Martinus Bracarensis
Sententiae patrum Aegyptiorum

VIII.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

VIII.

Abbas Moyses dixit: Privatio rerum materialium, id est voluntaria paupertas, et tribulatio cum patientia, et discretio instrumenta sunt monachi. Scriptum est enim: Si fuerint tres viri isti, Noe, Iob, et Daniel; vivo ego, dicit Dominus, ipsi salvi erunt. Noe enim est in persona voluntariae egestatis, Iob in persona tribulationis et patientiae, Daniel in persona discretionis. Si ergo trium istorum sanctorum virorum actus in aliquo homine fuerint, Dominus cum eo est, habitans cum ipso, suscipiens eum, et repellens ab eo omnem temptationem et omnem tribulationem supervenientem ab inimico.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License