Martinus Bracarensis
Concilium Bracarense secundum

[2]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[2] Recitatis ergo capitulis, quae ne prolixitatem facerent his gestis minime sunt inserta, Martinus episcopus dixit: Haec ergo quae modo sunt recitata, quae nobis tunc aut varia aut dubia aut inordinata sunt visa, auxiliante Deo directa sunt et suam immobiliter obtinent firmitatem. Quae autem tunc in memoriam non venerunt aut onerosum fuit in primo illo concilio multa simul ingerere, necessarium videtur modo ad notitiam sanctae vestrae caritatis deferri, eo specialiter prospectu, ut spiritali ventilata examine purgentur. Sancti enim patres ac praecessores nostri aut generales synodos undique collecti pro unitate rectae fidei fecerunt, sicut in Nicaea contra Arium CCCXVIII, et in Constantinopoli contra Macedonium CL, et in Epheso contra Nestorium CC, et in Chalcedona contra Eutychen DCXXX, aut certe speciales synodos per suas unusquisque provincias pro resecandis contemptionibus vel emendandis aliquorum neglegentiis collegerunt, et prout eventus culparum aut qualiscumque excessus exegit per singulas quaeque definitas canonum sententias mediante inter eos Dei spiritu conscripserunt, quas oportet nos legere et intellegere et tenere. Et quia opitulante Christi gratia de unitate et rectitudine fidei in hac provincia nihil est dubium, illud modo nobis specialius est agendum, ut si quid fortasse extra apostolicam disciplinam per ignorantiam aut per neglegentiam reprehensibile invenitur in nobis, recurrentes ad testimonia sanctarum scripturarum vel antiquorum canonum instituta, adhibito communi consensu, omnia quae displicuerint rationabili iudicio corrigamus. Et primum, si placet, relectis beati apostoli Petri praeceptis, quae pro regula sacerdotum in sua epistola evidenter adscripsit, quidquid non eodem tenore sicut princeps apostolorum edocuit agi videtur a nobis sine ulla cunctatione ad emendationem ducere festinemus, ne fortasse, dum aliis praedicamus, ipsi reprobi effecti divino illo condemnemur eliquio dicente: Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te. Omnes episcopi dixerunt: Cupimus memoratam Petri epistolam ad locum ubi sacerdotes docet audire. Tunc adlato libro haec ex eadem epistola recitata sunt: Seniores obsecro, consenior. Pascite qui est in vobis gregem Dei providentes, non coacte, sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregi ex animo, ut cum apparuerit princeps pastorum recipiatis inmarcescibilem gloriae coronam.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License