IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Multa sunt vitiorum genera, quibus humana fragilitas infestatur, et quorum vulneribus paene omnes homines sauciantur, quae etiam sicut ab omnibus aguntur, ita cognoscuntur ab omnibus. Nam, ut dicam pauca de multis, alius, qui iracundia vincitur, caedibus, homicidiis, clamori, ac seditioni deservit. Alius, qui avaritia impellitur, inhumanitatem, rapacitatem, falsa testimonia, violentias, periuria, furta, mendacium, et fraudationes exercet. Alius, qui libidine sordidatur, turpiloquiis, ludibriis, scurrilitatibus, adulteriis, et fornicationi succumbit. Alius qui gulae ventrisque ingluvie superatur, comessationibus, crapulae, ebrietati deservit. Et ut non multa prosequar, quae commemorare perlongum est, cum singulos homines constet ab his singulis impugnari, unus inter haec omnia morbus est, qui condicioni suae, non singillatim quosdam, sed congregatim cunctos addicit. Et cum cetera vitia particulatim sibi vindicent quos vicerint, hoc unum non nisi omnibus dominari contentum est. Id autem est inane laudis studium, quod Graeci cenodoxiam, Latini vanam gloriam vel iactantiam vocant. Quod quale sit malum et quomodo universos vulneret dicam.