IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ecce haec est vera illa et Christiana humilitas. In hac et te et quibus praesides optime gubernabis. In hac victoriam ex omni vitio poteris promereri, Deo hoc quod viceris tribuendo, non tibi. Nam quod aliquotiens paene iam victa vitia iterum vires accipiunt, nihil aliud est, si mihi creditur, nisi quia non dicimus Deo quod belligerator ille David, bella Domini bellans: In te, inquit, inimicos nostros ventilavimus, et in nomine tuo spernimus insurgentes in nos. Et iterum: Quia non in virtute sua potens est vir; Dominus infirmum facit adversarium eius. Sed fortasse respondetur mihi: Ergo et Deo non agimus gratias, non referimus laudes? Credo, quia agimus gratias, potest fieri, sed verbo tenus, sed in sinu: Deo privatim gratias agimus, nobis publice; Deo in labiis laudem tribuimus, nobis et in labiis et in corde. Ecce hoc est quod incurvatum saepius erigit inimicum. Peccatum namque elationis nostrae robur est illius.