IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[5]Relecti ex codice coram concilio tam generalium synodorum canones quam localium, post quorum lectionem Lucretius episcopus dixit: Ecce ex ipsa canonum lectione agnoscat sancta fraternitas vestra non solum in generalibus conciliis sed etiam in localibus congregatos simul sacerdotes uno consensu ea quae ecclesiastico conveniebant ordini statuisse, et secundum quod uniuscuiusque rei exhibebat ratio prospexisse, sequentes sententiam doctrinae apostolicae dicentis: Probate quae bona sunt et tenete. Si ergo placet caritati vestrae, quia sunt aliqua ecclesiasticae institutionis obsequia, quae in huius praesertim extremitate provinciae, non per contentionem, quod absit, sed magis, sicut praefati sumus, per incuriam aut per ignorantiam variantur, constituamus quaedam inter nos capitula, ut quae non uno modo tenentur a nobis ad unam omnino formulam revocentur. Omnes episcopi dixerunt: Necessarium et valde hoc utile arbitramur, ut ea quae apud unumquemque nostrum varia et inordinata consuetudine retinentur, unito inter nos per Dei gratiam et concordiam celebrentur officio, et idcirco si quid illud est magnum vel parvum in quibus variari videmur, ad unam, sicut dictum est, formulam praefixis rationabiliter capitulis revocentur, praecipue cum et de ceteris quibusdam causis instructionem apud nos sedis apostolicae habeamus, quae ad interrogationem quondam venerandae memoriae praecessoris tui Profuturi ab ipsa beatissimi Petri cathedra directa est.