Martinus Bracarensis
Concilium Bracarense primum

[8]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8] Relectis capitulis Lucretius episcopus dixit: Quia opitulante nobis Domino ea quae ad firmitatem catholicae orthodoxae fidei vel quae ad officium ordinis ecclesiastici pertinebant unanimi, sicut oportebat, collatione decrevimus, restat nunc ut ex omnibus his quae per Dei gratiam salubriter statuta sunt, propriam unusquisque nostrum studeat docere atque informare dioecesim. Si quis autem ex nobis in parochiis suis post agnita huius concilii constituta aut clericum aut monachum sanae huic doctrinae resistentem invenerit aut in aliquo adhuc Priscillianae sectae errore latitare persenserit, et non continuo illum excommunicatum et anathematizatum de ecclesia foris eiecerit, ita ut cum huiuscemodi homine nec cibum aliquis fidelium communicare praesumat, noverit se is qui talem recipit et fraternae esse excommunicationi obnoxium et divinae proculdubio sententiae reum. Omnes episcopi dixerunt: Quaecumque a nobis unito per Dei gratiam communi consensu decreta sunt pervigili necesse est sollicitudine observentur, quae ut stabilem placitae constitutionis obtineant firmitatem propria unusquisque his gestis manu subscribat.

Et post episcoporum subscriptio subsecuta est.
Lucretius episcopus subscripsi.
Andreas episcopus subscripsi.
Martinus episcopus subscripsi.
Cottus episcopus subscripsi.
Ildericus episcopus subscripsi.
Lucetius episcopus subscripsi.
Timotheus episcopus subscripsi.
Maliosus episcopus subscripsi.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License