IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Sed Meleander quod superfuit lucis haud multum dispari curae dedit. Quidam enim ex Assyria hospes specie quaerendae in diversis gentibus sapientiae errabat, revera ut suam iactaret. Is tunc in Sicilia erat, & in mathematicorum caelo versatus vendebat suae artis ludibria si quis ex sideribus quae nascenti affuerant volebat de fortuna quae viventi, quae morituro debebatur vanissima credulitate cognoscere. (Nondum erat capitale in ipsos principes quaerere ex eiusmodi siderum fide.) Cum is ergo laudaret vix imparem43 diis scientiam & de successu apud multos mentiretur -- quoties felicitatem aut mala non frustra promisisset; quam multi nec risissent impune haec fata nec frustra timuissent -- accidit ut ad Archombrotum fama illius pervaderet. Ad quem accitus, cum prolixe eandem caelestis influxus vim commendaret, iuvenem amantemque sic perpulit, ut de cupiditatum suarum exitu eam artem interrogari vellet. Chaldaeus quicquid sidera portenderent se cum fide renuntiaturum promisit. "Sed cur privatae duntaxat fortunae mortales sollicitant, inquit, hanc venturi scientiam? Quidni & imperat Meleander, inspecto caelorum ordine, deprehendi suisne an hostium fatis pugnetur?" Movit ea oratio Archombrotum, per quem & Rex in spem plus quam oraculi Chaldaeum accivit. Is mercedis spe plenus iamque melius sibi quam Regi ex ea negotiatione auguratus venit ad Regiam, rogatusque qua disciplina, quove numine oculos posset in futurarum rerum caliginem mittere, sic incepit: "Non ille nos spiritus ad vaticinium, ô Rex, agit quem fatidici de hiatibus terrae eliciunt ad turbanda divinitatis stimulis ingenia. Sed neque de more illorum confusis dubiisque oraculis sciscitantes frustramur. Unam caeli vim, unos siderum cursus scrutari nostrae genti est studium. Primi deprehendimus metas Solis, primi liquidas nec vestigiis notabiles caelestium facum vias nominibus mensurisque distinximus, contemplatione libera in sudo aëre & nebulis non infesto. Assyriis enim raro pruinae aut squalentes nubibus venti caelum eripiunt. Dum in ea contemplatione haeremus, experimento nobis compertum est haec humana ad astrorum motus regi, nec alias esse Parcas quae nascentibus fata disponant. Quippe ex eorum inter se commercio si universa tellus accipit vices & ad ubertatem aut frugum internecionem adigitur, si annos, si saecula vis illa definit, quid miremur singula mortalium corpuscula inde vitam, cupiditates, laeta, & tristia sortiri? Liceat modo scire momentum quo te peperit mater. Effingam ego in tabula caeli imaginem & quotquot sideribus facimus domos. Ea in illis constituam, quas cum nascereris obtinuerunt: Iuppiter, Solque, & Venus, optimi planetarum, deterrimusque cum Marte Saturnus, Mercuriusque, & Luna, varii ex sorte locorum quos insidunt. Cuius illorum regnum fuerit cum in orbem intrasti, quo gradu, quo aspectu illum ceteri temperarint vel urserint. Illic ego, ne dubita, quicquid de te decretum est legam."
