IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. His curis amoris vacuus Meleander maiora procurabat. Belli enim non temnendae reliquiae erant Syracusae, Lilybaeum, Agrigentum, & quae ceterae urbes a Lycogene steterant. Illis simul opprimendis an dividi praestaret exercitum an in singulas totis viribus niti consulebat Cleobulum. Is nihil dubitabat de deditione oppidorum, quia nemo factioni supererat quem ducem dignarentur: "Satis est, inquit, ô Rex, si minari perseveres ostentesque paulisper armatum exercitum, tantum ut timor paenitentiam civitatum acceleret, a quibus propediem videbis hic legatos. Nam praeter ingenium lymphatae, amabunt redire in naturam, quam videbatur excussisse defectio. Ne time. Bello isto defunctus es, sed nec illius vere causa in civitatibus fuit, & si dehinc securitatem amas, longe alii sunt malorum fontes quos obstruas."
2. Meleander tot recentium malorum cruda imagine sollicitus de futuro: "Curandum est, inquit, ut diuturna sit haec regni restituta valetudo. Nec unquam certius quam cicatricibus adhuc novis deprehendemus vim telorum & formam, quibus paulo ante saucii, rursus peti possumus a fortuna. Quod si inter atrocitatem periculi obiecisses quae antea a me peccata sunt, non tam monere quam exprobare visus esses. Nunc autem in tuto si quod sentis edisseres, in futurum cautio erit ne eadem peccemus, Cleobule." Ille veritus quamquam volentem principem contumaci libertate irritare, amoliebatur omnem ab eo culpam: temporum enim hostiumque & fatorum esse crimen.
3. Et postquam ea modestia consiliis, quae parabat, obnoxium Meleandri animum fecit: "Quamdiu, inquit, lenitas in virtutibus erit, non diceris ullo vitio impulisse labentem in clades Siciliam. Lenitate, inquam, tua malignitas fatorum in tuas & patriae clades abusa est. Illa facilitas, illa indulgentia in magnates, illa tua tuorumque maiorum incauta in eos profusio, prodidit praecipuas imperii vires aperuitque iniuriis despectam dignitatem. Iam quidem perculsi sunt, iam silebunt defessae factiones. Ast ubi respirarint, expecta alios fluctus, nisi ventos plusquam Aeolico utre tenueris. Pugnabunt erumpere, & quamdiu nimis poterunt illi, nunquam satis Reges poteritis. Nec in tyrannidem te adorno. Ipsis quoque consules, ô Rex, si efficies ut timore aut10 fastidio culpae paulatim inquietos mores dediscant." Tum Meleander: "Scio, inquit, ex his nubibus fervere plerasque procellarum. Sed vires eorum hominum adultae sunt, & ipso tempore ac patientia Regum iam prope legitimae. Has itaque accidendo vel iniuriam facere credar, quia natam ante me potentiam percellam, vel nimio in conatu regias vires iam saepe delibatas & quarum infirmitatem celari interest inconsulto experiar."
4. "De sucessu, reponit Cleobulus, melius ominare, dum ordine & per partes evellas eam segetem qua isti luxuriant. Sed nec crede iniquam fore causam & quam dii hominesque non probent, si pugnabis pro regia dignitate & Siciliam a parricidio prohibebis, quo ipsa se furiis mactat. Quinam illi sint vide; unde processerint; quae illos machinae fastigio suo admoverint. Utcunque se iactent, maiorum tuorum beneficio opes comparavêre: in praefecturas missi sunt; regiaeque amicitiae indulgentia hoc culmen condiderunt ex quo hodie sive ipsi sive eorum posteri certant in Reges. Tua sunt ergo tela quibus lacesseris; tua acies tot mucronum caeca discordiae manu infelicitatem sui auctoris voventium. Si merentur, si ferre felicitatem suam non possunt, ab iis duntaxat recipe quod a vobis acceperunt. Nudos mediusfidius relinques cogesque oblivisci spirituum quibus nunc intumescunt, vestras apud se mirati divitias, suae vero sortis ignari. Ac quo maturius consulas sceptro, vide quam multum coalescat illorum in vos imperium; quam publice, quam periculoso consensu, haec veluti iura peccandi nunc asserant. Inter se aemuli, inimici; tamen vix libenter accipiunt a Rege ullum premi. Quisquis ergo rebellat, ceteri adsunt vel publice vel privatis affectibus. Nunc causae se addunt; nunc tempore utuntur iam satis occupato, quo alio iurgandi praetextu distrahant Regem. Alii tuum latus, tua castra non deserunt. Sed lento & per ambages fracto regiorum consiliorum aut militum usu, diu volunt rebellium contumaciam conferri viribus sceptri, ne videatur indignum Regibus aut impar esse periculum, assuescatque populus vereri hos motus & pati. Ita sibi ipsis & exemplum faciunt & exitum ornant, si irasci in Regem contigerit. Hanc coniurationem nisi antevertis consiliis, quantum aberis a Merganiae fato? Regio erat sub uno formidanda; nunc segnitie vel patientia imperantium adeo in varios principes lapsa, ut domino tota exciderit.
