John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis Liber II

Capitulum XV

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XV

1. Non haec erant iniucunda Gelanoro. Quid enim nisi eximium de Poliarcho scriberet Nicopompus, olim ipsi amicus & in Lycogenem gravis? Postera die cum egregie Hieroleander litasset, Nicopompum diutius cum Antenorio haesurum reliquit in templo. Ipse Gelanoro comite Epeircten profectus est. Cumque hilaris nuntiasset Argenidi Apollinem pulcherrimis extis laeta omnia portendere, addidit libertum Poliarchi in vestibulo templi obviam sibi factum iamque in urbe esse -- ignarus quantos animo virginis motus hoc nuntio cieret. Illa prosperis victimis deos adventum Gelanori comprobasse haud tarde coniiciens trepido gaudio dubitare subito coepit: an sine Poliarcho venisset Gelanorus; an potius ille lateret, viam furtim ad colloquium affectans. Saltem se cogitabat a Gelanoro audituram ubi is esset, ut valeret, quid aut se facere iuberet, aut ipse moliretur. Nihil minus Gelanorus conveniendae virginis avidus erat. Sed cum casu incidisset in Eurymedem nec dissimulare potuisset quin ad Regem esset missus, confestim ad ipsum perductus, vultuque (ut oportuit) nec fracto nec superbo, haec pauca locutus est: "Poliarchus salvere te maxime iubet, ô Rex, & has litteras a Lycogene sibi scriptas ad te potissimum mittit, ne eum aut nescire aut credere putes quae de tuis in eum consiliis referuntur." Simul his epistolam tradit, qua diligenter perlecta Rex novitate infamiae motus cum accersito Cleobulo atque Eurymede litteras communicat.

2. Neque illi aliud referebant quam rem altam plenamque periculi esse. Nihil unquam perplexius visum: cum nec ipse Gelanorus precibus ac deinde propemodum minis tentatus quicquam afferret (neque poterat) quo Lycogenis deprehenderentur insidiae. Inter occisi spolia, ut res erat, aiebat hos repertos codicillos; neque aliquid praeterea aut se aut Poliarchum scire. Et Rex ad illum: "Neque ipse, Gelanore, quicquam in hac caligine video. Armillam ad Poliarchum meo iussu misit Argenis, & delegatus ad ferendam Timonides. Sed de veneno nec scio, nec de armilla quî sciverit Lycogenes possum coniicere. Tu rem apud te contine ne quis sciat quid ad me detuleris. Diis & mihi curae erit ut arcana hostium scelera eruantur." Percunctanti deinde ubi Poliarchum & Timonidem reliquisset negabat Gelanorus aut Timonidem aut armillam ad Poliarchum pervenisse, quem ab Rhegio profectum in pelagi varios sinus illico tempestas compulerat.

3. Dimissus deinde a Regis colloquio ad Selenissam ivit, & ubi commodum fuit, Argenidi litteras tradens cetera quoque aperuit quae Poliarchus mandaverat: in Africa eum esse; illicque haesurum, donec ipsa statuisset quid potissimum utriusque exigerent. Si opus armis sit, iam non unum se aut privatum in Siciliam esse venturum, aut si quid commodius virgini succurrisset, ne parceret quae videbantur38 praecipere. Foederumque memoriam nulla interim pateretur absentia deleri. Pignus autem amoris non minimum fore, si nuntiet num ipse a Lycogene fideliter moneatur. Mota Argenis ad metus Poliarchi & immeriti contumeliam patris sancte confirmat nullum tale facinus profectum a parente, & paene peccare Poliarchum quod posset suspicari, si quid eiusmodi moliri Rex vellet, se ad ea exploranda aut ei nuntianda tardiorem Lycogene fore. Ubi vero Gelanorus de Poliarchi periculo egit (ut perdita rate inter brevia invenisset salutem; ut propius quam in naufragio inter opem praedonum periisset) illa tantam periculi speciem non ferens simulque reticere Gelanorum, simul loqui imperans, ad omnia verba pavebat quasi non absens aut exacta pericula audiret.

4. Iamque anxio Rege armillamque & Lycogenem & venenum in oculis mentis habente, biduum quaestioni res fuerat, cum Arsidas atque Timonides in aulam perveniunt, de Poliarchi naufragio quae credebant nuntiaturi. Ergo & rati extinctum cum Poliarcho Gelanorum ad viventis conspectum expaverant, & subito a Rege accersiti sunt ut, si quid ad has Lycogenis litteras haberent, audirentur. Aderat & Argenis & cum Cleobulo Eurymedes. Illi dicere exorsi quid egissent ante omnia pyxidem protulêre, in eaque armillam tot monstrorum materiem. Aiebant divertisse ab Arsida Poliarchum priusquam adveniret Timonides &: "Idoneis argumentis elusi, inquiunt, iam ut naufragum defleveramus, cum Gelanorus spem hic nobis restituens non vivere modo patronum sed valere asseruit."

