John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis Liber II

Capitulum XXII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XXII

1. Redeuntes in castra omen etiam excepit quod maxime vatibus placuerat. Cum enim tentorium Meleandri incommodo loco positum famuli in editiora transferrent, fierentque exiguae fossae statuendis stipitibus, quibus religatum tabernaculum niteretur, reperta sunt aliquot ossa corporis quidem, ut videbatur, humani, ceterum longe assuetam hominum illius saeculi mensuram vincentia. Nec dubium quin alicuius de gente Cyclopum reliquiae essent. Continuo augures interpretati sunt: Omnes Siciliae vires subiici Meleandro, cum nihil in ea fuisse validius Cyclopibus memoretur, qui tabernaculo Regis subiecti se ipsos denique tradebant. Nondum intra aggerem Meleander & Radirobanes erant, cum haec illis immensorum corporum frusta gratantium vatum adulatio ostendit. Plus inde stuporis Radirobani quam Meleandro fuit, non tunc primum ossa Cyclopum contemplanti. At Radirobanes, qui antea ipsam Cyclopum memoriam in fabulis habuerat, cum & ossa contrectaret & videret Meleandrum vix ad spectaculum, tanquam haud insolens esset, moveri, sciscitari impensius institit quae gens illa Cyclopum quibusve moribus; unde orta; quomodo periisset. Et Meleander, qui belli atque castrorum cura Eurymedi tradita ad securitatis regiam speciem variis hilariter sermonibus vacabat, Sardis maxime circumfusus laetusque de suae Siciliae monimentis interrogari, dum in castra procedunt sic orsus est.

2. "Cyclopum omne genus quidam ferum fuisse & silvestre, alii non deorum modo cultores sed & sanguinem putant. Primos tenuisse has sedes. Simplicibus legibus vitam inter se agitavisse. Illud in confesso est excessisse humani corporis mensuram. Et hinc exteris forte error, ut cum isthuc appellerent, in immanibus corporibus impias mentes latere crederent, aut nec colloquium ausi in ipso terrore spectaculi toto remigio abirent a litore. Praeter cetera, ne eorum mores damnem, facit vetus Graecorum religio, apud quos in Isthmo Corinthiaco ad veterem aram Cyclopibus tanquam caelestibus fieri mos est. Unde his ortus, quae leges quaeve facinora rudis aetas involvit, nisi quod maxime insederunt Aetnaeos & Leontinos specus, quodque genitos Neptuno iactatum est, quem plerumque immanibus viris patrem nostri maiores fecerunt. Nec mirere tam pauca duravisse ab intima vetustate eorum vestigia. Quippe & priores Saturno hic regnarunt, a quo sunt tot aetates ut Chamaseni, quod praecipuum oppidum condidit, dudum ruinae exciderint. Sola de Cyclopibus sepuchra supersunt sed & illa plerunque in antris, quorum ora vel voraginibus mutata vel cumulis ruinarum celata sunt. Saepe tamen in illa imprudentes incidimus. Quantae illae cadaverum moles! Quis in extinctis frontibus vigor! Ac quam denique ora fabulis suis digna!

