John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis Liber II

Capitulum XXI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XXI

1. Longe alia facies in Lycogenis castris. Quippe postquam de Radirobanis & auxiliorum adventu certa fide relatum est, plerisque metus insaniam excussit. Quid in Regem essent ausi tum demum intuebantur. Subiiciebat paventibus sollicitudo: adesse iam deos violatae ultores maiestatis, & consternatio animi in omnibus etiamque vulgaribus rebus dira omina inveniebat. Auxit hos metus alacritas Regum quibus maxima erat viriumque suarum fiducia.57 Quippe puduit tanquam obsessos in urbe considere. Promoverunt igitur castra a radicibus montis propius hostem, ut si proelium detrectaret, vel pellerent vallo vel fossis incingerent. Causa & imperatorum maiestas magna saepe in bellis momenta sunt. Regia castra maiori auspicio venerationem invenerant, Meleandri & Radirobanis tentoriis per summi imperii insignia late surgentibus. Hinc eorum militibus spes acrior subiiciebatur, inde hostes ad suae militiae ignobilitatem iam laxatis animis respiciebant. Sciebat quoque Lycogenes nihil optabilius sibi quam proelio experiri, priusquam altius timor in suorum mentibus perciperetur, gaudebatque id ipsum Reges velle. Adhuc enim incerta lux erat, cum ex regiis castris educi ad pugnam exercitum exploratores ad eum retulêre. Ne itaque remoraretur vir acer, in tentorii culmine coccineam tunicam committendi proelii signum exposuit. Per varia deinde castrorum ferebatur, nunc militibus, nunc Praefectis spem & animum fronte, verbis, habituque sufficiens: Quid metuerent tot victoriis clari? An Meleandrum veluti ex fuga reprehensum? An peiraticam Sardorum insaniam? Qui non tam propitii Meleandro in Siciliam appulerant quam ex bello praedam quaerentes. "Si inclinabit victoria ad nos, inquit, properabunt egregii auxiliatores Epeircten spoliare, & in suam inde classem relati circumferentur ad alias fraudes. Ac etiam ut illis fides sit integra -- at num putes pro ignotis & externis sanguinem gnaviter daturos, cum praesertim sint a nobis, in quos pugnandum est, nulla rixa lacessiti? Destituent sua fuga Meleandrum, si vos senserint viros, si quicquid minantur experiri inceperint, denique si cogitabitis in omnibus quidem bellis pericula esse, at raro tantae laudis offerri materiam ut duo simul Reges inter spolia aut captivos possint haberi."

2. His dictis cum milites processissent extra vallum, caninum catulum de ritu Spartano (nam originis milites admonebat) Marti Enyalio immolavit & esse litatum emptus haruspex in manipulis sparsit. Acies autem eo modo ordinabatur. Dextrum cornu frater Oloodemi Menocritus ducebat, partium studiis & privato dolore Regi hostis. In laevo, quod paludibus tegebatur, tirones & mercenariorum suspectos Lycogenes locaverat Nabide duce, ut intercepta fuga animos ad vincendum acueret. At ipse suorum robore in medio erat, equo sublimis, vultuque terribili, quem tot simul affectus in incerto sceptri vel mortis incenderant. Expectabat ut hostis copias, ut apparebat, instructas admoveret, cum ex Meleandri acie visus quidam in equo procedere, quem modico intervallo pauci milites tanquam ad praesidium secuti sunt. Is confecto plus medio campo longe a ceteris stetit solus, & vario corporis motu videbatur postulare colloquium. Misit quoque Lycogenes haud imparem manum unumque qui praeiret, seu colloquendum esset seu certandum idoneum. Coniecerat ex iuventute Meleandri aliquem esse qui singulari certamine proelium partium praecepturus, parem ex hostibus superbe flagitaret, cum ex illis quos explorandae rei dimiserat unus redit publiceque renuntiat hunc a Meleandro cum caduceo & infulis esse praeconem. Mira expectatione acies tota diriguit: quid hostis armatus nuntiaret; quae foedera, quae commercia iam telo erecto mutuas caedes ferentibus.

3. At praeco postquam habuit qui audirent: "Rex furoris praeteriti, inquit, gratiam facit, si qui defectionis paenitentes ante vesperam in ipsius castra transiverint. Quicquid hactenus est delictum, nullum forum, nulla lex vindicabit. Hanc veniam sua fide publice sancit." His dictis schedia, in quibus eadem referebantur, plenissima manu sparsit, versisque habenis ad suos qui haud procul expectabant revertitur. Milites plus viginti illas voces acceperant, quibus ad suorum ordines reversis, statim fremitus per cohortes increbuit interrogantium proximisve narrantium quid praeco attulisset. Et Lycogenes cum praeter spem haec avide a multis audiri frenderet dissimulato metu: "Meleandro, inquit, parendum, ô milites. Ad illum -- sed armatis -- eundum est. Et accipio omen quod ad sua castra nostros exercitus invitat. Spes est in iis nos hodie victores accubituros." Inter talia suorum cuneos adhortanti relatum est Reges eo die potestatem pugnae non facere, sed exercitus partem locavisse in tumulum, qui ante castra erat, excepturos si qui ab ipso deficerent. At ille: "Eliciam, inquit, ad pugnam sollicitatores fidei nostrae, cogamque iam viribus, non improba arte, decernere. Ite sub suis quisque signis, ite, milites diis volentibus & iam sua confessione impares vobis opprimite."

