John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis Liber II

Capitulum XIX

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XIX

1. Iam secundus mensis erat ex quo Ennam fatigabat obsidio. Defecerant alimenta nec spes erat a Rege auxilii. Igitur consumptis omnibus praeter fidem legatos ad Lycogenem de deditione mittunt. Exhilaratus ille quod victoriae simulque clementiae exemplum hinc quaereret. Nihil se optare respondit nisi ut felices esse vellent; ad hoc tantum vim adhibuisse; redirent ad Siciliae corpus, cuius in Meleandrum consensui imprudentes obstiterant. Sed multi petiêre ut tuto liceret ad regia castra concedere. Quo permisso plus pavoris militibus Meleandri quam auxilii fuit, cum isti Ennae miserias & obsidentium robur in traditae urbis excusationem augerent. Domita Enna licentius exsultare Lycogenes aditusque multiplici ratione tentare quibus rivum & paludes a Rege insessas53 superaret. Diffisusque Meleander obtineri diutius locum posse, prima vigilia totis castris ignes accendit ne hostis intellegeret deseri stationem, nec signo tuba dato militem reducit ad campum qui Epeirctae subiacebat. Insecutus postera die Lycogenes, triumphantes copias effudit totis campis, terribili specie, militumque fiducia in barbaros clamores parum civiliter elata.

2. Et Rex quidem tot curis insomnis nunc proelio optabat decernere, nunc se urbis munimento tueri; interdum tanquam perditis rebus de fuga cogitabat in Africam. Forte fuit ut neglecta quiete solitarius in hortum prima luce concederet. Sublimis erat locus marisque subiecti prospectu liberrimus. Agitantem quid in extremis esset honestius nunc subibat non ignava pugnandi mens; nunc senem & patrem filiae cura ad cautiora revolvebat consilia. Victorisne praeda esset haec virgo, & quae in sceptrum genita erat a libertate excideret? Rursus occurrebant fugiendi incommoda, rursus numinum ira, & quod in immerita calamitate tristissimum est, temporum exactorum felicitas. In hoc inquietae mentis aestu stupentes oculos mittit in pelagus. Sed nebulae, quae ex vicinis montibus incubuerant, altiori sole discussae aperuêre paulatim faciem rerum perculso horrentique mirabilem. Quippe navigiis stratum mare haud procul a portu, vexillis late vibrantibus, novum bellum, novos terrores afferre videbatur. Classis ingens & incitata sublimibus velis. Fulgor praeterea armorum hominumque frequentia. Cumque non multo exterius quam extra tormentorum iactum fuêre navigia, subito clamore nautarum demissae a puppibus anchorae totam classem steterunt.

3. Nec diu secum exegit Rex qui homines aut unde venirent. Sed in deteriores metus sponte iam versus & aliquoties pedem terrae incutiens: "Heu, inquit, ergo nec fugam mihi fata reliquerint! En a Lycogene classem, en observaturos portuum claustra exercitus! Sed neque hoc immerito accidit. Coget te iste casus, ignave, ad iustam bellicamque virtutem, & quid sponte facere debueris, en hostis admonuit. Tantillam meam classem contra promoveam, fortuna, navibus, copiis impar? An iis omissis, quod est satius, vertar in Lycogenem terrestri certamine & saltem in Sicilia mea moriar?"

