Martinus Bracarensis
Sententiae patrum Aegyptiorum

VI.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

VI.

Quidam frater venit ad Abbatem Agathonem, dicens: Pater, permitte me habitare tecum. Suscipiensque illum vidit nitrum in manu eius, et dicit ei: Unde habes nitrum? Respondit frater: Inveni illud in via dum venirem et tuli illud. Dicit ei senex: Tu illud posueras? Respondit: Non. Et dicit ei senex: Si ergo tu non posueras, quomodo veniens habitare mecum hoc tulisti quod non posueras, [dum prae oculis Deum et mandata eius habemus dicentem: Non concupisces, non facies furtum? An ignoras quia qui furatur rem alienam daemon efficitur]? Mox autem remisit eum, dicens: Vade, reporta illud in locum unde tulisti, et habita mecum.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License