4. Sed aegrius miles imperata exsequebatur. Inter se mussantes videbat & in pluribus impetum fractum, utique postquam primus Acegoras ausus est deditione experiri Regis fidem. Vir egregia fama, clientibus & stirpe praecipuus, minus suo quam temporum vitio sequebatur Lycogenem. Gnarus ergo ingentis gratiae locum patere occupanti, cum quadraginta fere militibus & amicis aliquot erupit, emensoque quae interiacebat campo ad primam Meleandri stationem posuit arma. Tum ad Regem deductus: "Desertoris nomen, inquit, hoc facinore non metuo, ô Rex. Abscedo enim ab adulterina militia ad iustum imperium. Errorisque in te mei solatium habeo, quod tarde cum factiosis coniunctus, ad officium redeo omnium primus." Rex paucis collaudatum monitumque, quia viam ceteris praeivisset, praemia expectare ad Archombrotum mittit. Mandatum huic erat cavere ne reconciliationis nomine peiora pararentur. Igitur in campum eductos qui regiis castris erat obnoxius, fide interposita incolumes fore, inermes constituit. Acegorae tamen duobusque praeterea in honorem generis reddita arma, iidemque haud procul a Rege adiuncti purpuratis.

5. Ceterum apud Lycogenem haud obscure omnium ordinum fides nutabat. Multi per circuitus dilabebantur. Hi commilitones sequebantur, illi trahebant. Tandem Lycogenes ex re capto consilio subitum de cespitibus tumulum conscendens edixit ut ad concionem saltem silentium afferrent. Et mox: "Nam quo vos, inquit, nomine appellem? Commilitones? An, quod abominor, hostes? Sed quocunque vos titulo censeri aequum est, ne quis infames, ne quis desertores militiae dicat, missionem facio. Solvite cingulum, abite domum, Cives. Neque in mei gratiam ad bellum coiistis, sed opera mea & consilio usuri. Iam vero remitto sacramentum; desino vobis incolumitatem praestare, quia invitis beneficium facere saepe pro tyrannide habetur. Vos incolumes, vos victores esse volueram -- & iam prope eratis. Nunc turpi confessione ignaviae hosti perculso atque irato cervices subiicitis. Quis Pan? Quae furia animos lymphavit, ô milites? Absolvebat vos iustissima causa, quos paenitentia nunc sponte reos facit. Miseret me sortis vestrae plusquam pudet levitatis. Ite sane, ite instar victimarum, sive Meleander ira recenti perire vos volet sive ad securiorem vindictam servabit. Ego cum intactae fidei viris rempublicam non deseram, & Meleandri in vos perfidiam, immemor quid hodie meriti sitis, ulciscar. Et diis quidem gratias habeo,58 quod ante certamen secernere a fortibus viris voluerunt lubricam vestram fidem. Potuissetis in ipso discrimine bonos milites permovere, quos iam abitu vestro lustrabitis. Absit enim tam male Siciliae consultum sit, ut non plurimis restet integer animus. Hos iam vultu, hos alacritate secerno, videoque plus indignatione vestri erroris quam eiusmodi commilitonum iactura commoveri."

6. De suggestu inter haec descendens, potestatem iterum fecit si qui vellent abire. Tanta libertas paulo ante carissimi ducis plurimorum pudorem excitavit. Itaque multi illius partes obstinavêre, maxime qui conscii sibi erant praeter civilis defectionis fas aliquid peccavisse, aut quorum egestas pro supplicio metuebat inopem pacem. Interim alii passim excedebant manipulis & nunc viarum anfractibus, nunc publice, & per compendia signa Regis petebant. Non pauciores quindecim milibus sui deditionem fecerunt, saepius asserente Meleandro noluisse se tot civium morte victoriam emptam, quot sibi ille dies reddiderat. Tanta clade perculsus Lycogenes repetit castra cum illis quorum fidem probaverat ceterorum defectio. At Reges incruenta felicitate sic potiti vix gratulantibus sufficiebant, dexteram, chlamydem, equum, ipsa vestigia omnibus pro cuiusque sorte tangentibus.





57 Regum, quibus maxima erat virium suarum fiducia. err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1620, 1659, 1664; Regum viriumque suarum fiducia. ed. pri.



58 Et diis quidem gratias habeo err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1659, 1664; Et quidem gratias diis habeo ed. pri.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License