5. "Quamquam recenti memoria tenes, Rex, quid hae possint factiones, permittis hic tamen earum cunabula & ingenium percenseri. Nam & accendi te volo vel parari ad patientiam haud dubiae cladis. Igitur, si quos amas, si quos attollis praeter veterum optimatum libidinem, tanquam de eorum bonis sit quod largiris, excedunt ab Aula; queruntur se contemptos; in arces, in praesidia, quae iis credidisti, confugiunt. Fortunas populi deflent; exanimati regni sanguine paucas hirudines11 repleri; non ferendam eorum superbiam qui fascinato principi illudunt, veteresque & emeritas stirpes inexperto recentis potentiae gaudio calcant. Frequens haec quidem (ut nosti) dissidendi est ratio proruendique ad civilia arma. Sed & aliae praeterea causae illis ingeniis faciunt defectionis audaciam. Diu ipsis largitus, cesses utcunque: magistratus, praefecturas iam plenis -- necdum tamen satiatis! -- negaveris. Iis arcana omnia non credas; habeas alios fideliores tibi. Non accesseris odiis quibus aemulos devovent -- illico indigni haberi se putant, frendentque tanquam contumelia violati. Alii ut reverentiam sibi concilient & quid possint Regem admoneant, quaerunt offensionis materiem & gratis ineunt consilia in publicam pacem. Ceterum quaecunque illos occasio tollat in rixam, viribus quas vos Reges tribuistis succincti, mox clientes armatosque inveniunt, eo prolixius quod haec secedendi facinora semper inulta sunt & plerumque praemia habent. Sic erecti, sic veluti in suo regno collecti opimiora ad conciliandam pacem a vobis Regibus extorquent quam si ipsis obsequium & fides mansisset. Vestro interim auro, vestrisque stipendiis (Quis ferat?) militant acies quas in vos educunt. Aerario vestro feroces aut rationem imperii deposcunt a vobis aut regnandi modum praescribunt. Vestri coloni sunt, vestri cives, qui plus quam externis tumultibus per haec bella eruuntur. Quid deinde? Emitis pacem, Reges. His prodest peccavisse. Vos in regno nunquam bona fide pacato expectatis solliciti ex quo cinere se flamma refundat, cui placeat gloria novae litis, quae foederum tabulae iam plenissimis libris addendae sint.
