IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sedente aliquando Abbate Poemenio in cella, litigaverunt fratres ad alterutrum nimis, et nihil locutus est omnino illis senex. Ingrediens autem Abbas Panub et inveniens eos rixantes, dicit ei: Quare dimisisti fratres et non es illis locutus ne litigarent? Dicit illi Poemen: Fratres sunt, iterum pacificant. Dicit ei Panub: Quid est hoc? Vides quia rixantes usque ad sanguinem paene venerunt, et tu dicis quia iterum pacificant? Dicit ei Poemen: Sic pone, frater, in corde tuo, quia non sum hic. Sic ergo erat quietus et tacens cum caritate Abbas Poemen.