IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Interrogavit frater senem, dicens: Quid est quod dixit Dominus: In carcere eram et venistis ad me? Respondit: Licet hoc in proximis sibi Dominus imputet factum, tamen quia carcer est sedere in cella, si quis sedens in cella memoriam semper habeat Dei, illi recte dicendum est: In carcere eram et venistis ad me.