IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quidam frater rogavit senem, dicens: Veni in cellam meam si mereor ut lavem pedes tuos. Ille autem non ivit. Iterum secundo et tertio dixit illi, et non ivit. Novissime abiit in cellam senis, et mittens poenitentiam ante ipsum, rogavit eum ut veniret in cellam eius. Et surgens venit cum eo, et dixit ad senem: Quare totiens ante rogatus non venisti? Respondit senex: Cum verbis solum dicebas, non satisfecisti cordi meo ut venirem; cum vero monachile opus humilitatis vidi in te, et ego tunc gaudens veni ad te.