3. "Haud procul Syracusis venatum exiveram, cum in campo, quem Gereatem dicunt, canis sagax tanquam feram indagaret ad incognitae speluncae ora se penetrat. Pertinaci latratu cum nos illuc traxisset, video antri intactum horrorem, ad quem veluti sacrum exhorrui. Subiit inde animus ulterius explorandi id quod dii obtulerant, sentibusque utcunque dimotis circumspicio a limine quicquid lux tenuis & eo tantum aditu accepta aperiebat. Locus desederat in profundum ducebantque in imum saxei gradus. Illatis igitur facibus cum exiguo comitatu subeo terram, frigore & solitudine grave aliquid inspirantem. Angusto progressi vestibulo tandem in patentiora successimus. Pandebatur late specus. Tophi sublimes laterumque exudantium curvatura nitebat pellucida crusta & crispatam gelu aquam imitante. Ingens erat in medio saxum, quod illic, ut ex radicibus constabat, natura posuerat. Id vero terribili prodigio onerabatur. Timeo proloqui, mi hospes. Nam quid sperem apud te fidem, qui hisce oculis & manibus vix credo? Dicam tamen ut vel mihi persuadeam ipse quod vidi. Iacebat supra saxum terribilis moles ad membrorum humanorum distincta figuram. Sola magnitudo vetabat pro cadavere id haberi. Tarde igitur accessimus, diuque sive monstrum hoc esset sive deorum aliquid manus non admovebamus. Caput adhuc non inviolatos modo crines sed & vultus servabat. Ferox barba procumbebat in pectus & a genis utrinque cum pari miscebatur caesarie. Quid crura? Quid lacerti? Quid metarum instar pedes? Signum probe effictum, cogitabam, si hoc artifex figuravit. Sin naturae opus est, unde iam imbecilli, unde homunciones a magnitudine illa excidimus? Mox stupore, ut solet, dilabente primus iniecta manu ausus sum quid hoc esset experiri. Sed quodcunque ad contactum pervenit, video in pulverem residere. Et hinc facta cunctantibus fides verum esse corpus humanum. Ac ne periret mensura, priusquam inter attrectantes solveretur, cadaver quam longum esset exigimus. Convenit inter omnes ad viginti cubitos pervenire. Tanquam Heroi sacrum fieri volebam & inviolatum relinqui. Sed dum haec cogito sub meorum manibus momento in cineres defluxit. Restabat occiput solum arcusque costarum & crura omnino paria mole quam fulserant. Ea meo iussu servata, carissime hospes, & pro Neptuni foribus Syracusis appensa miraberis. Ex Cyclopibus fuisse non ambigo, maxime cum ad hanc paene mensuram aut interdum agrestes reperiant tota in antris cadavera aut ossa inter egestam humum effodiant. Sed malui quibus ipse interfui apud te memorare. Neque Siculi mei, ut forte existimas, quae modo effoderunt utcunque grandia ossa ad nos ideo detulêre, quod nescirent saepe mihi maiora diversis casibus fuisse oblata, sed quia visum est haruspicibus laetissimum monstrum ea in solo esse reperta, quod meo tabernaculo destinabatur."

4. Inter illos sermones ad locum pervenerunt unde haec ossa fossores eruerant. Cenavit ea nocte apud Meleandrum Radirobanes. Adhibitique convivio fuêre praecipui utrimque amicorum. Ecce autem dum paenitentiam tot civium qui redierant ad Regem omnemque illius diei fortunam sermonibus celebrant, intrat cum litteris ad Meleandrum miles. A Praefecto Catanae veniebat inusitatae felicitatis index. Quippe Catanam Regi fidissimam Anaximander Lycogenis nepos obsederat. Sed cum extrema imminerent, Aetna subito furore exaestuans praeter ingentem vim lapidum & cinerum moles tres ex liquidissima flamma rivos evomuit, qui tanquam conducta opera in Anaximandri castra fluxerunt. Nocturna haec strages fuit. Iacebant homines pecudesque, machinae, tentoria, arma, quicquid in cursu ignis torrens offenderat. Ea peste trecenti milites consumpti sunt. Anaximander & ipse malo afflatus postera die, amissis quae ad inceptum necessaria erant, obsidionem laxavit, cumque lectica ad Lycogenem referretur, erupêre Catanenses, caesisque quotquot repugnare ausi sunt, ipsum quoque ceperunt. Iam Regem consulebant quid fieri eo vellet. Hoc nuntio semel iterumque audito in tantum repente gaudium tam convivae quam qui ministrabant effusi sunt, ut non voci, non plausui temperaretur, secutique licentiam qui ad fores in statione erant serpente laetitia tota castra impleverunt. Non iam ferro, non viribus opus; ipsos deos, ipsa pro Regibus elementa pugnare. Coronae inde passim deorum signis datae; congestique in utrumque Regem flores; & promiscuo impetu ausi militum multi non praetorium modo sed & triclinium intrare.