5. Post haec litteras Lycogenis ad Poliarchum iis Rex tradit, ad quas illi cum stuperent, Cleobulus altiori genio omnia agitans: "Videamus autem, ait, an sincera armilla sit, satisque mendacium refutet innoxio texto, an medicamine infecta criminationi argumentum praebuerit." Dum hanc tractant, dum nexus evolvunt, protinus notant in bysso, ad quem gemmae filis argenteis haerebant, disparem colori reliquo tabem exiguis maculis passim virescere. Qua conspecta: "Quid istud est, inquit Cleobulus, nisi venenum quod Lycogenes significat? Sed videamus cuius crimine hoc munus funestum sit. Nunquam mihi coniicienti fides sit, ô Rex, nisi ad Lycogenem sociosque id facinus pertinet. Nam & Eristhenes, quem reum in carcere habes, tuo aerario Praefectus, apud se armillam hanc habuit. Et quidni existimes vel solertia sua vel proditione tuorum hos scivisse id munus Poliarcho destinari, armillaque corrupta huic vitam aut denique tibi famam invidisse nefarios? Sed deorum auspicio bene cuncta cesserunt; impii suo scelere obruentur. Oloodemum & Eristhenem, quos perire maxime interest, occultis quidem criminibus sontes habes. Sed aperto scelere & apud populum valituro hactenus argui posse non contigit39. Hos id facinoris si admisisse constet, nemo erit cuius suffragio non damnentur." Rex Cleobulum quae solerter coniecerat excutere iubet & de reis habere quaestionem. Ille omnia ab Eurymede utilius perfici posse causatus, quid agendum sit breviter docet.

6. Nec detrectatus40 Eurymedes Regis imperium ad custodiam pervenit, in quo servabatur Eristhenes, & iam a limine (ut Cleobulus recte monstraverat) simulatis luctibus ardens: "Tandem, inquit, de Poliarcho triumphasti, Eristhenes. Periit armillae contactu, quam lethalibus succis imbueras. Num tu vero, quod Oloodemus facit, ultro in gloriam duces quod operam facinori tanto praebueris?" Ad haec Eristhenes tanquam subito fluctu perculsus quid loqueretur non habuit. Audiebat extinctum Poliarchum, a quo eius spes nequaquam divertebat. Iam vero conscientia pulsabatur ad crimen obiectum. Et quid praeterea dissimularet si Oloodemus (ita enim finxerat Erymedes) iam confessus veneficium erat? Nec prolixiori consilio aut recomponendo animo tempus dabatur. Ergo, ut in perditis rebus, restare putavit ne languide cunctaretur aut frustra negato facinore videretur censuisse pudendum quod nollet confiteri. Urgenti itaque Eurymedi: "Bene est, retulit. De me quod placebit fata deliberent. Satis est gaudii quod post Poliarchum Siciliae hostem vixi." Tum solerter Eurymedes, tanquam de re nota agens, sese penetrabat in eorum consilia. Ad extremum Lycogenis perfidiam obiecit, qui litteris ad Poliarchum in sui flagitii infamiam substituebat innoxium Regem. Et Eristhene fallaciam levi risu confitente Eurymedes ad Regem ab eo digreditur, nec sine horrore quid ille sit fassus ostendit; restare ut Oloodemus pari indicio se damnet.

7. Tam feliciter pervestigato facinore exultans Meleander laudatum Eurymedem ad Oloodemum mittit. Sed ille praesentiori ingenio aversatus veneficii nomen, tanquam de inaudito facinore cum interrogaretur ipse plura quaerebat. Cumque Eristhenes iam flagitium confessus diceretur, ratus hanc esse fallaciam nec se credere respondit turpissimum crimen in Eristhenem cadere; nec si maxime caderet, se conscium esse. Ad extremum expugnavit pertinaciam Eurymedes prudenti consilio. Oloodemum in arcano loco sistit unde Eristhenes posset audiri, quocum ipse anteactos sermones repetere coepit. Et Eristhenes, tanquam in pignus constantiae, nec suum abnuens nec sociorum crimen, donec adeo Oloodemi patientiam vicit ut repente exclamaret: "O te vel simplicem, Eristhenes -- vel tuorum proditorem!" Stragulis deinde reiectis, communem suorum perniciem appellavit & solum exitu dignum, quem pluribus comparavisset. Sero intellexisset Eristhenes se ab Eurymede esse delusum, neque Oloodemum communis flagitii indicium fecisse. Verbis ergo quae tempus dolorque ferebant errorem excusare parabat Oloodemo.

8. Sed ut satis explorata res adhibitique idonei testes, in diversum abstracti conduntur in carcerem & postridie ad publicum iudicium trahuntur, ne si quaestio populo teste non habita esset, clientelis & factionibus deinde reorum, tanquam parum legitima invidiose traduceretur. Sed quamquam Epeirctanis civibus Rex fidebat, tamen ad reorum custodiam Praetoriani cum armis in foro locati sunt. Et ex eiusmodi loco dicenda causa erat, unde facile si tumultus exarsisset recipi in arcem possent & carceri reddi. Populus in forum per praeconem evocatus effuse convenerat, & ille qui orare in publicis iudiciis regias causas solebat in hunc sensum locutus est: scire populum quanta ipsius caritate Rex flagret; nec Regem vicissim dubitare, quin sit illi carissimus. Itaque Eristhenem & Oloodemum, multorum in se scelerum reos, quamquam poterat suo iure damnare, tamen distulisse ad publicos iudices, ut optimorum civium studiis potissimum vindicetur. Audiret populus pro se dicentes & ipsis iudicibus sua voce praeiret quid de illis statuendum.

