IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Gelanorus commendatis de more versiculis, ne quae de domini supellectili ipsaque Aldina acceperat animum tangere & maiori omine implere viderentur, ad alia sermonem deflectit ac: "Gaudeo, inquit, amici, eo loci esse res Siculas ut de catella sic dolere aut scribere vacet. Et hinc otium vobis a pristinis bellis & civili insania esse coniicio."
2. "Immo, refert Nicopompus, hae sunt velut indutiae, quibus publicos dolores interdum fraudamus, ut imposita a fatis onera subeamus fortiores." Tum vero Gelanorus rogare prolixius an duraret Lycogeni fides, aut interversa pace novis sceleribus recruduisset seditio. Referebant protinus illi perplexa omnia esse: Eristhenem & Oloodemum teneri vinculis; armari Lycogenem & in mutuum exitium dissidere cives a principe. Tum Nicopompus, sive incitatior fervore aetatis sive quia frequentior malorum conspectus in regia indignantem impleverat, non modo fortunam sed & Regem atque Lycogenem pluribus accusare adorsus est. "Quamdiu, inquit, pro ratione impetum habebimus? Nec ex nostris parentumque successibus metiemur consilia? Quanto satius fuerat (apud amicos prolixius loquor) Regem in suos maiores inspicere & malo cavere ex eorum sive consiliis sive erroribus quam accepto vulnere in medicina laborare? Isti autem perduelles in eum erecti, quem seditioni titulum quodve nomen iam non antea paribus turbis infame invenient? Iactent licet nunc iri assertum labantem32 rerum statum; nunc se deorum cultus Regibus velle monstrare. Non agnoscunt irreligiosissima arma dii toties neglecti, non utilitatem patria multa strage deformis. Quacunque specie facinus tueri & ornare molientur, diu est quod eandem alii rebelles maculaverunt. Nescioquo grandi tumultu dii animum meum implent abominari inquieta ingenia, pugnare in noxios, & vindictam occupare. Et ne hoc facinus supra meas vires putetis, eadem numina mihi arma litterarum praebuêre a quibus immissa vulnera, si modus & veritas adsint, non viribus arceri, non deleri saeculis possunt. Credam tandem impetui illi ducamque libera manu stylum. Quid Rex offenderit describam, & quam anchoram paene naufrago porrigat priorum saeculorum historia. Tum factiosis eripiam larvam, ne eos populus ignoret quid sperare, quid timere videantur, qua se recipere ad virtutem, qua contumaces obrui possint. Non deinde tacebo apud populum suae credulitatis33 ineptiam, non si suades mi Antenori."
3. "Immo," subiicit vates simulque celeri motu multoties nutans arrisit, "Si me audis, compesces hoc oestrum. In quem usum aut quibus haec scripseris? Regem scilicet hoc pacto monebis? Saltem si secretus hoc faceres. Nunc vero quam egregia ratio consulendi, ut publice quod illum peccasse credideris exscribas! Et si quid plus quam populus in eius vita notaveris, invidiae iam in illum nimiae aliquid addas? Quid acerbius Lycogenes instituat? Immo quia amicus es, plus fidei invenies supraque hostes nocebis. At factiosorum scilicet vitia quae tegere laborant persona detracta produces. Ex priorum successu temporum ibis in eorum consilia exitumque praesagies. Nempe ut ad omnia quae facies timeant, & qui deos non curant, qui spe, scelere, armis turbati sunt, ad tuam philosophiam componantur. Parce vero labori, Nicopompe. Diu est quod illud sapientiae genus eviluit. Non ignorant se errare, nec moniti emendationem promittunt. Sed & finge te adeo efficacis prudentiae documenta scripturum, ut possint legentium furorem mitigare, velut quidam morbi sunt qui per tibicines curantur. Quotusquisque vacabit lectioni? Soli te legent qui perpetuo livore procaces in eo eloquentiam statuunt, si principes viros iniquiori oratione perstrinxeris, vel humiles forte in scholis ab negotiorum usu semoti & gerendae reipublicae praecepta tantum in libris assueti contemplari. Hisne tu scribes? Apud hos summa laudis tibi erit, Nicopompe? Taceo libertatis periculum quam usurpas. Etiam qui vere moneri se sentient, te oderint tanquam suae infamiae auctorem."
