Martinus Bracarensis
Formula vitae honestae

IX.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

IX.

Iustitia postremo eo mediocritatis tibi tenore regenda est, ne ductu iugiter leni immotam semper animi rationem neglegentia subsequatur, dum neque de magnis neque de minimis errantium vitiis corrigendi curam geres, sed licentiam peccandi aut adludentibus tibi blande aut inludentibus proterve permittes; neque rursum nimiae rigiditatis asperitate nihil veniae aut benignitati reservans humanae societati dirus appareas. Ita ergo amabilis iustitiae regula tenenda est, ut reverentia disciplinae eius neque nimia neglegentiae communitate despecta vilescat neque severiori atrocitate durata gratiam humanae amabilitatis amittat.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License