IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Magnanimitas autem si se extra modum suum extollat, faciet virum minacem, inflatum, turbidum, inquietum, et in quascumque excellentias dictorum atque factorum neglecta honestate festinum, qui momentis omnibus supercilia subrigens ut bestiarius, etiam quieta excitat: alium ferit, alium figit. Sed quamvis audax sit impugnator, tamen multa extra se valentia ferre non poterit, sed aut miserum oppetit finem aut aerumnosam sui memoriam derelinquit. Mensura ergo magnanimitatis est nec timidum esse hominem nec audacem.