2. Fiducia orantis & promissi magnitudo tetigerat Meleandrum. Maiestas praeterea artis & tanquam ex abdito formulae audientibus ignotae venerationem addiderant. Sed dum omnes laudibus fremunt, Nicopompus (nam tunc forte inter paucissimos aderat) intentus in Chaldaeam, risu severo: "Euge, mi homo, inquit, occupasti deorum imperium. Scribe spei timorisque improbas leges, & si qui hic decipi amant, impone lubentibus." Impetus Meleandri ceterorumque ad haec verba substiterat. Avide ergo quaerere omnes quid diceret sentiretve Nicopompus: ipsumne Chaldaeum, an artem illius incesseret maledictis. Praecipue Meleander sciscitari cur hospiti inclementer diceret. At ille: "Quidni hunc veteratorum iurgio premam, ô Rex, qui in te sibi plus iuris facit quam ea ipsa, quae mendacio praefert, sidera habeant? Quicquid enim mentiri voluerit, labefactabitur assidua expectatione successus animi tui quies, quam astrorum nulli motus potuissent convellere. Sic in te hic tyrannus sub insontis caeli invidia regnabit, ac ceu Iovem se faciat, multum sibi censebit te debere si felicia fata exorabili ore praesagiet. Quid denique ab eo credis audire? Ego absque mathematico ullo caelo quicquid facturus sit dicam. Ubi ingentem chartam (non sine suo risu, si sapit) multis lineis punctisque vexaverit, tandem exitus mites & fortuna tua dignos gravissima voce promittet. Id enim ad gratiam & lucellum esse non dubitat. Sed inter haec ad imitationem non mercenarii oris supercilium ducet, perplexe cunctabitur, nunc in te, nunc in astra respiciet. Addet denique formidolosum quiddam, ambiguum tamen & quod in varios eventus facile trahas. Haec laboris tanti summa; haec responsa ille vendet; quae gratis nunc refero. Sed cesso hominem adoriri, quando hanc pugnam tum silentium tuum, Rex, tum ipsius in me obtutus efflagitat?
3. "Ais ex astrorum positura, Mathematice, ex ordine, ex vi qua influunt subeuntibus lucem infantibus vitae atque interitus rationem disponi. Sed fateris ea vertigine rapi caelum, ut parvo momento siderum status mutetur. Si igitur celeritas quantam aegre cogitatione conceperis caelestia corpora avehit, ex statione porro diversa minae eorum aut promissa inflectuntur, cui hominum sua fata certo retuleris, cum incertum sit quo siderum temperamento productus sit? Nisi credis hanc esse obstetricibus curam, ut continuo solaria consulant, notent districte diei articulum, & nascenti suas stellas tanquam patrimonium servent. Quoties matrum pericula curam hanc circumstantibus adimunt? Quoties nemo est quem superstitio illa tangat? Finge tamen esse continuo qui id curent. At si diu nascitur puer, si (ut saepe fit) manum exsertam aut capitis partem reliquum corpus non sequitur, quaenam astrorum collocatio fatalis illi erit: an quae astitit exeunti capiti, an quae denique productum afflavit? Praeterea cum frequenter exerrent solaria & pleraeque machinarum quae horas designant ex siccitate aut humiditate aeris amittant tenorem, unde habebis verum illud fuisse & ex mensura caeli tempus, quod in ortu infantium homines curiosi aut amici notaverint?
4. "Finge tamen in eo non errari. Deprehendas utique stellas quo situ, quo vigore fuerint, cum illi in quos inquiris nascerentur. At unde tantum sideribus in corpora nostra, immo in mentes, imperium? Ex iis scilicet expectabo felicitatem, ex iis vitae genus & mortis arbitrium? Num ergo qui proelium subeunt simulque extinguuntur omnes sub eodem caeli ordine erant nati? Num si navis peritura est, nullos vectores accipiet nisi quos nascentes astra naufragio damnaverint? Immo sub sidere omni producti coëunt in aciem, navigium onerant, & dispares ortus una morte coniungunt. Rursusque non quotquot eodem nexu astrorum lucem aspiciunt uno fato aut vivunt aut pereunt. Regem hic vides. An omnibus illius aequalibus putas regnum contigisse, vel aliquas saltem opes quae indices essent beatae & opulentae collocationis astrorum? Immo, an omnes superesse ad hunc diem? Ecce Cleobulum, ecce te. An qui cum illo nati sunt cum illo quoque sapiunt Regibusque sunt accepti? Aut qui tecum omnes (ne quid gravius dicam) Mathematici sunt? Quid autem cum in praedonem quis incidit? " 'Fatale erat, inquis, ut hunc praedo obtruncaret.' Num ergo eadem astra quae viatorem, dum nasceretur, ferro praedonis mancipabant, ipsi quoque praedoni diu fortasse antea nato mentem vimque dederunt ut aliquando hunc vellet & posset occidere? Certe enim non minus dicitis ex astris fieri ut hic interficiat quam ut iste mactetur. Cum quis vero aedificii ruina obruitur -- an quia erat in astris, ut eum sua domus sepeliret, afflictus est murus? Immo mehercules quia afflictus est murus, hunc subiectum moles oppressit. Eadem de dignitatibus ratio ad quas per suffragia ascenditur. An enim sidera, quae alicui nascenti adfuerunt & (ut vultis) promiserunt dignitatem, aliis mortalibus potuerunt imperasse, qui sub iis nati non sunt & ex quorum tamen suffragiis destinatae dignitatis constat effectus?
