John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber III.

Capitulum III

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum III

1. Iamque omnibus praeparatis Rex cum suis Epeircten redire maturabat. Nec visum est triumphare quia de civibus victoria erat. Proximus tamen triumpho reditus fuit. Nam & milites lauro & qui pompam procurabant olea caput incinxerant. Antecedebat cum signis exercitus & vario cantu ad spectaculum invocabat laetitiae deos. Currum omnibus maiestatis & victoriae insignibus spectabilem Meleandro admoverant. Ad quem ille cum Radirobanem invitaret, longa fuit humanitatis contentio. Radirobanes hunc Argenidi locum asserebat convenire: sederet cum patre princeps virgo; ambo conspicui populo essent; ambo omina plaususque exciperent; illis deos, illis fortunam pugnavisse; se sane, si ipsi paterentur, equum funalem incessurum; si nollent, currum proxime secuturum. Palam erat a iuvene ambitiosissimo haec amori tribui & spei nuptiarum. Cui cum non persuaderet Meleander in currum conscendere aut expectare dum alius ornaretur, ipse quoque vehi non voluit. Denique non principum modo consensu sed & votis acclamantium militum sola in eum Argenis collocatur. Currum Reges in equis & ipsis laureatis praecedebant. Ante illos Archombrotus in candido equo ibat, laeva temperans fraenum, dextera optimum7 spolium gestans, Lycogenis caput, in quod alacer populus intuebatur, gnarus illic summam esse victoriae. Arborem armis Lycogenis indutam miles quidam praeferebat Archombroto carissimus. Neque procul Menocritus gravis catenis visebatur. Praetoriani autem militumque praecipui tam currui quo Argenis vehebatur quam Regibus circumfusi in virginis quidem honorem licentiam triumphalem salesque praetextatos omiserant; sed nuptiales passim deos, Hymenaeumque, & Iunonem, & Erycinam vocabant, nunc in Argenidem, nunc in Radirobanem intenti. Ortum a Sardis hunc ludum credidêre et, cum Siculi convenisse de nuptiis inter Reges arbitrarentur, lubentes futuri principis animum per hos iocos lacessisse. At non Argenis haec patiens audiebat, indignata victoriae si eo pretio emeretur iamque prope Radirobani inimica.

2. Interim populus fores ornatas impedierat lucernis atque lauro. Quisquis maiores ex cera in atriis habebat, apertis armariis simul genus ostentabat & mortuorum imagines citabat ad gaudium.8 Civium quoque distincti ordines obviam Meleandro processerunt. Primus erat puerorum, in pexa & candida veste chorus rudi paeane plusquam iubebantur clamantium. Mox quotquot in urbe musicam excolebant, hi voce, illi plectro ac fidibus Regi canentes. Succedebant artificum collegia, quos statim magistratus sequebantur quisque cum infulis dignitatis. Hi Regem longissima gratulatione morati locum ministris deorum permisêre, qui ultimi in honorem veniebant. Signa quidam ex iis & inculti operis veteres deos, coronas alii, omnes ignem praeferebant, tuto nec sine prudentium risu deorum omina ingerentes Lycogenis exitium ab avibus, fulminibusque, et extorum prodigiis. Inter hanc pompam Rex ad portam urbis pervenit, in cuius limine sublimem statuerant Pacis imaginem, cuius dexterae Mars olivam inserebat, & adulatione immatura, quasi pacatae res Sicilia tota essent, subiecta imagini tabula Meleandrum affabatur his versibus.

3. Victor ades, tecumque redux (Pater optime gentis

Sicaniae) festo Pax cingitur aurea cultu,

Et caelo niveis Pietas demittitur alis.

Aspice quam facili redeunt tibi numina cursu;

Aspice quam subitas mutat Concordia terras.

Alma quies, divesque labor, se numine mixto

Indulgent late campis. Hic flore comanti,

Hic culmis stipatur ager. Se blandius ulmus

Porrigit & lapsae repetunt connubia vites.

Bella procul, scelerumque minae, ferrique licentis

Nunquam tuta fides. Solio sublimis avito

Tu, Pater, & tantum lex tecum armata sedebit.

4. Rex a porta processit in editum Iovis fanum. Inde Menocritus in carcerem missus & cum eo Anaximander, quem paulo ante Catanenses vinctum adduxerant. (Sed ille ex vulneribus intra quatriduum, alter non multo post aegritudine animi decessit.) Fractae quoque Lycogenis imagines, edictumque ne servari privatim aut in suorum deinde gentilium sive honoribus sive funeribus has aspici vel ferri liceret. Peractis inde sacris ad arcem Meleander digreditur. Fessus erat pridiano certamine curisque & mox ipsa laetitia. In cubiculum itaque secedit sumptaque leviter inter domesticos cena componitur ad quietem. Neque minus imitatione soporis solitudinem quaesiverunt in gravissimis curis Radirobanes, Archombrotus, & Argenis. Singulos suus dolor urebat. Radirobanes, quamquam plenus temeraria sui fiducia, graviter tamen acceperat virtutem successumque Archombroti & populi voces & vultus in eum Meleandri. Sed ut imparem contemnebat, nisi quod omnia magnus amor formidat. Versus igitur in contemplationem sui, quantum auxilio, quantum viribus praestitisset, suavi sopore & per felicis proelii imaginem ludente est obrutus.

