Martinus Bracarensis
Sententiae patrum Aegyptiorum

XXV.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XXV.

Dixit quidam frater Abbati Petro: Cum in cella sum, in pace est anima mea; cum autem egredior foris, si audiero aliquos sermones, loquente fratre conturbor. Respondit senex: Clavis tua aperit ostium alienum. Dicit illi frater: Quod est hoc verbum? Respondit senex: Quia interrogatio tua aperit ostium sermonum illius, ut audias quae non vis. Dicit ei frater: Quid ergo faciemus superveniente fratre, quid loquimur ad illum? Respondit senex: Omnium doctrina luctus est. Ubi vero non est luctus, non potest observari.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License