Martinus Bracarensis
Concilium Bracarense primum

[4]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[4]Propositis his capitulis et relectis Lucretius episcopus dixit: Quoniam ea quae a catholicis abominanda sunt et damnanda manifestius et apertius etiam ignorantibus declarata sunt, necessarium post hoc arbritror, si vestrae fraternitati videtur, ut instituta nobis sanctorum patrum, recensitis antiquis canonibus, innotescant, quae etsi non omnia certe vel pauca quaedam ad instructionem clericalis disciplinae pertinent relegantur. Omnes episcopi dixerunt: Placet hoc dictum et congrua res est, ut quibus fortasse per incuriam abolita sunt ecclesiastica constituta, audiant sanctorum canonum regulam et observent.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License