IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[3] Nunc ais: tertio nomen invocari et tertio tingi certissime Arianum est. Audi ergo. In uno autem Patris et Filii et Spiritus Sancti nomine tertio tingi antiqua et apostolica est traditio, quam ex Romani antistitis auctoritate sacerdotes huius provinciae retinent scriptam, et a Constantinopolitanae urbis praesule, praesentibus huius regni legatis qui ad Imperium fuerant destinati, in ipsa Paschali festivitate pervisa est. Nam et nos epistolam beati Pauli Apostoli, in qua scriptum est: Unus, Deus, una fides, unum baptisma, legimus, et expositionem beati Hieronimi, in qua sub unius nominis invocatione tertio tingendos esse confirmat. Et ipsum librum iam vetustissimum chartaceum apud virum venerabilem sanctumque fratrem nostrum Ausentium presbyterum, si requiras, invenies: similiter et apud Acta S. Silvestri Constantinus admonitus in visione ter mergi iubetur. Multi, vel audientes in Apostolo dici: Unum baptisma, non pro unitate Catholicae, eo quod ubique uno modo baptisma celebretur, sed pro una tinctione intellegere voluerunt, et dum vicinitatem refugiunt Arianam, qui et ipsi tertio tingunt, sed in uno nomine sicut nos, antiquae traditionis formulam permutarunt, ut sub uno nomine una etiam fieret tinctio, nescientes quia in uno nomine unitas substantiae, trina vero mersione distinctio trium ostenditur personarum: ut, sicut verissime credimus, unam demonstremus Deitatis substantiam, tres vero personas. Nam si sub uno nomine etiam una sit tinctio, unitas tantum Deitatis in Patre et Filio et Spiritu Sancto demonstrata est, personarum vero nulla differentia est ostensa.