Martinus Bracarensis
Sententiae patrum Aegyptiorum

CIX.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

CIX.

Interrogavit Abbas Moyses Abbatem Silvanum, dicens: Potest homo per singulos dies apprehendere initium? Respondit: Si est operarius, potest per singulos dies sumere initium. Oportet enim apprehendere unumquemque parum aliquid ex omnibus virtutibus. Singulis ergo diebus surgens mane, sume initium in omnem virtutem et in omne mandatum Dei, in magna patientia, in longanimitate, cum timore et caritate Dei, cum humilitate animae et corporis, in multa sustentatione, in tribulatione et commemoratione cellae, in oratione et deprecatione, cum gemitu, cum puritate cordis et oculorum et custodia linguae et sermonum, in abrenuntiatione rerum materialium et desideriorum carnis, in certamine crucis, id est, cruciatione et paupertate spiritus, in continentia spirituali et agone pugnae, in paenitentia et luctu, in simplicitate animae et taciturnitate, in ieiunio et vigiliis nocturnis, in operatione manuum secundum quod docet Paulus Apostolus, dicens: Operantes manibus nostris, in fame et siti, in frigore et nuditate, in laboribus et tribulationibus, in necessitatibus et angustiis et persecutionibus, in foveis et speluncis et cavernis terrae. Esto factor verbi, et non auditor tantum, operans talentum in duplo, habens vestem nuptialem, fundatus super firmam petram et non super arenam. Eleemosyna et fides non te derelinquant. Cogitans omnem diem mortem esse vicinam, et quasi iam clausus in monumento, nihil de hoc saeculo cures. Inedia escarum et humilitas et luctus non recedant a te, et timor Dei permaneat in te omni hora. Scriptum est enim: Propter timorem tuum, Domine, in utero concepimus, et doluimus, et peperimus spiritum salutis. Haec ergo, et si qua alia virtus est, in his perspice, nec te ipsum mensures cum magnis, sed crede te inferiorem esse omni creaturae, id est, deteriorem a quovis homine, quamlibet peccatore. Habeto discretionem, discutiens temetipsum, et non diiudices proximum, neque inspicias aliena delicta, sed tua plange peccata, et de nullius hominis actu sollicitus sis. Esto mansueti spiritus, et non iracundi. Nihil in corde tuo contra aliquem cogites mali, nec habeas inimicitiam in corde tuo neque odium contra inimicantem tibi sine causa, neque irascaris inimicitiae eius, neque despicias eum in necessitate et tribulatione eius, nec reddas malum pro malo, sed esto pacificus cum omnibus: haec est enim pax Dei. Non te credas malum facienti, neque congaudeas ei qui facit proximo malum. Non detrahas alicui, quia Deus cognoscit omnia et videt unumquemque. Non credas , neque congaudeas ad maliloquium eius. Non oderis aliquem propter peccatum eius, quia scriptum est: Nolite iudicare, et non iudicemini; neque despicias peccantem, sed ora pro illo, ut det illi Dominus conversionem in paenitentiam, et misereatur illi: potens enim est Deus. Et si audieris pro aliquo quia agit iniqua, responde dicens: Numquid ego horum iudex sum? Homo sum peccator, mortuus sub peccatis meis, et lugens mea propria mala: mortuus enim causam non habet curare pro aliquo. Haec omnia ergo qui cogitat et procurat, operarius est universae iustitiae sub gratia et virtute Domini nostri Iesu Christi.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License