IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Plura dicturum Nicopompum Rex Cleobulo innixus destituit. Reliqui inter iocos secuti sunt. Sed Cleobulus Regem monebat, quamquam vanum hospitem, tamen periculosum non per iniuriam dimitti debere: facile esse ut laesus perniciosa astra fingat; non aegre superstitionibus militem laboraturum. Ergo iam maestum vocant aguntque promissae operae gratias. Sed ne ea uterentur obstare tunc tempora. Neque enim videri ex Regis maiestate, ut tanquam victoriae incertus anxie ad sui natalis fata respiciat. Tamen oblatae benevolentiae praemium fore. Nec morati50: medium praestigiatori talentum redimendae quam timebant iniuriae mittunt.
2. Inde ad graviora conversi sunt, novis subinde nuntiis de Lycogenis apparatu haud laeta ferentibus. Nam in exercitu Regis non amplius decem milia iustae armaturae pedites erant. Duo milia numerus equitum impleverat. Funditores & sagittarii ter mille & quingenti dicebantur. Triginta falcati currus erant. Decem naves cataphractae; aliorum navigiorum ad bellicos usus numerus duplex. Hyperephanii nullo publico consilio defecerunt, sed ut cuiusque ferebant studia, hi cum Rege, alii apud hostem militavêre. Sed in Lycogenem rerum hominumque maiorem vim tempestas contulerat. Recensitos haud procul Syracusis sub Praefectis distribuit. Triginta peditum milia equitumque sex nomina dederant. Et ne omen deesset, qui primus descriptus est Nicon appellabatur, quod superstitio vulgi quasi rem fortuitam in auspicium accepit. Certus erat Lycogenes non se diutius imperaturum quam illi insanirent. Dum res ergo fervebat, totius exercitus mole in Regem contendit. Rex contra promovit ad ignobilem rivum, qui humo per torrentes direpta sub altioribus ripis fluebat. Infidum circa solum faciebat perceptus venis humor & aqua quae extra alveum non pridem stagnaverat. Eo obice sustinere Lycogenem vel pauciores potuissent, et strenue ille aderat conatumque circuire iniquitatem loci, quacunque transitum parabat, obiecti a Rege milites prohibebant. At ille ne interim non tempore uteretur Anaximandrum ex sorore nepotem & fratrem Oloodemi Menocritum, qui Ennam, qui Catanam obsiderent, cum aliquot cohortibus misit. Ex suis autem castris & regiis multi assidua velitatione collati variam in dies fortunam ad suos ferebant. Nihil tamen summae rerum decedebat inter illa privatorum certamina.
3. Quis putet in tam horridis motibus & sub ipso discriminis ictu aliarum rerum affectus durare potuisse? Atqui vehementius Archombrotum atque Argenidem curae secretae, quam quae palam videbantur, premebant. Illa in Poliarchi virtutibus tota conficiebat macie corpus, animi viribus inter solitarios fletus consumptis, praedicabatque confestim revocandum veterem Lycogenis hostem & assuetum de eo triumphare. At diversa agitabant Archombrotum. Inquietatus miserrima spei incertae dulcedine, nunc bellum devovebat quod inter castrensia non promoveret de amore profitendo consilia, nunc gaudebat prodendae fortitudinis copiam factam, & utraque de causa in hostem concitabatur. Saepe tamen se ipse incusabat quod solus adesset tanto Meleandri Argenidisque discrimini: debuisse scilicet comparari exercitum & magnitudine beneficii simul amorem, simul natalium decus ostendi. Et hercule nihil horum neglexisset, sed res temporis multi erat, hunc Siciliae statum nuntiare in patriam, cogi inde milites, traduci exercitum. Praeceps vero imminebat a Lycogene periculum neque tam lenta expectaturum auxilia. Neque levior de Poliarcho cura erat, quem ubique sauciae menti per insanam aemulationem oblatum dissimulato odio51 ita elevabat apud Regem ut videretur sibi ipsi nil agere. Ergo in contumaciam trahebat quod Poliarchus52, cum mitteret Lycogenis epistolam, nihil litterarum ad Regem dedisset. Sui Regisque fuisse oblitum, in illa sive neglegentia sive superbia; nec facturum ex maiestate Regem si scriberet prior. Sic malignis & quotidianis verborum insidiis paulatim assuescebant Regis aures, eo facilius quod nihil esse Archombroto dissidii cum Poliarcho suspicabatur. Gelanorum quoque non latuit aliud Archombroto animi esse quam quod Poliarchus discedens reliquerat. Sed quod videret in aula gratiosum, facile id supercilium in fortunam retulerat, quae priores necessitudines tanquam praesenti fastigio indignas aut graves saepe timet agnoscere. Interim patroni familiam (hanc enim a curatoribus Rege iubente receperat) sic admonitu Argenidis instruxit ut omnes propediem eum coniicerent esse venturum.
4. Ceterum properabat redire in Africam diuque otiosa dilatione frustratus est. Tandem ex Archombroti sermonibus institutus Rex indonatum ac nec saltem blandius habitum iubet renuntiare Poliarcho: Regem se non veneficum esse; Oloodemi & Eristhenis exitium peregisse suam causam; nec se facilius invenire cur ad se non scripserit Poliarchus quam cur scripserit ad Poliarchum Lycogenes. Gelanorus inexpectata acerbitate motus vix tenuit iram. Memor tamen Regi se loqui nec plus sibi in expedito esse verba quam illi ultionem, haud aliud retulit quam non modo scripturum Poliarchum sed impigre adfuturum, ut si quid erraverat discuti posset. His verbis Meleandrum iam sponte omnia metuentem in diversas cogitationes diripiens reliquit nuntiavitque Argenidi quam inclementer Rex dixisset Poliarcho. At illa vix lacrimis temperans: "Nihil dii reliquum fecerunt, Gelanore, quo mihi & Poliarcho noceretur. Divisi ideoque miserrimi alter alterius dolore conficimur. Accedit ab Lycogene de regno mihi periculum, quoniam ei cara sum, ipsi quoque tristissimum. Quid proderit eum superflua aegritudine onerari ut & patris in se mei iram intellegat? Quem, ut opinor, non mala mens sed calamitas mutavit. Si me fas est aliquid exorare, da mihi illique, Gelanore, ut ipse hoc nesciat. Ego curabo ut delicti poenitentiam agat pater ametque Poliarchum. Et silentii praemium erit quicquid tua conditio potest agnoscere. Frustra autem speraveris, si de ista re patrono indicium feceris, clam me futurum. Ut spondeat tutum fore secretum. At si illum mihi fata reddiderint, expugnabo taciturnitatis fidem sciamque quam multum fefelleris. Apud eum quid valeam, nemo melius te ipso intellegit." Confirmante Gelanoro se Argenidi pariturum, ipsa litteras ad Poliarchum tradit. Iis vehementer petebat ut quam ocissime in Siciliam traiiceret. Si vinci Lycogenem fatum erat, ab eo potissimum vinceretur. Sin dii parabant tristiora, tegeret fugientes. Cumulatum deinde muneribus dimittit ad navem.