5. Sedatis deinde gaudiis Radirobanes curiosa sedulitate a Meleandro quaesivit unde illud ab Aetna in Anaximandrum auxilium: an credibile esset a solido monte posse tantam vim ignium efflari; quis in visceribus ardor, quis genius, quae soli natura. Hic paucis docere Meleander longe altissimum esse illum Sicilia tota montem, qui nativo sulphure receptoque in visceribus vento exaestuans impatientem custodiae flammam per hiantis ruinas cacuminis attollit. "Neque vero quotidianis ignibus, inquit, fervet hic apex. Saepissime ater fumus est per longa volumina caelum inficiens, favillas interdum aspicias huic mixtas caligini. Rarius denique se ipso citatior turbo, proruentibus flammis, vicinam regionem foede pervastat. Quippe spississimus ignis a summo emanans cacumine torrentibus veluti rivis deorsum exigitur, in perniciem trahens quicquid occurrerit. Tunc vero graviora quam e caelo tonitrua & populis terror ne, quanta est Aetna, se solvat obruatque Siciliam. Nec minore quam pro tumultu prodigio saxa ingentia ex montis visceribus hoc tormento in campos mittuntur. Adhuc fuligine plena sunt, totoque colore indicant ab incendio se venire. Cinerum deinde tanta vis ab igneo iugo, ut ad multa milia impetu primum suo, mox vento circumlati, obruant alte campos, & deprehensas segetes enecent solumve corrumpant ad sementem deinde inutile. Ita saxis, cineribus, & maxime flammis non tantum armenta hauriuntur vel casae pastorum, silvam omnem haec pestis, quacunque inciderit, necat; tota oppida sic interdum periêre. Catana vix multi operis aggere se tutatur, urbs inter montem & mare opportunis sedibus, si haec pericula absint. A Lycogenis militibus obsidebatur. Sed, ut audis nuntiari, dii hos ignes ex Aetna, supplicia antea nostra, nunc beneficium suum fecêre."

6. Postquam desiit Meleander, ipsa res conviviique alacritas sermones provexit in diversa. Quicquid in Sicilia dignum quod nossent externi memorabatur. Fabularum inde voluptas historiam abegit: qui canes latratibus Scyllam ambirent, quae Charybdi proluvies, quaeve ora inexpleta naufragiis. Acis inde infelix amator de calido vulnere provolvebat frigidissimam aquam. Fugiebat Galatea saxa Cyclopis, non sine aliquo metu narrantium. Ab Elide alter amator subibat maria incorruptus & Arethusae pernicitatem prosequebatur.59 Cadebat sub Hercule Eryx, & maledicebat caestibus Venus. Religiosa etiam repetebant facili in deos inter convivia pietate. Qua Insulae parte erupisset ad connubium Pluto; quae horridi currus signa; qua dimotae ad exeuntis impetum rupes; ubi rapta Proserpina, ubi serta, ubi zona ille exciderit; in quem cespitem primum sese Cyane fluere sit mirata. Frustra usurpare Eleusinios aliena monumenta: nec prope Cephissum sed a Sicilia fuisse Diti viam, qua dotalibus umbris sponsam inveheret. Errores inde Cereris referebantur & nocturna religio, quae taedas planctusque secretos initiatis credit. Primam noctis vigiliam inter illos sermones cena consumpserat, quod ex tuba ut constitit, imperavit Meleander ultimam mensam tolli. Sed de convivio consurrecturos iamque libantes Mercurio subito ferox clamor unoque per castra tumultu terribilis longe alio motu complevit.

 





59 Ab Elide amator est Alphaeus fluvius qui Arethusam nympham prosecutus est usque ad Siciliam.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License