6. "Minimum putem quod haec bella, hae paces exterarum gentium ludibriis evilescunt, quodque minor quam pelago fides est, sive quietem agimus sive tumescimus. Maiora sunt vulnera quibus viscera patriae lancinant illi mores. Robur enim maximae gentis & cui, si haec absint incommoda, nulla non cesserint, hic assiduus & pestilens ventus affligit. Pereunt urbanae & rusticae opes quascunque provincias turbo afflaverit. Consumitur impetus animorum & prudentum, quos multos habemus, solertia, digna orbi imminere, his domi pacandis tota vix sufficit. Instituuntur praeterea animi iuventutis ad audaciam & contemptum maiestatis infandamque dulcedinem belli civilis, in quo furor & aviditas subitas pugnas & praesentia praemia habet. Ita domestico facinore marcescit quicquid ad terrorem exterorum dii Siciliae nostrae tribuerant. Neque putes haec esse rudimenta flagrantium animorum, qui castrensi disciplina eruditi aestus inter se conceptos mox in peregrinum hostem validius effundant. Utinam haec solatia saltem esset civilis insaniae! Sed ne isthic tirocinium ad fortitudinem aut militiam credas. Cogita quam saepe plus vanitatis & minarum hi turbines habeant quam iusti laboris in castris. Conveniunt illae cohortes in arcibus urbibusque obnoxiis; facilem civem aut imparatos agrestes diripiunt. Haec plerumque fortitudinis summa. Acies rarae, nulla aut subita discrimina, quia obnoxie placantur & ante fortunam armorum ab facinore donatos dimittitis. Sed etiam ut bella haec durent, ut saeviant mutuae turbae, at interim miles optimae12 patriae spoliis saginatur, & in bonis miserorum civium, bello quam pace delicatior, latrociniis magis quam constantia, robore, arte imbuitur -- ut ad disciplinam deinde veri & sobrii Martis & in externis regionibus interdum infecundi, frangatur enervi fastidio, doceatque diversissimos esse labores praedatoris & militis.
7. "Temnimur interim, ô Rex, et si quid in vicinos minaris, robori minus suo quam malis nostris fisi tuos conatus despiciunt. Largitione tantilla facile credunt excitare de Siculis qui civili seditione te implicent. Sic tradunt te iis debellandum, per quos tuis auspiciis debuerunt everti. Nobilissimae genti infamiam an perniciem haec plus creent, ipse existima. Vis denique quod tui cives queri possunt hic audire? Componendis his fluctibus olim populus ad regiam potestatem respexit. Ne collideret optimates ambitio, ne unam gentem factiones dividerent essetque timendum a civibus, quod hostes solent minari, transtulêre in Regem purpuram, solium, ferrum. Quod si adhuc in regno vexantur reipublicae malis, quid pretii illis erit traditi sui iuris exutique imperii? Aut illos in libertatem restitue aut domesticam praesta quietem, propter quam libertatem relinquerunt."
8. Meleander ad haec verba ingenti suspirio pectus concussit. & facilius argui morbum posse respondit quam expelli medicina. Iam se Eristhenem & Oloodemum ferro ultum. Lycogenem occubuisse. Si ad illud exemplum quotidie severitatem res exigunt, sibi ipsi in odium venturam potestatem quae sanguine optimatum alenda sit. "Summa in illis indoles, inquit, animi vigor, multae virtutes. Scilicet extinguam aut premam haec sidera! Omnia autem? Sed illud inhumanum & fortasse supra regias vires. Quaenam igitur? Nempe suspecta. At vero & solae13 suspicionis poenas luere est indignum & praeterea saepe nullum est ante tumultus suspicionis vestigium. Impetus in vividis mentibus praeceps haud raro simul cogitat, simul excit hos motus. An omnes habebo mea rigiditate aversos? Vivamne ferae instar in solitudine? An potius novis hominibus regiam implebo? Acerbius mehercule ipso malo remedium. Deos & fata spero, postquam sumus emoliti acerrimam tempestatem, pro habena reverentiam nostri fore expertis quid possimus. Saltem, Cleobule, quam mitissima consilia habes exprome."
9. Tum Cleobulus: "Faveo tibi, ô Rex, id est, proceres -- quantum licet -- tecum excuso. Laeti in illis & ingentes sunt animi & haec ipsa, quae arguimus, magnae indolis notae sunt, & si legum habenis teneretur, rebus publicis salutaris. Nunc quia illam passi estis lascivire, eorum, quae cogitat quaeque audet, inclino in vos Reges invidiam. Ceterum cum virtutes ac vitia non plus ex merito aestimentur quam ex populari iudicio, nihil mirum si consuetudo & peccantium claritas atque successus nobilitaverit hanc culpam, quam si premi & eripi cupis, revocanda est paulatim ad suorum natalium vilitatem. Hoc autem efficies, primum nominis veri dedecore: ut apud te perduellio, coniuratio, perfidia nominetur -- non, ut solet, magnitudo animi, prudentia, societas, publici boni cura; deinde ut qui a te secesserint, saltem efflagitatae veniae humilitate frangantur, cum nunc (miro gentibus ritu) damnare te soleas publicis professus codicillis hos esse innocentes. Nam si rei non fuerunt sumptis armis, certe tu reus in quem illa sumpserunt. Triste dictu. Si haec postrema exceperis arma, in quibus simpliciter victor es, vide sub te & patre tuo turbas. Omnes ea cautione dimissae sunt ut terras populatas, conscriptos milites, cetera defectionis facinora nimia simulatione & prodente captivitatem imperii imputaretis vobis. Iussu haec vestro aut vestri gratia esse patrata publicis chartis sustinuistis inscribere.
