John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis Liber II

Capitulum IX

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum IX

1. In his motibus regia erat cum Timonidem aliae in itinere turbae versarent. Viae ratio & fortuna haec fuit. A Rege dimissus triduum in suo praedio invitus consumpsit ominum causa quae haruspex minori spatio procurare non potuit. Inde Messanam ad Arsidae coniugem venit. Insana tempestas tunc maria exercebat, aquis ac ventis sub veris initium sponte surgentibus. Quatriduo nemo ex portu solvere ausus. Interim quassabantur navigia, undis mutuo cogentibus allisa vel eiecta in arenam procumbebant. Timonides quod integerrimum ex ea peste superfluit confestim instaurari praecepit agique18 a litore, necdum satis constanti maris pace. Praeter suos nullum in navi vectorem recipi passus iam tenebat medium freti, cum occurrit recentis naufragii nefastum navigantibus spectaculum. Navis erat receptis obruta fluctibus, ex qua tamen eminebat adhuc malus, quia non eversa sed depressa desederat. Et quod omnium atrocissimum fuit, stabat in antemnarum amplexibus nauta superstes naufragio, pallida & emorienti facie, nisi quod vento adurebatur. Ille manu nutuque (fluctus enim intercipiebant fragore suo vocem) orabat eripi morti, & omnium misericordiam non aegre elicuit. Aliquot igitur nautae descenderunt in scapham. Cumque ille se de malo deorsum duxisset, prope rigentem excipiunt adducuntque Timonidi. Tum vero laxatis spiritibus, quos antea nimius timor intenderat, semianimis super constratum navis se diu explicuit, donec vini odore excitatus iussusque a Timonide dicere quis esset quove euntem tetigisset haec fortuna: "Rhegium, inquit, patriam habeo; censum ex nautica arte. Nunc in Galliam cursus erat, quo egregium virum deferendum susceperam. Mare videbam non a tempestatibus tutum. Caelum enim modico vento sed incerto agebatur & tristior aër horrebat. Itaque a portu solvere non volebam. Sed cum saepius iussus processissem in altum, primum aurae inter se pugnantes nos alternis rapuerunt in aversos & contrarios cursus. Destituerunt deinde simul omnes elusum navigium. Ego in tam subita pace acrius, ut oportuit, timens comites coepi hortari ut remis eluctarentur pigritiam maris. Quippe illi sereno proximum malum esse. In Siciliam igitur, quam vicinam fors dederat, ratem appellerent. At ille qui navigium conduxerat negat sibi placere Siciliam, stringitque demum ensem recisurus manus illius qui in eam primus partem remum egisset. Inter has cunctationes dies absumptus est & mox luna igneis cornibus ventum excivit. Tum vero non per gradus, ut solet, tempestas intumuit, sed direptus subito aër ita miscuit maria ut iam a principio mihi artem eriperet. Versabamur incerti quid exigeret , mediam navem adversis complexus turbinibus. In his malis cum exacta nox esset diesque afferret tristiora, capillos deponimus nihil profutura religione. Ecce enim improviso exitio haesimus deprehensi in brevibus. Cumulaverat arenam vis procellae proramque tenebat. Iam tabulata solvebantur & nos utcunque remis & contis tendebamus in puppim, cum ille cui operam locaveram cum suo liberto duobusque qui proximi erant nautis in scapham descendit, & fune praeciso haud dubio naufragio se permisit. Raptos per turbinem non licuit oculis sequi. Obstabant medii fluctus, quibus par scapha diu esse non potuit, nec pereuntibus nobis vacabat alienos casus dolere. Fessa quippe carina aperuit undis viam, quae victis compagibus properabant intrare. Numinum pietatem! Ut voces horruêre! Quam feralis pereuntium clamor, cum descendentem navem mare contexit! Evado ego in arborem. Evado (heu miser!) mortem scilicet tantisper dilaturus, donec mersa carina in latus procumberet, & malus sequeretur. Sed supra spem dii faverunt, arenisque circumvallantibus adeo veluti fundata stetit ratis, ut me incolumem illa arbor praestiterit. Quae nunc non sine utilitate extra aquas eminet, admonitura navigantes ut mature ab istis brevibus deflectant. Biduum iam est ex quo tristi amplexu lacertos ad antemnam continui, desperatione potissimum & frigore exsanguis. Nam nec somni nec cibi memineram. Cum autem deorum placata vis vestram opem monstravit, tantum non laxata bracchia mittebam in mare."

2. Haec loquentem omnes audiebant cum lacrimis. Sed Timonidem altior cura subiit, ne ad Poliarchum pertineret calamitas. Nam quis vector toties a naufrago illo laudatus? Ab Italia veniebat; fugiebat Siciliam; utrumque conveniebat Poliarcho. Nautam igitur sociorum fata deflentem, ut natassent, ut cautium eminentiora amplexos saevi fluctus avulsissent, turbatus interpellat: "Et quod, inquit, viro nomen quem vehebas? Civis Rhegii erat an hospes?" Ille se nihil praeterea scire respondit quam quod Arsidas Siculus, cui opima Rhegii praedia erant, conduxerat navem & proficiscentem amicum ad portum produxerat.

