IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Abbas Poemen habebat proximum suum secum in cella, qui habebat causam cum alio fratre foris monasterio suo sedente, et dicit ei Abbas Poemen: Proxime mi frater, nolo te habere aliquam actionem cum aliquo qui foris monasterio nostro est. Ille autem non audivit eum. Surgens autem Abbas Poemen venit ad alterum senem magnum et dicit ei: Proximus frater meus habet causam cum aliquo foris monasterio nostro, et non requiescimus. Dicit ei senex: Poemen, et tu adhuc vivis? Sed vade in cella tua, et pone in corde tuo quia habeas annum quod in sepulchro sis.