10. " 'Sed durum est premere illas stellas.' Enim nec14 obrui illas ac nec regi oportet inhumana ratione. Luceant, ô Rex, dum meminerint cui Soli lumen hoc debeant nec caliginem faciant tuo orbi. Fere necesse videbatur alicuius sanguine lui hoc crimen. Extorsit atrocitatem remedii a tua bonitate cum Oloodemo Eristhenes, & infelix vindex Lycogenes ceterorum animos aliquandiu sui memoria tenebit. Quisquis autem temporum istorum oblitus in hunc ludum primus descendet ocius hominem preme, non tardis, non incerta consultatione libratis conatibus. Ipse tibi expeditionem desume, ne tuorum ducum praevaricatio illam causam inutili mora conficiat. Si audebis, si non cunctaberis, multi maiestatis reverentia capti tuum auspicium sequentur, qui dubitare incipient de suo officio si & videberis deliberare an impune possis offendi. Tunc nitendum ne timida remissione spirituum videaris istorum temporum oblitus aut veniam petere extincti Eristhenis. Consentias cum impetu isto, ut tuus esse potius videatur quam fortunae. Foedera, leges, pacta cum armato rebelli nec audi. Unum sit paenitenti remedium si supplicet, si supercilium ponat, si se & causam damnet. Lenitatis tuae erit sic composito indulgere, nisi nimis perniciose erraverit aut in necessitatem distulerit paenitentiae larvam. Sed ignosce ea lege ut aliquid ipsi in mulctam decedat. Si provinciam a te habet, partem ex ea deliba quam alteri tradas; si arces aut suas aut regias, unam ex iis futurae fidei pignus cape. Timebunt alii spolia dare ad regiam gazam, qui nunc contrario voto aes, fasces, praesidia audent in pretium pacis exigere. Cave autem dare hos reos precibus cognatorum, qui apud te in illos militarint. Nam vix ulla vulgarior fraus est, quam ipsorum optimatum non studio, non vero affectu, sed veluti sortibus15 se in adversa dividentium castra. Fratres, affines, patrueles hic pro te, ille cum factiosis stabit, ut victoria aut favore in utramlibet fortunam securi sint. Hos te maxime suspectos habere aequum est, ô Rex, & si anxie pro cognatis suis orant, propemodum hostes.
11. "De ducibus factionum haec sentiam. Sed quid illi absque militum manu? Hi sunt sanguis, hi nervi tumultuum. Nec in eos impune severitatem omiseris. Quos igitur placidis rebus seu praesidiarios milites seu praetorianos conscripseris, si defectione oborta Praefectos forsitan suos in Regem sequentur, iis infamis sit missio. Cingulum ponant. Nullus paenitentium clamor, nullae procerum preces te moveant. Discant non tam Praefectos venerari quam te in illis. Quippe hos secum a te ali, a te pendere. Ita exercitus quos comparas, quos in pace educas, sincere erunt tui, nec te magnates creditarum fiducia copiarum despicient. Si qui autem concitato tumultu nullis stipendiis tibi devincti ad factionem accesserint, his mitiora imperari non abnuam. Simplicis defectionis rei sunt. In eos, si lubet, mansuetudinis obtine famam, modo veniam te dedisse, non se ingratiis usurpasse, intellegant.16
12. "Sed de suppliciis scilicet mulctisque iam agimus. Atqui ante vincendi sunt aut, quod est humanius, flectendi ne aut vinci mereantur aut plecti. Duo sunt, ô Rex, quibus proceres in te armantur sollicitanturque ad ambitum. Has tu vires si solerti ratione subduces, te an illos plus iuveris nondum intellego. Sed nunc ea non licet memorare. Video enim ad te venire Sardiniae Regem."