5. Altius ictus erat Archombrotus, expertus nihil esse crudelius quam, quod homines appellant suavissimum, amorem. Nec tam sibi nocere fortunam arbitrabatur quam silentium suum: se enim haberi in privatis, dum genus atque opes patitur ignorari; nihil esse consultius, quam ut suas fortunas atque vota apud Meleandrum profiteretur. Haec ita decernenti occurrebant parentis mandata adhibitique iureiurando dii se in Sicilia sui generis indicium non esse facturum. An ergo scribere ad parentem an ipsum illuc ire satius esset iurisiurandi gratiam petiturum? Tardum utrumque videbatur. Minus tamen scribendi displicebat consilium. Nam ab Sicilia tamdiu abesse hominis esse credebat non ex merito amantis Argenidem. In hac animi tempestate inquieto strato neglegenter iactatus, mentis mala transire ad corpus non satis sentiebat.

6. At Argenis multiplici malo confusa ad solatium adhibuerat Selenissam. Simul ambae de Poliarcho & Radirobane querebantur. Cur ille abesset aut heu miserae istum viderent? "O gravem, mater, victoriam!" inquit Argenis. "Quid interest Lycogenes an Radirobanes vicerit, nisi forte quod ereptus a Lycogenis telo pater iam parricidio meo concidet? Nam si me Radirobani tradet, ego effugium in morte inveniam & mei vulneris dolore conficiam patrem senem. Ergo vel in praedam nata sum vel in spolium mercedemque victoriae? Ergo fatum mihi in exitium destinavit quae praecipua dabat, regnum & formam; & ideo tantum perveni in Poliarchi notitiam, ut scirem me indignam quae tantae virtuti coniungerer? Quid hunc autem cessare existimas, Selenissa? An experimentum capturus constantiae meae haeret alicubi dissimulatus -- & in Insula forsitan ista? An insidiis aemulorum petitus est vir fortis, ideoque non suspiciosus? Cui iam vero fidere possim? Quem exploratorem suae salutis, quem miseriarum mearum nuntium mittere?"

7. Sub haec in lacrimas lapsa audiebat Selenissam maiora solatia quam quae ipsa capiebat credebatve ingerentem, donec resumpto loquendi impetu: "Non prima, inquit, sum, ô Selenissa, quae infeliciter amaverit. Quid fortunae manus damus? Mors ultimum remedium erit & quod nunquam effugiet. Possim cultu mutato ire ipsa & investigare Poliarchum? Hei quod non sufficio illi audaciae, rudis fraudum, nec fronte ad mendacium obducta, forte etiam (sed hoc levissimum esset) inter labores exspiratura. Praeterea neque me sequi posses & in crimen substituereris, si Rege ignaro elaberer. Audi quid potissimum probem. Archombrotus est, ut intellegis, amicissimus Poliarcho. Causam absentis pridem egit apud Regem, auctor maxime ut revocaretur. Facile efficiam ut Poliarchum quaerat reddatque Siciliae. Nesciat tamen quae me illius videndi causa sollicitet. Aliquid poterit fingi, nec carebit veri specie mendacium, quod ad credulitatem exegerimus ambae."

8. Laudavit ingenium Selenissa, sive fraus illi placebat, sive defessa sibi & Argenidi quaerebat ab eo luctu quietem in reliquas noctis horas. Quibus ab insomni Argenide consumptis, Praefectum cubiculi vocat & de Lycogene occiso pauca quaedam locuta palam iubet ab Archombroto sciscitari satisne a vulneribus (nam levia sed pleraque acceperat) ea nocte valuisset. Meditabatur enim blanditias, gravia demerito iuveni imperatura. Archombrotus, tanquam in caelum raptus & prope non dubius se amari, Praefecto respondit si Meleander & Argenis valerent, quoniam ab eorum salute pendebat, se satis esse incolumem. O mortalium mentes plerumque timentium gaudia sua, & calamitates amantium! Laetus iuvenis ignarusque consilii quod Argenis iniverat fatigabat supervacuis cogitationibus animum, & in limine virginis stabat ut egredientem salutaret. Nec ingratus advenit, totoque itinere, dum ipsa ad Meleandrum procedit, cum eo collocuta nihil dum tamen de Poliarcho dixit. Nondum enim matura res erat & sermonibus illis solitudo debebatur.

9. Ecce autem novos errores. Radirobanes ab amore non sanus habebat pecunia emptos qui de Argenide & Meleandro assidue referrent. Ergo adhuc in cubiculo haerenti nuntiatur Argenidem primo mane ad Archombrotum misisse; illum statim adfuisse; & oppido quam familiariter virginem illi locutam. Exarsit illico suspicio &, ut in litigiosa felicitate, non secus animum ad amandum quam antea ad bellum composuit. Frendens cum Virtigane secessit: qua arte quove praetextu Archombrotus tolli posset, aut quid indignius quam ab aemulatione ignoti privatique Regem tantum metuere. Mulcebat accensum Virtiganes elevando Archombrotum, suadebatque eo die aperire Meleandro (cui ad prandium promiserat) ineundae affinitatis consilium. In expedito rem fore; despectumque Archombrotum insaniae poenas ad satietatem daturum; cui si magis anxie aut publice vellet Radirobanes irasci, nimia supplicii solatia forent tantum Regem aemultatione ussisse.9





7 optimum edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664; opimum 1659, 1664b, 1673 fortasse recte quantum ad significationem et fabulam, sed credo B. "optimum" scripsisse.



8 cp. Polybio 6.51



9 i.e. supplicium Archombroti solatiis levetur, si sciat Radirobanem aemulatione ussum.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License