ei, et retribuetur illi? Quoniam omnia ex ipso et per ipsum et in ipso, ipsi gloria in saecula. Amen.