9. Triginta tum iudices de rebus capitalibus quaerebant, ad quos Eristhene & Oloodemo productis, accusator multa eorum in Regem facinora, fidem saepe frustratam, habita cum inimicis consilia strictim explicuit. Acerbior oratio fuit de veneno & parata in Regem infamia. Cumque verba, cum testes, cum litteras protulisset, adeo Epeirctanum populum movit ut nihil expectato iudicio a plerisque lapidatio urgeretur. Sed deprecatus est actor impetum vulgi donec iudices in suffragia ivissent: plurimum interesse ut reipublicae dicerent; plus illos oratione sua & perculsae conscientiae notis quam accusantis voce laboraturos; duplicem quoque aquam, si peterent, eis ad defensionem a Rege concedi. Simul his reos provocat ad dicendum. Sed illi (ut coniecerat) causae inopia marcebant. Nec deflecti crimen poterat nec populus conciliari. Timide ergo pauca & illa plus in Regem quam pro se locuti sunt. Dimisêre tunc iudices in urnam suffragia, qua publice effusa fabae omnes atro colore noxios damnaverunt.

10. Rapti statim in carcerem ut veneficii convictos idoneo supplicio cicuta conficeret. Illic tristi & ultima libertate exercuêre ius, quod ita pereuntibus leges indulserant. Diras igitur dicere Regi; ultorem ciere Lycogenem; venerari Deos Manes ut hostes ad peiora servati hunc exitum sibi invideant. Inter haec anancaeum41 poculum aderat, quod prior Oloodemus de carnificis manu rapiens: "Age, inquit, propinemus Meleandro. Nos quidem eximus miserias, prius42 hunc nostro fato oppressuri quam viventes voluisse existimat." His dictis non cunctanter totum hausit. Denuo impletum cum Eristheni porrigeretur, supercilium ille duxit & circumspiciens: "Ecquis, ait, amicos meos monebit Meleandro quid debeant?" Epoto veneno ambo a carnifice monentur ut quo facilius virus conciperetur venis minorique cruciatu occumberent, quantum carceris spatia sinebant, ambulationem urgerent donec tibiis gravibus sentirent iam ab immo calorem excedere. Cum paruissent frigentibus mox pedibus procumbunt in lectum. Illic veneni nebulis imitantibus somnum, languebant sine sensu donec coxis iam exanimatis tanquam stimulo icti prodidêre lethalem vim ipsa intrantem vitalia. Nec multo post extincti sunt. Vulgati mox versus celeritate poetarum, quorum alii vili audacia plus iusto lacessebant perculsos; alii tanquam adhuc poenitentia in integro esset extinctos monebant, & de obitu iam exacto sero vaticinabantur. Minus haec carmina displicuerunt quae prolixius ambitionem quam ipsos reos notabant.

11. Debita funestis cecidit tibi victima fatis,

Ambitio. Nunc pone minas, satiataque tanto

Sanguine Sicaniis pacem concede colonis.

Heu quoties victrix nostri de cladibus Orbis

Umbrarum implesti sedes, dum vertere regna

Dulce tibi, & saevas terris indicere pugnas!

Prima tuos ducunt periuria foeda maniplos,

Contemptusque deûm, metasque in limite nullo

Spes votis positura suis. Tunc impia captis

Mentibus illapsae versant incendia Dirae.

Non sceptro iurata fides, non fama piumque

Obstat. Eunt sontes, perque ipsa pericula caeci

In peiora ruunt. O dii! tot fervere Martem

Caedibus, & saevis fumare mapalia flammis,

Insontesque perire animas, sexumque minorem

(Turpe nefas belli) dominos perferre nocentes!

Quid tantis petitur furiis? Exsolvere iusto

Colla iugo, & steriles patriae calcare ruinas,

Insanasque metu trepide transmittere noctes.

Nam sceleri quae tuta quies? Mala praemia vestrae

Ut primum tetigêre manus, ultricia sontes

Fata vocant, subitisque dies intercidit umbris.





38 quae videbantur err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1634, 1659, 1664, 1673; volenti ed. pri.



39 contigit edd. pr. et sec., 1627, 1664; contingit 1630, 1659, 1673



40 detrectatus edd. pr. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664 (i.e. verbum deponens "detrector" quod non inveni apud Romanos; lapsum credo scriptoris) detrectans 1659, 1664b, 1673



41 anancaeum = Graece anagkaion, id quod uno haustu bibendum. cp. Plautus Rud. 363. Vix dicere necesse est totam narrationem de mortis in carcere E. et O. ex Platonis Phaedone extracta est.



42 prius ed. sec., 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b; peius ed. pri., 1664



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License