5. "Hanc ego vanitatem ineptia & stoliditate praecipuam dicerem, nisi supra haec nomina peccaret. Pessimae superstitionis ingenium est. Quo libertas enim mortalium si a praescripto siderum non possunt recedere? Curem ego valetudinem, me honores sollicitent, vitia abiicere cogitem, animum ad virtutes appellere -- si nascenti dictum est quid me esse oporteat? Iacturam humanae libertatis deploro? Etiam deorum munus perit. Amplius thura non perdo. Deos nec timeo nec ambio, si non possunt aut nolunt quod de me est statutum inflectere. At pro nascituris liberis scilicet orabimus ut propitia astra habeant. Dicam quod ego in Mergania vidi. Quendam haec superstitio afflaverat ut nec uxoris cubiculum intraret nisi exploratis antea astris. Si aut cauda Draconis implicabat sidera, aut ea Scorpius in cinctu bracchiorum corrumpebat, vel omnino quid monstri minabatur in caelis, solus oppido dormiebat. Quid quaeris? Nati sunt ei liberi aliquot -- & omnes insani."
6. Dum Meleander ceterique infelicem Mergani curam rident, Chaldaeus, quanquam insperatissima accusatione turbatus, collegit animum similisque eam rixam contemnenti: nihil detrahi diis dixit quorum iussu haec ipsa vis, quam praedicabat, inesset sideribus, quique adeo non se abdicarunt potestate ut res supersint innumerae quibus se vel propitios vel vindices prodant. Non denique adeo mathematicos delirare ut omnibus qui cum Rege nati sunt deberi regnum putent. Ad venturi praesagia multarum quoque rerum praeter astra habendam rationem, in quibus praecipua sunt saeculi genius stirpisque conditio. Ceterum si quis neget aliquid caelum in hominibus posse, dignum esse cum cerritis44 piari, cum omnibus constet aërem ex caeli conditione vel turbatum vel placidum se ipsum insinuare in mortalium corpora, ex quorum deinde afflatu inclusi animi inspiratos affectus accipiunt.
7. Ita modestiora loquentem interfatus Nicopompus: "Nec omnia, inquit, Mathematice, negamus sideribus. Incitari hominem ad segnitiem laboremve; callidam indolem aut ingenuae simplicitatis nancisci; esse hilarem aut ad iracundam solitudinem declinare; in vitia denique aut virtutes aliquo pondere & impetu ferri. Haec non nego ex caeli in ista terrena imperio esse. Itaque non multum repugnem si coniicias eos qui ex mitibus astris hauserunt lenitatem victuros fortuna ab iis dispari quos gravia & turbulenta sidera in fervidiora studia agunt, vel quibus placidum caelum hilaritatem infuderit, gratiori consuetudine placituros quam homines acceptum45 Saturnum acri & molesta solitudine contemplantes. Eiusmodi non certae quidem artis sed egregiae prudentiae praecepta non carpo. Alia sunt quae me tibi committunt & haec praecipue quattuor. Primum quod sidera, contra quam sentis, impellere credo, non cogere ad rectas cupiditates aut impias. Tum ex siderum vel cupiditatum contemplatione praenuntiari certo non posse quid hominem in vita maneat vel quem finem dii statuerint. Tertio non satis intellegi quae astra hos infantibus affectus ingenerent. Res denique liberas, res fortuitas huic necessitati siderum vel inepte vel impie dari.
