John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber III.

Capitulum II

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum II

1. Sic inter se loquentibus nuntiatur Argenidem ad castra pervenisse. Illa pridie in Epeirctes moenibus, unde pugna poterat prospici, non lacrimis magis pepercerat quam sanguini miles. Decolor & nunquam felicius habens quam cum timor sensus extinxerat, nunc concedebat doloribus, nunc redibat in spem ac vires, nuntiis identidem missis qui statum pugnantium referrent. Nunquam tamen Poliarchus animo excidebat. Hunc intra se nunc deiecta, nunc cum iurgio alloquebatur: "Malim ego, carissime, hos fletus, haec incertae mentis mala te scire an (ut facis) ignorare? Perires mecastor ad dolorum meorum memoriam. Quod si audies captam aut ex hostili ludibrio sua manu, suo vulnere ereptam Argenidem -- ô facinus! ô amor infelix! Nondum semel morte defuncta, iam nunc iterum tuo exitu conficior. Abes autem, Poliarche? Tene an inimicum aliquem deorum reum agam, quod tam lentus es? Quae oblivia? Quae te in Africa lotos a reditu arcet? Non te genius tuus quid hic rerum gereretur admonuit? Aut plus apud te odium patris quam nostrae familiaritatis iura possunt? Et qui cessare non potes? An (proh scelus!) gratiora pericula invenisti? Adesses, Poliarche, pugnares in hostem, certa essem victoriae. Deberet Siciliam & me ipsam genitor tibi, quae4 nunc aut perire pateris aut saltem alienam gloriam esse. Nam si velles, non elementa, non casus, non natura obstarent redeunti." Post illam obiurgationem tanquam sacrilegio confusa quod Poliarcho irasci esset ausa, in contraria animum rapiebat. Satis sibi dolorum & curae quod in ea acie genitor versabatur. Si Poliarchus in idem periculum missus esset non se suffecturam sollicitudini. "Bene, inquit, fata, consuluistis, quod in tantarum rerum discrimine saltem de Poliarcho non timeo. Donec vivet, donec erit incolumis, quid me calamitosam existimem? Aut quid tantopere formido? Quasi ille in fidem vel dii in illum, ut aequi sunt, peccare unquam possint!"

2. Haec & talia inter lacrimas expendentem, quae paulisper peplo submisso tegebantur, nuntiata hostium fuga, quam & ipsa utcunque cernebat, in solatia erexit, tunc passa alloquentem Selenissam & gratulationem ceterarum quae proxime constiterant. Populus quoque in palatium secutus redeuntem suo more intemperanter laetabatur. Postera luce cum maxima civium parte ad castra se contulit. Sed ne integra illi gaudia essent, crebra in populo fama effecerat pactum ipsius cum Radirobane coniugium ita credente ut etiam tanquam votis virgini gratis rem palam celebraret. Rex inter suavissimi amoris lacrimas venientem amplexus est et: "Te, gnata mea, iam heredem Siciliae teneo, inquit. Periêre qui gentium iure perverso ad se regnum trahebant." In Radirobanem deinde intuens: "Hic est, mea Argenis, inter caelestes Siciliae tutelas numerandus. Deûm virtute illiusque ut hodie regnemus effectum est." Archombrotum praeterea eximie commendans, ad minores quoque duces & praecipue exteros laudatione aptissima descendit. Argenis convenientibus verbis unumquemque prosecuta, vicissim audiebat gratulantes, & a solius Radirobanis, quem timebat, blanditiis ut licuit potuitque aversa est.

3. Meleandro Epeircten redituro solum obstabat quod persolvenda caesorum corporibus iusta erant. Iam enim & sponte & monitu vatum dispersus ad opus exercitus postremae in mortuos pietatis officia urgebat. Hi caedere arbores, advehere alii, toros ceteri multo gramine apparare. Sedulitate tam varia exstiterunt subito pyrae & funera in quamlibet digesta iacuerunt maximeque vulgaria. Nam praecipuorum cadaverum multa, quo pretiosius cremarentur, pietas propinquorum lecticis abvexerat5. Rogos ergo militari pompa subornant devictorum exuviis, ut inter omnis generis tela & arma trophaeorum instar esset. Qui privatas necessitudines invenerunt, purgatis lympha vulneribus unctique aut, ut cuiusque opes erant, ornati expectabant ignium munus. Omnium vero capitibus corona data ex apio victoribus & mortuis quippe conveniens. Nam et tumulis eam herbam amabant inferre, & Graecia plerorumque certaminum victores coronabat hoc praemio. Feminarum multitudo puerorumque convenerat, planctuque & iactura comarum ultro incipiebat exsequias celebrare, ut appareret non conductas lacrimas esse. Sive propinquos deflebant sive maestitia spectaculi aut eiulantium tot exempla, non ingratum lugendi impetum vulgo admoverant.

4. Compositis cadaveribus pullatus Meleander procedit ex castris. Sequebatur Regem exercitus, versis telis & in terram neglegenter pendentibus. In hunc modum funebrem campum aliquoties ambiêre, iussis per vices clamoribus rursusque non minus atroci horridoque silentio. Rex denique ad maximam pyram venit, facemque accensam manu sustinuit, donec socios iam arsuros miles conclamavisset. His tertio vocatis vultu operto aversusque ignem subiecit. Idem Radirobanes ad alium rogum fecit, Archombrotus ad alium. Ceteros subito amicorum officio flamma corripuit. Sed atrocissimum fuit de captivis inter concitatos furentesque supplicium. Et parcebatur quidem gentilibus, sed qui externi sub Lycogene meruerant, producebantur vincti ad rogos & multipliciter confossi fundebant sanguinem, quo ignis spargebatur. Invocabat miles victor ad tam dira solatia manes sodalium, donec Rex abominatus crudeles inferias captivos qui supererant servari tanquam ad alia supplicia praecepit. Ad cadavera autem hostilia, ne per infesti aëris tractus in morte etiam nocerent, publici lictores cum uncis sunt dimissi, qui in proximos gurgites foveasque insepultos provolverent.

5. Mox tumultu intepescente & pyrarum labentibus flammis, Meleander conscendit in suggestum. Illic breviter, ut Regem oportebat, eos laudavit quibus sepulturae honorem habuerant. Victores appellabat & in morte felices, qui inter ipsam virtutem defuncti non periclitarentur suas laudes ullo facinore ullave fortuna corrumpere. Pulcherrima hos praemia brevis doloris ferre, Diis Manibus caros futurosque in terris fama superstites, donec ulli Siticines canerent. Conversus deinde ad circumstantium praeconia, navatae operae fideique servatae gratias egit. Deos quidem virtutemque & consciam recti6 mentem, grataeque posteritatis memoriam, viris fortibus mercedem summam esse. Sibi tamen praeterea curae fore ut beneficium in memorem Regem bene collocatum cognoscerent. Luctu deposito se in urbem sequerentur laetioribus sacris operaturi. Aderant ex composito familiares, qui ad haec verba (nam & sacerdos aquam lustralem spargebat) detraherent eius humeris funebrem vestem palmatamque reponerent. Alii Paeanem exorsi sunt, ex felici omni gramine aut arbore decerpentes quod temporibus manuque gestarent.





4 quae edd. omnes; fortasse quas legendum.



5 abvexerat 1627, 1630, 1634, 1659, 1664, 1664b; obvexerat edd. pri. et sec.



6 recti 1659, 1664b, 1673; recte edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License