IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Continentiam vero si diligis, circumcide superflua et in artum desideria tua constringe. Considera tecum quantum natura poscat, non quantum cupiditas expetat. Si continens fueris, usque eo pervenies ut te ipso contentus sis. Nam qui sibi ipse satis est cum divitiis natus est. Impone concupiscentiae frenum omniaque blandimenta quae occulta voluptate animum trahunt reice. Ede citra cruditatem, bibe citra ebrietatem. Observa ne in convivio vel in qualibet vitae communitate quos non imitaberis damnare videaris. Nec praesentibus deliciis inhaerebis nec desiderabis absentes. Victus tibi ex facili sit, nec ad voluptatem sed ad cibum accede. Palatum tuum fames excitent, non sapores. Desideria tua parvo redime, quia hoc tantum curare debes, ut desinant. Atque ita quasi ad exemplar divinum compositus a corpore ad spiritum quantum potes abducere. Si continentiae studes, habita non amoene sed salubriter, nec dominum notum velis esse a domo, sed domum a domino. Non tibi affingas quod non eris, nec quod es maius quam es videri velis. Hoc magis observa, ne paupertas tibi immunda sit nec parsimonia sordida nec simplicitas neglecta nec lenitas languida, et si res tibi exiguae sunt, non sint tamen angustae. Nec tua defleas nec aliena mireris. Si continentiam diligis, turpia fugito antequam accidant, nec quemquam alium vereberis plus quam te. Omnia tolerabilia praeter turpitudinem crede. A verbis quoque turpibus abstineto, quia licentia eorum impudentiam nutrit. Sermones utiles magis quam facetos et affabiles ama, rectos potius quam obsecundantes. Miscebis interdum seriis iocos sed temperatos et sine detrimento dignationis ac verecundiae. Nam reprehensibilis risus est, si immodicus, si pueriliter effusus, si muliebriter fractus. Odibilem quoque hominem facit risus aut superbus et clarus aut malignus et furtivus aut alienis malis evocatus. Si ergo tempus iocos exigit, in his quoque cum dignitate sapientiae gere, ut te nec gravet quisquam tamquam asperum nec contemnat tamquam vilem. Non erit tibi scurrilitas sed grata urbanitas. Sales tui sine dente sint, ioci sine vilitate, risus sine cachinno, vox sine clamore, incessus sine tumultu. Quies tibi non desidia erit et cum ab aliis luditur tu sancti aliquid honestique tractabis. Si continens es, adulationes evita sitque tibi tam triste laudari a turpibus quam si lauderis ob turpia. Laetior esto quotiens displices malis et malorum de te existimationes malas veram tui laudationem adscribe. Difficillimum continentiae opus est adsentationes adulantium repellere, quorum sermones animum quadam voluptate resolvunt. Nullius per adsentationem amicitiam merearis nec hunc promerendi ad te aditum aliis pandas. Non eris audax, non adrogans. Submittes te, non proicies, gravitate servata. Admoneberis libenter, reprehenderis patienter. Si merito te obiurgavit aliquis, scito quia profuit, si immerito, scito quia prodesse voluit. Non acerba, sed blanda verba timebis. Esto vitiorum fugax ipse, aliorum vero neque curiosus scrutator neque acerbus reprehensor, sed sine exprobratione corrector, ita ut admonitionem hilaritate praevenias. Et errori facile veniam dato. Nec extollas quemquam nec deicias. Dicentium esto tacitus auditor, audientium promptus receptor. Requirenti facile responde, contendenti facile cede, nec in iurgia dissensionesque descendas. Si continens es, et animi tui et corporis motus observa, ne indecori sint, nec ideo illos contemnas, quia latent. Nam nihil differt, si nemo videat, cum ipse illos videas. Mobilis esto, non levis, constans, non pertinax. Alicuius rei scientiam te habere nec ignotum sit nec molestum. Omnes tibi pares facies: si inferiores superbiendo non contemnas, superiores recte vivendo non timeas. In reddenda officiositate neque neglegus neque exactor appareas. Cunctis esto benignus, nemini blandus, paucis familiaris, omnibus aequus. Severior esto iudicio quam sermone, vita quam vultu, ultor clemens, saevitiae detestator, famae bonae neque tuae seminator neque alienae invidus, rumoribus, criminibus, suspicionibus minime credulus, sed potius malignis qui per speciem simplicitatis ad nocendum aliquibus subripiunt oppositissimus, ad iram tardus, ad misericordiam pronus, in adversis firmus, in prosperis cautus et humilis, occultator virtutum sicut alii vitiorum, vanae gloriae contemptor et bonorum quibus praeditus es non acerbus exactor. Nullius imprudentiam despicias. Rari sermonis ipse, sed loquacium patiens, severus ac serius, sed hilares non aspernans, sapientiae cupidus et docilis. Quae nosti sine adrogantia postulanti imperties. Quae nescis sine occultatione ignorantiae tibi postula impertiri.