IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sola ergo humilitas cordis est quae se infirmam dicendo omnia potest, quae totum quod boni est obtinet, Deo hoc semper applicando, non sibi. In qua si quis ascenderit, non habet unde cadat. Omnes aliae virtutes ad perfectionem suam per excelsa quaedam nos et ardua poterunt provocare. Haec sola in plano est, et quamvis humilior aliis videatur, caelo tamen est altior, quia in regno eius hominem non ascendendo, sed descendendo perducit. Per hanc obtinuerunt sancti futurae beatitudinis praemia, custodientes Dominicum illud eloquium: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Ille est scilicet humilis, qui spiritu suo pauper, Dei spiritu dives est. Nam qui spiritu suo dives est, flatu quodam elationis abundans, inflatus ut uter est.