John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis Liber II

Capitulum XIII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XIII

1. Profecto Gelanoro Maurisque dimissis se ipse ad quietem defessus comparabat. Sed posteaquam in torum secessit remiseruntque se spiritus quos tenuerat variarum rerum imago, tunc vulnera quae lateri peirata inflixerat, non modo neglecta sed negotiis & contentione animi incitata, subito horrore atque aestu exardere in febrim coeperunt. Ille casus distulit praeparatum in posterum diem iter terruitque Reginam, haud secus quam si ipsi filius in morbo iacuisset. Nam praeter beneficium quod a Poliarcho ingens acceperat, indolis specimen & incompositum nihil in verbis; praeterea generis opinio & impetus nescioquid praesagientis animi eam ad verae benevolentiae affectus compulerat. Aegrum itaque primo mane invisit adhibuitque medicos suos. Et secuti Reginam optimates anxios vultus ad maestitiam figuraverunt.

2. Horum omnium ignarus Gelanorus navigabat in Siciliam prosperis ventis. Sed quamquam commodissima tempestas Epeircten nautis dabat, ultro ab ea statione abstinuit appulitque ad ignobilem portum, eo consilio ne quis nautas qui eum vexerant nosse aut de Poliarcho interrogare posset. Ipse ad templum Apollinis ivit, quod non procul a litore versus Panormum erat, sacerdotis quam sui dei fama nobilius. Sacerdos Antenorius vocabatur, in placidissima senectute vacuus curis & ad arbitrium felix. Nam cum iuvenis primos honores facile cepisset & summa ei omnia destinaret amicorum opinio, plurimorum casibus monitus quam miserum esset inter ambitiosa vota pendere, respexerat ad animi libertatem, & secessurus ad genium29 suum elegerat Phoebi templum in quo senesceret. Quippe illi numini amabat operari & invocatum saepe receperat, adeo comparatus in casus, seu ipse seu amici laborarent, ut omnium victor constantissima hilaritate discederet. Aderat litterarum copia ingens, acre acumen & celere, quae omnia vitae integritas honestabat in iucundissimo sene. Ceterum amabat Poliarchum audebatque laudare nondum publice restitutum. Nec ignarus Gelanorus candidissimum esse a via ad illum deflexit invenitque cubantem in sui templi vestibulo (erat enim pedibus aeger) &, ut solebat, cum familiaribus inter libros sapientissime ridentem.

3. Adhuc in primis haerentes blanditiis novo gaudio interpellavit Nicopompus. Amicissimus Antenorio erat, & curis tumultuque aulae plenus quaerebat inter suavissimi senis colloquia turbatae reipublicae tantisper oblivisci. Eo viso, Antenorius urbane quaesivit ad Phoebum an ad se divertisset. "Ad utrumque, refert ille. Sed quis iste numinis consultor? Ades ergo, Gelanore? & ô numina faxint ut nec procul sit Poliarchus!" Quamquam praeter Antenorium & Nicopompum nemo iam aderat (ceteri enim Antenorio iubente discesserant), tamen Gelanoro non visum consilia casusque patroni ulli mortalium priusquam Argenidi . Eum ergo in Italia esse finxit seque ab eo ad Regem ex Baiano portu dimissum.

4. Dum haec ita loquuntur, ecce tibi cumulante fortuna illius diei laetitiam. Hieroleander veluti ad condictum alio itinere ad templum pervenit. Erat ille ab Epistolis Argenidis, summus & ipse virtutibus, inter paucos imbutus litteris, nec patruo praeter fortunam minor, qui sacerdotii purpuram ex virtute gestaverat. Is saepe Antenorii causa commeabat in id templum & tunc exorando Apollini ab Argenide erat missus. Sed ut conspicatus est Gelanorum seque primum repetitis satiavit amplexibus, levissimae rei momento nec cogitans illi aditum fecit ad ea exploranda quorum causa in Siciliam advenerat, obiisse Aldinam oculis ex dolore turgentibus querens -- sive excusationem sic parabat quod eam omnino habuisset sive quod infeliciter custodivisset. Audito Aldinae nomine, ictus aliquantum Gelanorus in Hieroleandrum respexit. Fuerat illa venustissima catellarum, quae Poliarcho impense placuerat. Poliarcho ex Sicilia excedente eam Hieroleander Argenidis iussu quaesierat alueratque sollicite, ipsa Argenide non ausa succedere in id munus, ne aut aliquid de spoliis Poliarchi crudeliter habere videretur aut contraria suspicione absentis domini gratia canem amare. Ea tunc ex partu decesserat magno quidem sed occulto dolore Argenidis. At Hieroleander catulae blanditiis assuetus impatientius mortem hanc tulerat, adeo ut in eius gratiam illa celebris esse in aula inciperet, maxime multorum poetarum carminibus, qui eum demerituri omnes fides, omnes Parnassi frondes, canino funeri adhibuerant. Tunc vero de illius interitu fieri mentionem (quamquam vivam maluisset) sentiebat Gelanorus suis rebus conducere, quia ab eo exordio poterat quaeri quod Poliarchus praeceperat: cui nempe ipsius opes & velut spolia cessissent. Sed postquam intellexit innoxiae domui curatores a Rege adhibitos qui eam domino suo servarent, solamque Aldinam ab Hieroleandro captam quo delicatius haberetur, visa sunt omnia ex voto procedere. Nam quod Aldina saltem in Argenidis domo vixerat, rite coniecit id datum memoriae Poliarchi. Cumque audisset ne dolore quidem intactam in eius interitu fuisse Argenidem, satis quid hanc caritatem & dolorem faceret gnarus, Nicopompo aures praebuit dum epitaphium recitaret, quod & ipse Hieroleandri laudibus plenum demortuae catellae his versibus fecerat.

5. Occidit. Exsequias pulchrae celebrate catellae.

Occidit ante suum pulchra catella diem.

Ipse facem maesto canis Erigoneius imbre

Condat, & attonitis terreat astra sonis.

Plangere scit, meminitque suae lacrimabile murmur

Erigones, patrios cum stetit ante rogos.

Dura Venus, quam30 non pariens Aldina gemendo

Flexit, & Aldinae sic parientis herus!

An quia Phoebeis nemo est acceptior aris,

Invidiam Veneris, Solis alumne, luis.31

Aldinamque tuam (ius in te haud maius habebat)

Ultrici rapuit diva severa manu?

Plangite sub tenero vulsae certamine chartae,

Quas aufert domino blanda catella suo.

Et toties parvo repetita cubilia cursu,

Dum quaerit vetitas illa fugitque fores.

Plangite nunc mutae sedes, nunc strata focique,

Et quicquid viduum functa catella facit.

Vos solae gaudete nives. Nil vellere vestro

Candidius post haec funera portat humus.





29 genium edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1664; ingenium 1659, 1673



30 quam err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1659, 1664; quem ed. pri. perperam



31 signum interrogationis 1630, 1659; non habet edd. pr. et sec., 1664



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License