IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
His vero, qui adhuc carnalium passionum oblectationibus, quibus subrepunt, cum semel sibi obtinuerint domicilia mentium humanarum, tunc multiformem ex utraque fomitem pullulant vitiorum. Nam vana gloria generat ex se praesumptionem omnium novitatum, adinventiones falsorum dogmatum, quaestionum torturas, contentiones, haereses, sectas, schismata. Superbia vero parit indignationem, invidiam, contemptum, detractionem, murmurationem, et execrabiliorem his omnibus blasphemiam, quorum malorum causas si quis extirpare in veritate desiderat, origines earum a se prius et radices excidat. Ita namque omnium vitiorum funditus poterunt suboles extirpari, si ipsa quoque eorum semina priusquam germinent evellantur.