IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Requisivit frater senem, dicens: Quomodo anima delectatur passiones? Respondit: Anima delectatur passiones, sed Spiritus Dei est qui continet illam. Plangere ergo debemus et attendere quae in nobis immunda sunt, [rogantes Deum, qui potens est in omnibus, ut amputet a nobis maligna semina]. Maria ergo dum inclinans se in monumentum fleret, mox apparuit illi Dominus [et conversus est luctus eius in gaudium]. Sic est et anima, si lacrimas diligat.