John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis Liber II

Capitulum XVI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XVI

1. At Rex gnarus quam gravis immineret Lycogenes quo die de damnatis sumebatur supplicium Eurymedem dimisit cum modico equitatu, qui eum subito furto tentaret. Quippe Lycogenes post Eristhenem & Oloodemum captos nondum in bellum exarserat -- multo quidem armatorum praesidio salutem tutatus -- sed reconciliationis spem subinde subiiciens, ut vel simulatione foederum captivos extorqueret a Rege vel quasi implacabilem tyrannum differret maledictis. Ac ut efficacius crederetur bona fide pacem optare, Dunalbium litteris monuit ut ab acerbis consiliis Regem averteret; absolveret ille captivos & quicquid suspicionis aut odii erat tranquillitati publicae daret. Dunalbius, his se litteris fidem habere dum simulat videturque quae erant mandata procurare apud Regem, sua ipsius fraude Lycogenem lusit. Quippe ille fallendi spe & amicos a vinculis recipiendi tam lente cunctabatur, ut interim Regi liceret suis rebus consulere. Tunc vero cum ad eum comprehendendum Rex misit non defuerunt ex coniuratis quidam qui adventum Eurymedis occuparent, nuntiantes de amicorum pernicie ipsiusque periculo. Cenae tunc tempus erat & convivium militaribus viris frequens. Ad quos ita Lycogenes: "Ne frustra convenisse vos putetis, commilitones, sepulchralem hanc cenam Eristheni & Oloodemo edidimus. Meleandri crudelitate perempti sunt & nisi quid opis in vobis est eadem tempestate corripior. En tyranni satellites, paene pro foribus, quibus mea pernicies mandata est. Quae sors inde vos maneat, quae optimos cives, neminem reor ambigere. Cum principum caedes ea audacia faciat, an modestius de ceteris decreturum coniicias? Non vos ad salutem meam sollicito, commilitones, nisi cum vestra creditis esse coniunctam."

2. Simul his de strato exsiliit. Ceteri proiectis quoque mensis ad arma discurrerunt. Omnis domus sedulitate tot militum sibi simul ducique timentium fervebat. Missi quidam qui ex vicinis locis ampliorem manum accirent. Multi, duce Menocrito, lecti qui obviam irent Eurymedi positisque in commoda valle insidiis incautum & itinere fessum exciperent. Sed confusa dimicatio fuit, quia priusquam delitesceret ad insidia miles, Eurymedes venit & ipse imparatus ad certamen. Viriliter tamen utrimque pugnatum est, frendente praecipue Eurymede capi admonitum Lycogenem non posse. Ceterum quamquam & in hostico & viribus impar (nam Lycogenes strepitu pugnantium ad se illato suos omnes promovit in aciem) confessa tamen fuga non dilabi sustinuit. Et sensim recedentem non secutus est Lycogenis miles, seu fraudem ab hoste seu iam mixtum tenebris caelum pertimuit.

3. Periêre non multi nocturno discrimine sed vicisse videbatur Lycogenes, qui suorum impetu laetus amicos undique accersit; praeparata arma distribuit; unoque exemplo scribit civitatum conciliis, ut publicae se auctorem libertatis velint adiutum. Nec tarde deficiebant ab optimo Rege illi ipsi qui sub eius mansuetudine creverant -- documentum mortalibus quantumvis egregiam in Rege virtutem, nisi fortitudinis opinio accedat, posse contemni, nec fidelius ullos principes amari a populis quam qui timeri meruerint. Triste mortalibus spectaculum exhibebat Sicilia: pulsa religio, iura neglecta; infidae euntibus viae; domus, vicique passim, rapinis, furore, incendio afflicti; sola denique castra in squalentibus campis fulgentia. Nec populus primo furore sentiebat, graviora se pati sub grege tyrannorum quam quae tanquam a Meleandro illata vindicari voluerat; proditor sui & proditionis merces. Multos tamen ille fluctus non abstulit. Quattuor praeter Epeircten urbes reverentia maiestatis continuit: Messanam, Panormum, Catanam, & in umbilico insulae Ennam.

4. Iamque Lycogenes iura regni & insignia usurpans soli nomini parcebat: solium cum accumberet mensae; vestis purpurea in castris & ubique sica ad latus. Blandus immodice aut severus, ut teneret terreretve contumaces. Nec segnior ad res suas Meleander subitis delectibus multum militum effecit. Epeircte commeatu & munimentis instructissima in arcem belli delecta est. Ex regiis triremibus quotquot in officio manserant in illum portum deductae. Ipse & propria indole & tunc anxiis rebus erat in deorum curam intentior. Et quoniam rebellionis nefas instar morbi pervagabatur Siciliam, tanquam plus fati atque amentiae quam sceleris esset, publice clavum fixit. Ita sperabat posse componi mentes quas furor rapuerat. Etiam ne in suos milites labes inserperet, placuit lustrari exercitum. Ivit ergo ad castrorum principia (nam sub Epeirctes radicibus milites tendebant) & inde cum tribunis ducibusque & deorum simulacris processit ad campum in quo facturus sacerdos instruebat altaria. Omnis in armis & sub signis exercitus sibi ad rem divinam coronas texuerat. Hastae quoque & iacula circumactis frondibus induebantur. Interim hostiae omni cultu mactatae, taurus, hircus, & aries, inter legitimas preces ter a ministris alte praecinctis circumactae exercitui ad aras sistuntur. Tum Rex & in orbem ipse se egit deos appellaturus. Adessent melioribus partibus & si qui hactenus non favissent, rite propitiati ad se transirent. Incolumis esset exercitus. Vires, animus, consilium hosti exciderent. Quod si ope, salute, victoria iuvissent, tum se Iovi Servatori, Martique, & Minervae, & caelipotentibus diis, quotquot bellum aut pacem curant, templum de adversariorum manubiis extructurum. Annuos etiam ludos fore in quorum praemiis haec in Siciliam deorum beneficia caelarentur. Inter haec vota hostiae cadunt; fibrisque spirantibus haruspex admotus est. Is, cum integerrimum iecur sed crassioribus membranis pertinaciter obductum inspiceret, exta quidem esse bona asseruit & iis magnam felicitatem portendi, sed lentam & quae labore constaret. Post haec milites gestu inani & hastis ex arte aliquoties quassatis tanquam ad hostem praesentem succlamantes edidêre simulacrum coëuntis certaminis & innoxie velitati in castra redierunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License