3. Obriguit Timonides & velato capite, quo liberius posset ingemere, descendit in secretam partem navigii, iussis remigibus quamquam prosperum ventum omnibus viribus iuvare. Haud multo post Rhegium applicuit nautamque servatum sequi se iubet & ad Arsidam contendit. Ille tunc forte media luce in scimpodio cubabat variis cogitationibus miscens animum proximi luctus ignarum. Sed cum de amici adventu admonitus, prosiluisset ad amplexum, laeta verba & hospitalia ingerentem Timonides suspirio prosecutus: "Quid, inquit, Poliarcho factum, mi Arsida? Nos miseros! An & ego te ipso plura scio?" Inter haec dicta nautam admovit19. Quo viso Arsidas subito metu praesagia cladis hausit & iam Timonide quoque pallidior: "Onus, inquit, ô nauta, quod tibi tradideram, rite alicubi exposuisti? Nam destinata Gallia tantillo tempore teneri non potuit." At ille: "Solum me naufragio superstitem vides. Navem, socios, vectores, omnia saeva tempestas tulit."

4. His auditis Arsidas multo gemitu planctuque turbatus intra tectum maerentes recepit. Nec vacabat paene exsangui de ordine mali quaerere, sed cum Timonide in cubiculo secretus acerbissimum funus & fata iniqua terrasque indignas Poliarcho aliaque in calido & furenti luctu consueta ingeminabat. Cumque post multum lacrimarum Timonides rogaret ecquo illa Poliarchi profectio, aut unde exitiale navigandi consilium. Retulit Arsidas Rhegium ob Siciliae viciniam suspectum fuisse Poliarcho. "Nam nec poterat, inquit, latere isthic Lycogenem, & quam facile ab adverso litore mitterentur sicarii! Galliam ergo petere statuit, patriam, ut arbitror, suam, illinc ad nos celeriter revehendus. Sed fatorum scilicet invidia fuit ne hominum genus se tam vicino immortalibus viro diutius iactaret."

5. At Timonides de Meleandri in Poliarchum animo inter singultus agens litteras Arsidae tradit armillamque ostendit de pyxide evolutam, inutile Argenidis munus. Sed artificium gemmasque mirari per dolorem non licebat. Eaque vespera luctibus data, ambo constituunt ad Meleandrum redire ne aut ille de Poliarcho aliquid speraret aut ipsi necessariis temporibus Regis abessent. Suspicabantur iam armis infestam esse Siciliam. Circumegêre itaque cursus ut in Epeirctes potissimum portu terram subirent. Varia ut sub vere & irrequieta flamina erant, septimusque demum dies Epeircten aperuit. Sed quo propius admovebantur litore, eo crudelior miseros luctus agebat. Recedere terras amassent modo omni remigio quaesitas. Nam quo ore tantum facinus nuntiaturi erant? Aut quis deinde pro ominosis non eos habiturus? Praecipue Arsidam non unus aut Timonidi notus dolor conficiebat, nec tam illum Meleander movebat quam Argenis: possetne videre morientem &, quod est crudelius, illam tristi oratione occidere? Quo supercilio exprobraturum, quod a Timoclea inter hostes feliciter servatum, ipse ad naufragium dimiserat? Cur ire -- aut cur solum -- passus esset tam enixe commendatum? Haec & similia revolventi minimum erat quod fidei & operae praemia sibi perierant. Verebatur virginis iram, ex illius oculis accepturus an vivere deberet. Nec ipsa poterat aut eludi dissimulatione aut mora mulceri. Num enim quod Meleandrum scire intererat non statim ad Argenidem perveniret? Ac ut silere ipse vellet nec Regi tristem casum nuntiare, at quid Timonides tam silentii quam sermonis per nimium dolorem impatiens? Quid utriusque familiares festinaturi tantae cladis novitate sibi percunctatores parare?

6. Inter hanc cogitationum caliginem navis crepidini portus applicata turbatos reddit Siciliae. Primum omnium amicis servulisque praecipiunt ne quid in publicum efferant priusquam ipsi Regem adierint. Superato mox calle qui in oppidum ducit evadunt in atrium Regis, & illic (ô mixturam fatorum mirabilem!) neminem prius quam Gelanorum aspiciunt duobus Siculis medium & temere laeto vultu spatiantem. Prior Arsidas vidit, & ad idem spectaculum Timonidem veste prehensum rapiens aliquandiu impotens vocis manu protensa anhelavit. Mox reddita voce: "An monstris deludimur, inquit, aut quae ista rerum omnium mira confusio? An non illic est Gelanorus libertus Poliarchi, quem & naufragii fuisse comitem constat? Quis hunc Mercurius reddidit miscuitque viventibus?" Horrebat Timonides. Nec responso Arsidae dato ad Gelanorum cucurrit, qui & ipse veniens20 visis amicis ultro obviam properabat. Sed hi muti21 stupentesque nihil nisi hominem contuebantur. Tandemque cum gemitu Arsidas: "Salvum te video, Gelanore? An umbra es? Tibique & naufrago domino saltem inanem tumulum quaeris?" Gelanorus deponere iussit hos metus: vivere servatum a fluctibus peiratisque Poliarchum; ab eo se missum ad Regem; Epeircten proxima die venisse. Avide illi rem omnem quaerere coeperant: qui casus egissent, quae salus, aut fides, perdita nave in mari irato. Sed Meleander narrationem praevertit, qui e fenestra conspectos praecepit advocari alterius scilicet prodigii suspensus ambagibus, quas per eos solvi posse sperabat.





18 agique edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664; agitque 1659, 1664b, 1673



19 admovit err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1659, 1664; admonuit ed. pri. perperam



20 veniens ed. pri.; om. veniens err. ed. pri., ed. sec., omnes recc.



21 muti err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1664; mutui ed. pri. perperam



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License