Martinus Bracarensis
Sententiae patrum Aegyptiorum

XXII.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XXII.

Interrogavit frater senem, dicens: Cor meum durum est et non timet Deum. Quid faciam ut possim timere Deum? Respondit: Ego sic arbitror, quia homo arguens se ipsum semper in corde suo pervenit ad timorem Dei. Dicit frater: Quid est arguere se ipsum? Respondit senex: Ut in omni causa arguat animam suam, dicens ei quod oportet adstare ante Deum; et iterum dicere: Quid volo ego cum homine aliquam habere malitiam? Arbitror ego, si in istis permaneat, venit in animam eius timor Dei.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License