IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quisquis ergo prudentiam sequi desideras, tunc per rationem recte vives, si omnia prius aestimes et perpenses et dignitatem rebus non ex opinione multorum sed ex earum natura constituas. Nam scire debes quia sunt quae non videantur bona esse et sunt, et sunt quae videantur et non sunt. Quaecumque autem ex rebus transitoriis possides, non mireris nec magni aestimes quod caducum est nec apud te quae habes tamquam aliena servabis, sed pro te tamquam tua et dispenses et utaris. Si prudentiam amplecteris, ubique idem eris et prout rerum varietas exigit, ita te accomodes tempori nec te in aliquibus mutes sed potius aptes, sicut manus quae eadem est et cum in palmam extenditur et cum in pugnum adstringitur. Prudentis proprium est examinare consilia et non cito facili credulitate ad falsa prolabi. De dubiis non definias sed suspensam tene sententiam. Nihil affirmes, quia non omne quod verisimile est statim et verum est, sicut et saepius quod primum incredibile videtur non continuo falsum est. Crebro siquidem faciem mendacii veritas retinet, crebro mendacium specie veritatis occulitur. Nam sicut aliquotiens tristem frontem amicus et blandam adulator ostendit, sic verisimile coloratur et ut fallat vel subripiat comitur. Si prudens esse cupis, in futura prospectum intende et quae possunt contingere, animo tuo cuncta propone. Nihil tibi subitum sit sed totum ante prospicies. Nam qui prudens est non dicit: "Non putavi hoc fieri," quia non dubitat sed exspectat, nec suspicatur sed cavet. Cuiuscumque facti causam require: cum initia inveneris, exitus cogitabis. Scito in quibusdam perseverare te debere, quia coepisti: quaedam vero nec incipere in quibus perseverare sit noxium. Prudens fallere non vult, falli non potest. Opiniones tuae iudicia sint. Cogitationes vagas et velut somnio similes non recipies, quibus si animum tuum oblectaveris, cum omnia disposueris, tristis remanebis. Sed cogitatio tua stabilis et certa sive deliberet sive quaerat sive contempletur non recedat a vero. Sermo quoque tuus non sit inanis, sed aut suadeat aut moneat aut consoletur aut praecipiat. Lauda parce, vitupera parcius. Nam similiter reprehensibilis est nimia laudatio quam immoderata culpatio; illa siquidem adulatione, ista malignitate suspecta est. Testimonium veritati, non amicitiae reddas. Cum consideratione promitte, plenius quam promiseris praesta. Si prudens es, animus tuus tribus temporibus dispensetur: praesentia ordina, futura praevide, praeterita recordare. Nam qui nihil de praeterito cogitat perdit vitam, qui nihil de futuro praemeditatur in omnia incautus incedit. Propone autem animo et mala futura et bona, ut illa sustinere possis, ista moderare. Non semper in actu sis, sed interdum animo tuo requiem dato, sed requies ipsa plena sit sapientiae studiis et cogitationibus bonis. Nam prudens numquam otio marcet. Animum aliquando remissum habet, numquam solutum. Accelerat tarda, perplexa expedit, dura mollit, ardua exaequat. Scit enim quid qua via adgredi debeat et cito singula et districte videt consilia imperitorum. Ex apertis obscura aestimat, ex parvulis magna, ex proximis remota, ex partibus tota. Non te moveat dicentis auctoritas, nec quis, sed quid dicat intendito, nec quam multis sed qualibus placeas cogita. Id quaere quod potest inveniri, id disce quod potest sciri, id opta quod optari coram omnibus potest. Nec altiori te rei imponas in qua stanti tibi tremendum, descendenti cadendum sit. Tunc consilia tibi salutaria advoca, cum tibi adludit huius vitae prosperitas. Tunc te velut in lubrico retinebis ac sistes nec tibi dabis impetus liberos, sed circumspicies quo eundum sit vel quousque.