IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Abbas Iohannes dicebat fratribus: Patres manducantes panem tantum et salem fortes facti sunt in opere Dei, dum angustarent se ipsos. Constringamus ergo nos in ipso pane et sale. Oportet enim servientem Deo in istis coartari, quia ipse Dominus dixit artam et angustam esse viam quae ducit ad vitam.