IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[7] Relecta est auctoritas sedis apostolicae ad quondam Profuturum directa episcopum, quae propter prolixitatem his gestis minime est inserta. Post cuius lectionem Lucretius episcopus dixit: Manifestius patet apostolicam nobis opitulari doctrinam; et ideo, sicut fraternitas vestra praedixit, si quid per ignorantiam apud quosdam variat, ad uniformem concordiae regulam praescriptis inter nos capitulis adstringatur.
Proposita sunt igitur capitula et relecta, quae continent haec:
Placuit omnibus communi consensu ut unus atque idem psallendi ordo in matutinis vel vespertinis officiis teneatur, et non diverse ac private, neque monasteriorum consuetudines cum ecclesiastica regula sint permixtae.
II. De sollemnium diebus.
Item placuit ut per sollemnium dierum vigilias vel missas omnes easdem et non diversas lectiones in ecclesia legant.
III. De salutione: Dominus vobiscum.
Item placuit ut non aliter episcopi et aliter presbyteri populum, sed uno modo salutent, dicentes: Dominus sit vobiscum, sicut in libro legitur Ruth, et ut respondeatur a populo: Et cum spiritu tuo, sicut et ab istis apostolis traditum omnis retinet Oriens, et non sicut Priscilliana pravitas permutavit.
Item placuit ut eodem ordine missae celebrentur ab omnibus, quem Profuturus quondam huius metropolitanae ecclesiae episcopus ab ipsa apostolica sedis auctoritate suscepit scriptum.
V. De ordine baptizandi.
Item placuit ut nullus eum baptizandi ordinem praetermittat, quem et antea tenuit metropolitana Bracarensis ecclesia, et pro amputanda aliquorum dubietate praedictus Profuturus episcopus scriptum sibi et directum a sede beatissimi apostoli Petri suscepit.
Item placuit ut, conservato metropolitani episcopi primatu, ceteri episcoporum secundum suae ordinationis tempus alius alio sedendi deferat locum.
Item placuit ut ex rebus ecclesiasticis tres aequae fiant portiones, id est, una episcopi, alia clericorum, tertia in recuperationem vel in luminaria ecclesiae, de qua parte sive archipresbyter sive archidiaconus illam administrans episcopo faciat rationem.
VIII. De ordinatione alterius clerici.
Item placuit ut nullus episcopus clericum alterius ordinare praesumat, sicut et antiqui canones vetuerunt, nisi forte signata ipsius episcopi scripta susceperit.
Item placuit ut quia in aliquantis huius provinciae ecclesiis diacones absconsis infra tunicam utuntur orariis, ita ut nihil differri a subdiacono videantur, de cetero superposito scapulae, sicut decet, utantur orario.
Item placuit ut non licet cuilibet ex lectoribus sacra altaris vasa portare, nisi his qui ab episcopo subdiaconi fuerint ordinati.
XI. De lectoribus ecclesiae.
Item placuit ut lectores in ecclesia habitu saeculari ornati non psallant, neque granos gentili ritu dimittant.
XII. De canonicis scripturis.
Item placuit ut extra psalmos vel canonicarum scripturarum Novi et Veteris Testamenti nihil poetice compositum in ecclesia psallatur, sicut et sancti praecipiunt canones.
XIII. Ubi omnes communicant.
Item placuit ut intra sanctuarium altaris ingredi ad communicandum non liceat laicis, viris vel mulieribus, nisi tantum clericis, sicut et in antiquis canonibus statutum est.
Item placuit ut quicumque in clero cibo carnium non utuntur pro amputanda suspicione Priscillianae haeresis vel olera cocta cum carnibus tantum praegustare cogantur. Quod si contempserint, secundum quod de his talibus sancti patres antiquitus statuerunt, necesse est eos pro suspicione haeresis huius officio excommunicatos omnimodis removeri.
XV. De auctore excommunicatorum.
Item placuit ut hi qui pro haeresi aut pro crimine aliquo excommunicantur, nullus eis communicare praesumat, sicut et antiqua canonum continent statuta. Quae si quis spernit voluntarie se ipsum alienae damnationi tradet.
XVI. De his qui se ipsos interficiunt.
Item placuit ut hi qui sibi ipsis aut per ferrum aut per venenum aut per praecipitium aut suspendium vel quolibet modo violentam inferunt mortem, nulla illis in oblatione commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur. Multi enim sibi hoc per ignorantiam usurparunt. Similiter et de his placuit qui pro suis sceleribus puniuntur.
XVII. De catechumenis defunctis.
Item placuit ut catechumenis sine redemptione baptismi defunctis simili modo neque oblationis commemoratio neque psallendi impendatur officium; nam et hoc per ignorantiam usurpatum est.
XVIII. De corporibus defunctorum.
Item placuit ut corpora defunctorum nullo modo intra basilicam sanctorum sepeliantur, sed si necesse est deforis circa murum basilicae usque adeo non abhorret. Nam si firmissimum hoc privilegium usque nunc retinent civitates, ut nullo modo intra ambitus murorum cuiuslibet defuncti corpus humetur, quanto magis hoc venerabilium martyrum debet reverentia obtinere?
XIX. De benedictione chrismatis.
Item placuit ut si quis presbyter post hoc interdictum ausus fuerit chrisma benedicere aut ecclesiam aut altarium consecrare a suo officio deponatur; nam et antiqui hoc canones vetuerunt.
Item placuit ut ex laico ad gradum sacerdotii ante non veniat, nisi prius anno integro in officio lectorati vel subdiaconati disciplinam ecclesiasticam discat, et sic per singulos gradus eruditus ad sacerdotium veniat. Nam satis reprehensibile est ut qui necdum didicit iam docere praesumat, dum et antiquis hoc patrum institutionibus interdictum sit.
XXI. De collatione fidelium.
Item placuit ut si quid ex collatione fidelium aut per festivitates martyrum aut per commemorationes defunctorum offertur, apud unum clericorum fideliter colligatur, et constituto tempore aut semel aut bis in anno inter omnes clericos dividatur. Nam non modica ex ipsa inaequalitate discordia generatur, si unusquisque in sua septimana quod oblatum fuerit sibi defendat.
XXII. De praeceptis canonum antiquorum.
Item placuit ut quaecumque praecepta antiquorum canonum, quae modo in concilio recitata sunt, nullus audeat praeterire. Si quis autem quasi contumax transgreditur illa, necesse est ut de suo degradetur officio.