4. Substitit Nicopompus ad Antenorii haec praecepta &: "Iustissimos metus faceres, inquit, divinissime vatum, si maledicentiam haberem in animo aut tumore intempestivae censurae iam vulgarem plebeiamque vanitatem inflarem. Cui non sit in oculis adhuc recens poetae impietas, cum principem contumeliosissimo scelere lacessivit, cum facinoris pretium crucem tulit, famamque, quam flagitio quaerebat, invenit supplicio? Ceteros omitto quibus levius peccantibus aut ineptam sapientiam afferentibus satis poenae est ex prudentum fastidio. Longe ab illis consilii mei ratio, mi Antenori. An nescis qua arte aegris pueris medicamina concilientur? Ubi medicum cum poculo vident, fastidiunt valetudinem quae tanti emenda est. Sed qui aetatem illam curant, vel mitibus succis vim domant acerbi saporis vel praemiis invitant ad salutem. Deceptisque pulchritudine poculi oculis non videre, non scire patiuntur quid hauriendum sit. Ita ego non subito & aspero questu, veluti reos, citabo ad tribunal illos qui rempublicam turbant -- par odio non essem! -- sed inscios circumducam per suavissimas ambages, ut etiam eos delectet sub alienis nominibus accusari."
5. Erectus his verbis Antenorius simulque Hieroleander cupere se dixerunt audire lepidissimi commenti rationem. Tum ille: "Grandem fabulam historiae instar ornabo.34 In ea miros exitus circumvolvam: arma, coniugia, cruorem, laetitiam, insperatis miscebo successibus. Oblectabit legentes insita mortalibus vanitas, eoque studiosiores inveniam, quod non quasi docentem severumque in manus accipient35. Pascam animos contemplatione diversa & veluti pictura locorum. Tum periculorum imagine excitabo misericordiam, metus, horrorem; suspensos deinde sublevabo serenusque diluam tempestates. Quos libebit, fatis eripiam, fatis dabo. Novi nostrorum ingenia: quia nugari me credent, omnes habebo. Amabunt tanquam theatri aut arenae spectaculum. Ita insinuato amore potionis addam salubres herbas. Vitia effingam virtutesque & praemia utrisque convenient. Dum legent, dum tanquam alienis irascentur aut favebunt, occurrent sibi ipsis agnoscentque obiecto speculo speciem ac meritum suae famae. Forte pudebit eas partes diutius agere in scena huius vitae, quas sibi cognoscent ex merito contigisse in fabula. Et ne traductos se querantur, neminis imago simpliciter extabit. Dissimulandis illis multa inveniam, quae notatis convenire non poterunt. Mihi36 enim non sub religione historiae scribenti libertas haec erit. Sic vitia, non homines, laedentur, nec cuiquam licebit indignari, nisi qui vexata flagitia in se turpi confessione recipiat. Praeterea & imaginaria passim nomina excitabo, tantum37 ad sustinendas vitiorum virtutumque personas, ut tam erret qui omnia, quam qui nihil, in illa scriptione exiget ad rerum gestarum veritatem."
6. Excitavit Antenorium scribendi novum genus, alacerque utramque perfricuit manum &: "Da, inquit, hunc, sodes, reipublicae laborem, Nicopompe. Si te, si saeculum respicis, prorsus hoc debes. Feret multam aetatem ille liber & gloriae plenum auctorem deducet ad posteros. Utilitas autem eximia artes malorum excutere & in eas armare probitatem." Excepit Nicopompus: "Et das beneficium, Antistes, quod impetum meum probas. Faciam te auctore. Dum res est recens, dum animus calet, per tormenta poesi simillima concitatum laxabo ingenium; fabulam pangam. Neque te, Gelanore, neque Poliarchum omiserim." Sic effatus, ne periret is calor quem dii eius animo ad scribendum subiiciebant, cum in diversorium secessisset, vix passus cenae moram tabellas petiit iamque tunc coepit variae utilitatis fabulam exarare.