8. "De iis ubertim dicerem. Sed video te fatigatum, Rex, ad Cleobulum respicere, a quo fateor utiliora super bello quam a me vel mathematico accipies." "Immo, inquit Rex, sed strictim de his edissere." Tum ille: "Non nos cogi sideribus vel hinc constat, quod haud pauci impetum ab iis concitatum ratione domitamus, & nulla re magis nostrum genus a belluis discrepat quam hoc libertatis privilegio, quae sollicitari subiectis & flagrantibus motibus sed ad vitia aut virtutem adigi invita non potest. Hinc in philosophorum scholis nihil vulgarius quam sapientis animum, expertem servitutis, ipsis quoque imperare sideribus. Hinc & quotidiana eorum praeconia qui sciunt moderari iracundiae, amori, ceterisque torrentibus, quibus haec astra in animos nostros inundant. Quorum omnino nihil esset, nisi accepta astrorum imperia mens nostra fastidire aut recusare posset. Praeterea ut Sol omnia quae luce eadem & iisdem radiis corripit, non iisdem affectibus46 damnat: nam fovebit alia semina, alia enecabit; urentur exiliores herbae & defendet alias crassior succus. Ita cum tot infantium qui nascuntur velut ager diversissimis modis praeparatus sit, ex varia parentum indole, valetudine, habitu una illa vis quae e caelo in plures simul manabit non poterit idem in omnes. Si consentientem sibi infantis indolem inveniet, in ea regnabit; si repugnantem, vix aliud quam corriget. Adeo ut de infantis moribus vitaque dicturus non inspicere modo caelum debeas, sed parentes, sed fortunam, quae gravidae matri fuit, sed diversa alia & plerumque tibi ignota. Et ex his quidem secundae quam posuimus quaestionis ratio ipsa se aperit: ex astris scilicet non statui certo posse quid acturi passurive mortales sint. Nam cum moderari possimus ingeneratis affectibus, quidni & ea declinare quae illi affectus peperissent si fuissemus obnoxii? Cumque ex variis causis nunc levius, nunc gravius nascentis hominis animo incidat illa prementis caeli conditio, cur uno effectu47 in omnes valiturum existimes quod non in omnes eadem potestate invaluit?
9. "Addebam nec deprehendi satis posse quaenam sit connexio vel aversio siderum, quae infantibus semina venturarum cupiditatum ingenerat. Vos eam spectatis quae superstat nascenti. Quidni & illam quae fuit cum animaretur foetus in utero? Quidni ceteras sub quibus tenerum corpus & adhuc anima sui ignara in alvo materna instruebatur ad vivendi patientiam? Equidem ex eorum siderum conditione non minus quam ex ipsis natalibus pendere infantem existimem.
10. "Quod ultimum asserui res liberas aut fortuitas huic siderum potestati sine sacrilegio non addici, urgerem vehementius nisi timerem prolixitatis meae odio tibi Regem conciliare. Dicam tamen & vos id velle & sine scelere aut amentia velle non posse. Quid liberius quam uxorem ducere? Hoc vel illud vitae genus insistere? Aut quid magis fortuitum quam ut homo pereat ferro, aquis solvatur, inimicitias suscipiat, certo vitae anno aegrotet, principibus carus dignitate vel contumelia insignis sit? De his tamen respondere, Mathematici, soletis; hic audacia, hic praeda est vestra. Nuper furtum a servo erat factum; fugerat ille & a domino quaerebatur. Nihil magis fortuitum quam ut caperetur aut abiret incolumis. Contigit ergo ut sospes evaderet, & continuo de vestris unus mystis, ratus de praeteritis augur, retulit nobis inultum latronem aufugisse quia intercesserat Luna Mercurio (scilicet furum patrono) eumque contexerat. Aegre mihi persuasit se serio hanc fabulam nobis afferre. Non in deûm ergo cura, non in domini diligentia aut furis ipsius solertia fuit, ut ille caperetur aut tuto lateret, sed hoc totum ex astrorum imperio factum. A quibus si haec humana sic aguntur, frustra negotiis quisque nostris operam curamve impendimus. Fient enim vel cessantibus nobis quae ipsa praescripsêre, & quaecunque vetuerint, nulla nostra industria procedent.
