Martinus Bracarensis
Sententiae patrum Aegyptiorum

LI.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LI.

Dicebatur pro Abbate Iohanne, quia numquam permittebat cogitationem otiosam ascendere in corde suo, neque loquebatur de causis saeculi huius. Temptaverunt ergo eum fratres, dicentes: Gratias agimus Deo, pater; pluit enim nimis, et palmae arbores irrigatae producunt germina, ex quibus inveniant fratres folia quae operentur. Dicit illis senex: Sic est, fratres, et spiritus Dei. Cum descenderit in corda sanctorum, adaperiuntur et producent fructus in timore Dei.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License