4. Turbatus nec aliud quam honeste cadere expetens proximos advocat. Iis monstrat terribilem maris speciem, dimittique speculatorium navigium iubet, quod de suspecta classe referret certiora. Archombrotus ad omnia pericula contumax hanc sibi deposcebat non securae quaestionis provinciam. Sed annis & virtute ferventem Rex iussit digniora discrimina expectare. Inter haec lembum vident ab classe adversa aliquot remigiis ad portum promoveri, & missus Timonides, qui venientes exciperet sciscitareturque quae erant pernoscenda, primus mitioris fortunae auspicium accepit. In lembo praeco erat, ac ne duriora nuntiaturus crederetur, baculum atque caput oliva circumdatus. Sed quis esset quidve afferret non fassus Timonidi, cum Regis colloquium petiisset, illum protinus Meleander iam intepescente metu admisit in conspectum. At praeco: "Radirobanes Sardiniae & Balearium Rex, inquit, hanc tibi hospiti Meleandro Siciliae Regi tesseram mittit. Si conferre volueris, invenies esse illam, quae mutua fuit tuis suisque parentibus." Simul dimidiatum anulum tradit, in cuius summa parte pusilla ex auro manus erat, quae si parti alteri iuncta esset, simili quoque manui itemque porrectae tanquam in foedus occurreret. Rursus praeco: "Agnoscisne, Rex, hospitium?" ait. Et Rege fatente quippe alteram anuli partem apud se servari: "Adest, inquit, in aequore tuo hospes Radirobanes cum praecipuis imperii viribus, quas in classem coëgit. Et cogendi causa fuit quod te malorum civium defectione premi cum fama retulisset, statui hoc pessimum in Reges exemplum -- maxime hospes! -- ferre non potuit." Silebat Meleander deorum tam subita beneficia prope non capiens. Sed ad constantiae specimen erat, ne vultus mutaretur. "Referes, inquit, tuo Regi, ô praeco, iam me ignoscere furori meorum, quos aliquis non inimicus deus concitavit ad facinus, ut tanti hospitis beneficio & conspectu frueremur. Subeat modo Siciliam atque intellegat nihil nos fore in eo colendo segniores quam ipse promerendo fuit."

5. Simul his praeco ad curandum breviter corpus abductus est, interimque Meleander advocato suorum concilio quaerere coepit ipsumne oporteret ad Radirobanem ire an fidei maiora pignora per purpuratos experiri. Varia illi censebant, tantae fortunae nec diffidere nec credere satis ausi. Nam cur Radirobanes illos sumptus, laboresque alienae utilitati daret, praesertim nec rogatus nec hospitio antea usus? Omnem nimiam gratiam suspiciosam esse. Vix credibile hunc potius Meleandro quam sibi eam classem adornasse. "Nam &, inquit Rex, meo patri multa ut scitis cum Radirobanis patre discrimina fuêre; foedera inde & imago hospitii, verius bello lassatis quam odia ponentibus. Nunc quid censeam -- auxilium an insidias advenisse -- adhuc incertum est."

6. At Cleobulus nihil dubitandum asseruit quin Regem oporteret ad Radirobanem ire. Nam si ille amicus accedebat, certe auxilium venire in tempore & nullam in ipsum humanitatem nimiam videri. Sin aut sponte Regem odisset aut faveret Lycogeni, non posse Meleandrum terra marique coniurato obsistere, & ex maiestate Regis fore si fidei simulatione deceptus potius videretur quam expugnatus ingratiis. "At unde, inquies, hic Radirobanis in Meleandrum amor? Fallor aut Rex iuvenis &, ut audio, in gloriae cupiditate immodicus hanc occasionem rapuit, qua praeter bellicam famam, Rex, nuptias filiae tuae tanquam ex merito sibi conciliet. Pugnabit itaque tanquam pro rebus suis, eo Siciliae amicior tuaeque reverentior maiestatis, quo propius sperabit in tuam regiam adoptari."

7. Et Cleobulus quidem ex vero disputabat. Quippe Argenidis fama simulque Siculi regni, quod ad virginem spectabat, cupiditas hanc Radirobani mentem iniecerat. Naves ad expeditionem in Mauros, quam secreto moliebatur, instructas habuerat. Sed perlato Siculi belli rumore distulit paulisper Africam & laudabiliori incepto ad Meleandrum navigavit. Sed Archombrotus (nam tunc consultanti Meleandro aderat) ipso nomine nuptiarum Argenidis offensus adeo in Radirobanem Cleobulumque excanduit, ut vix mutatio animi tegeretur in oculis. Nihil tamen repugnare aut omnino dicere ausus est.





53 insessas 1627, 1630, 1659, 1673; incessas edd. pri. et sec., 1664 fortasse recte, sensu sane inusitato transitivo.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License