11. "Ut cetera vero praeteream, quibus ista refellatur, quam diis naturaeque infertis iniuria, quaero, Chaldaee, utrum illa vis, quae felicem nascenti -- puta infanti -- vitam portendit aut violentae mortis casum, in trigesimum forte aut amplius vitae annum constituit, utrum, inquam, illa vis, quae hos casus illamque motura fortunam est, duret in caelo & destinatum tempus expectet, quo terris illabens cogat in necessarios effectus necessaria instrumenta, an vero inseratur ipsi infanti, ut veluti fota & paulatim coalescens iusso tempore erumpat impleatque quod astra mandaverint. Si dicis in caelo perstare, manifesto es impudens. Nam cum fortuna infantis constet (ut vultis) ex modo quo astra dum is nasceretur inter se erant nexa, postquam eum modum in caelo deleverit eorundem siderum cursus aliumque effecerit, forte priori contrarium, qua in arca vel penu caelesti recondetur prior illa vis, quae post multos demum annos exserenda est & in scenam mittenda? Sin putatis adhaerere ipsi infanti hoc fatum quod in virum deinde valeat, adhuc peius nugamini. Scilicet in naufrago48 causa est cur venti se tollant, cur sui oblitus gubernator infigat vadis proram? Aut colonus causa est belli quod eum pauperat vel mitioris caeli quo fruges abundant? & quos excidentium terrarum labes absorbet, solidos illos naturae sinus frangunt fati sui violentia, ut destinato a sideribus obitu defungantur? Plura in perniciosissimam amentiam non dico, quae deos hominesque una captivitate damnat, quae ratione destituta vanisque successibus saepe elusa, tamen inanes ac interdum sceleratas spes subiicit consultorum animis, aut inutili metu suspendit incautos.
12. "Iactant tamen quaedam suorum oracula quibus eventus responderit. Ex iis conciliare fidem tanquam non spernendae arti volunt. Primum quidem si quae talia exstiterunt, nego necessitate fatorum contigisse astrisve cogentibus. Facilius crediderim aliquod esse numen quod in vindictam impiae credulitatis nonnunquam repraesentet mortalibus ea ipsa quae sibi non a diis sed sideribus metuerunt. Deinde ut insomnia, quamquam sine arte vel duce oberrantia, tamen interdum fortuitas rerum venturarum species referunt; et caecus si vim lapidum spargit, aliquando imprudens tangit metam, sic dum multum & passim, Chaldaee, mentimini, nihil mirum si nonnunquam fortuna vestram audaciam commendat & miramini vos vera dixisse. Etiam pauca responsa quae vulgo celebrantur vanitatem artis proscribunt. Nam quod luculentius signum non solere vobiscum veritatem, quam instar prodigii iactari, si in illam interdum vester ludus incurrerit? Sed nec tantum tribuo famae ut quod de vaticiniis vestris memorat utique credam. Prodigia cum narrantur excipi solent favore mirantium, & quamquam non ad verum exacta sint, postquam semel scriptorem invenerunt, pluribus placent, veneratione crescunt, vetustate commendantur. In hunc modum fabulas vestras invaluisse existimem, nisi dicas impiae arti accessisse nefandorum geniorum commercia. (Hi enim transacta inter homines secretaque accurate explorant & sagaciter de futuro coniiciunt.) Vestros vero Chaldaeos, si in pudendam eorum familiaritatem acciti fuerunt, nihil mirum suggerentibus ipsis atque monstrantibus quae supra mortalium ingenium erant interdum claruisse.
13. "Nimis moror. Si quae Siciliae ventura sunt nosti, quidni, Mathematice, & tua ipsius fata perspicias? Cur nescisti me tibi hodie gravem fore? Cur non in experimentum artis monuisti adesse qui te turbaret? Denique si potes explorare an Rex de hostibus triumphaturus sit, illud primum explora an sit tibi crediturus. Tibi autem tantus Rex crediturus summis in rebus eaque ex arte, quae vel si de levibus ac quotidianis praedicere audet, inani eventu in omnium risus solet incurrere? Nam serenos aut nubilos dies, vim imbrium, turbines, ventos dispensari generi humano ex astrorum inter se commercio vos quoque proclamatis & nos partim agnoscimus. Adeo tamen frequenter erratis cum ex inspectione siderum aut solem promittitis aut pluvias, ut in proverbium abierit vestra illa ludendi fingendique licentia.49 Tu ipse caelum explora; sequere Lunae cursus; bella vel foedera caelestium ignium confer in tabulas. Inde, si potes, destina sudos dies, foedos ostende. Si non erras, si te eventus non arguet, ego me tuae arti quam lacesso dedi ad poenam non recuso. Neque tamen in aërem, in nubes, in serenum minus sidera posse dices quam in corpora fortunasque mortalium. Cum tu igitur illa ignores, cur te ista existimemus praenoscere? Scies nempe ex astris quo cessura sint bella & quae sors Siculas mentes actura sit? Nescies autem quando hortulo tuo imbrem, quando pecori solem eadem astra annuerint? Immo fatendum ex hac ignoratione tempestatum vel quid velint ac iubeant sidera vos nescire, vel esse praeterea vim aliam quam nescitis, quae ut lubet haec siderum decreta atque imperia antiquet.
14. "Quod si de publicis regiisque negotiis adeo facilis tibi notitia, privatam rem tuam cur eadem scientia non protinus auges? Cur praevisis rerum eventibus molesta omnia non declinas, felicitatem non sequeris? Cum in Phrygia essem, erat anus quaestuosa divinationibus. Accidit ut in opulenti civis domo intercideret furto paropsis pretiosa. Is cui suppellex credebatur amico comite ad hanc vatem cum nummis pergebat, iam furem se tenere, iam recipere paropsidem spe oppido vana praecipiens. Mane erat & cum isti adventarent, primum anus fores solvebat, quae tunc forte iniecto sterquilinio altissime sordebant. Nescioquis vicinus per illam furtim iniuriam illuserat mulierculae. Substitit ergo irata &: " 'Si scirem quis ganeo, inquit, ad hanc insolentiam tenebris usus sit, regererem, per Apollinem, regererem in os impurum quicquid meis liminibus sordium dedit!' His auditis qui consultum veniebat, inspexit in socium &: " 'Quid pecuniam, inquit, profundimus? Scilicet anus sciet quis nos praedo vexaverit, quae rerum suarum ignara & stercore paene in os ingesto adhuc nescit cui irasci oporteat!' Nec segnius quam venerat discessit a Sibylla. Rem epigrammate vulgavit nescioquis poeta, quod adhuc haeret memoriae & quia breve est, si placet, recitabo.
15. "O sors, sidera, Pythii recessus,
Et fati bene praesciae volucres,
Vos saevis anus en verenda rugis,
Vos illo vocat efferata cultu,
Quo Lunam quatit Aemonis rubentem.
Quid Rex cogitet aut dei minentur,
Quid sub pectore delitescat omni,
Novit scilicet indicatque nummo.
Unum dicite quod misella nescit:
Ecquis stercore limen omne pavit?
Quae nunc auguria, ô potens Apollo,
Quae lux, quae via, ducet ad nocentem?
Frustra sollicitas, Sibylla, divos,
Sortes, sidera, Pythios recessus,
Et fati bene praescias volucres.
Nam Phoebus pater, ô verenda Phoebas,
Haec oracula naribus reliquit."
"Tolle mathematicos! est augur surdus, haruspex
Caecus et hariolus demens: praesentia scire
Fas hominum est, soli Deo praescire futura."
Hans Walter, Proverbia Sententiaeque Latinitatis Medii Aevi II/5 #31435.