John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber III.

Capitulum VI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum VI

1. Inter hos dies (quod Cleobulus ante coniecerat) legationes passim ab urbibus veniebant ad Regem sedebantque in deorum liminibus, ramos supplici lana obductos cum gemitu aut silentio tenentes. Multa oppida & ex insignioribus civium multi Ibburrane & Dunalbio deprecatoribus usi sunt, quorum ea apud Regem gratia erat ut nihil negaretur petentibus. Igitur Meleander virilem in deiectos & obnoxios cives clementiam secutus solo maiestatis conspectu ultus est paenitentes, legatis inter armatos custodes intromissis in curiam, in qua ipse regio cultu ad formidinem supplicum sedebat. Cumque illi de saeculi genio quererentur, qui populi mentem avertisset in tumultus, ipse paucis incusatos in mitiorem spem purpuratis relinquebat, iubebatque abscedens ab iis arbitrium suum audire. Levia autem imperabantur: paucae in mulctam pensiones & pervicacissimorum exilium. Nacti igitur expectatione mitiora amore victoris suas urbes impleverunt. Hyperephanii seorsim legationem volebant ornare, suas gratulationes & vota novasque fidei sponsiones laturam. Sed intercessêre consilio qui id Regi ingratum fore cognoverant. Quippe Rex cum audisset hoc eos cogitare: "Peto, inquit, an Hyperephanii plus minusve Siculos esse se sentiant quam ceteros cives. Nam quid ab reliquis vota secernunt? Cur non provinciarum, non urbium, sed partium nomine me affantur? Quas ô sciant semper invidiosas esse principibus! Sed tunc maxime, cum videri & veluti prodire in publicum iactatione suarum virium volunt."

2. Cum vero aliae aliaeque provinciae redirent ad reverentiam maiestatis, legati Syracusarum intromissi in Senatum, deiectis diu luminibus, significaverunt esse quod promere non auderent nisi dicere iuberentur. Sciscitanti Cleobulo quid afferrent supplices libellos obtulêre, quibus continebantur civium vota. Addiderunt saepe contingere ut vexatus malorum hominum iniuriis populus stulte in Regem aut patriam suos dolores vindicet. Velut quidam ex aegritudine insani, urgentibus morbi stimulis, in proximos furunt. Nec se priorem excusare amentiam, sed scire ex illis quae Syracusii deprecabantur incommodis eam incitatam fuisse, & plurimum ad sanitatem mentium fore, si eadem in posterum arcerentur.

3. Cleobulus hos libellos se Regi traditurum recepit iussitque propediem legatos responsum opperiri. Tum soluto optimatum senatu ivit ad Regem, tunc forte de ipsius Cleobuli prudentia multa secum volventem, qui redituras ad officium urbes haud vane coniecerat, memorque eius monita, nuper Radirobanis interventu suppressa, hunc ad illos sermones revocavit, Syracusiorum codicillis, quia longiori consultatione egebant, in aliud tempus dilatis: "Aiebas, si memini, esse duo, Cleobule, quae insinceram in Sicilia pacem efficiant & in procerum manu ponant in an otio degamus. Sed dicentis orationem tunc Rex Sardiniae intervertit, quam hic pacatius exsequi potes. Quaenam ergo illa duo sunt vincula aut verius fata, quae Siciliam proceribus obnoxiam permittant?" "Ea ipsa, retulit Cleobulus, quae, Sapientissime Rex, saepe dequestus es. Primum, munitionum, arcium, praesidiorum in Sicilia numerus ingens; mos deinde constituendi Rectores Provinciarum in eam legem ut non ante magistratu quam vita decedant.

4. "Tot equidem arces, si non incommodae essent sed duntaxat inutiles, tamen everti consulerem. Nunc cum ad earum custodiam & sumptus & pericula & plerumque pernicies accedat, quid ad nostra utique damna misere obstinati illas diutius servamus, aut in quos denique hostes arbitramur valituras? In externos an vero populares? Atqui externi iis satis excluduntur, quas in finibus regni portubusque substruximus. Harum utilitatem nihil sollicito. Satis virium illic nobis, satis morae externis est, qui deinde, si qua per obices illos perrumpent, nostris exercitibus excipientur oppidisque passim obiectis, quae crebra nec adeo invalida habemus ut primo hostium impetu diripi possint. In vim peregrinam illa suffecerint. Domi autem quos timemus? Num populum & incolas civitatum? An non potius magnatum ambitum, inquieto utique genio strictum semper ad audacis novitatis pericula? Raro populo tuo mens est in Reges consurgere. Vesania, qua nuper intumuit, prope sine exemplo est, sed nec illa, ut expertus es, tot arcium cautione de quibus iam disceptamus aut praeverti potuit aut saltem cohiberi. Ut inde has munitiones intellegas non tibi, Rex, asserere oppida in quorum stant cervicibus, sed ea Praesidiariorum Praefectis tradere in certissimam servitutem, qui saepius cives invitos stare in Regem coëgerunt quam rebelles aut dubios traxerunt ad Regem, adeo ut quoties sibi postulant arcem credi, videatur haec eorum tacita esse oratio: " 'Trade compedes, ô Rex, quibus obnoxium arci oppidum mihi devinciam. Captivos habeam cives. Quicquid repugnes & quantumcumque hi nolint, serviant imperiis meis. Sub munitionibus istis tremat circum provincia. Isthic recipi, hinc effundi possint armati. Regnum denique minus in ampliori tuo mihi constitue.'

5. "Referes te fidissimorum hominum delectu exarmaturum21 tantae potestatis licentiam. Faceres quod nemo antehac Siciliae Regum. Quod enim aut civile bellum fuit aut ab externis illatum est in quo non istarum arcium plurimi rectores a sceptro defecerint? Aut quis omnino in nostra gente motus, nisi his claustris erumpens aut in illa receptus? Ne id quidem dissimulant, qui post factiones ad foedera tecum descendunt. Arces in salutis pignus efflagitant, nempe ut iis incolumes te invito esse possint & recrudescente armorum libidine rursus in te secura contumacia armari. Vide quam sit iniqua conditio. In praeteritae defectionis veniam tua sponsione non contenti, arma, arces, milites sibi poscunt. Te porro in paenitentiae, quam saepe simulant, pignus eam fidem verbis suis cogunt habere quam detrahunt tuis. At his munitionibus e regno sublatis, in tua suaque fide, ô Rex, statuent sibi praesidium & in creditis urbibus obsequium duntaxat invenient quamdiu voles, nec invitabit ad peccandum tot aggeribus totque fossis sibi placens rebellandi securitas.

6. "Sed utique non damnanda est, dices, maiorum disciplina, a quibus aut hae conditae arces aut condendarum exemplum est. Ne vero illa aetas tantum sibi, Rex, placeat. Maiores nostri res suas ad saeculi quale tunc erat genium curavêre. Nobis pro diversitate temporum in quae incidimus interdum pro salute est a mente eorum & consiliis abire. Ut & profanae superbiae putem ubique neglegere avitam prudentiam, & absurdum reverentiae genus esse quod nos perpetuo illorum institutis velit addicere. Et has igitur arces, quae iam nobis molestae sunt, ipsi rectis, ut arbitror, consiliis eduxêre, & nos non minori solertia deiiciemus. Olim enim aut nondum Sicilia in unum coierat aut singulae saltem provinciae principes suos habebant, parvo duntaxat aere vel tenui obsequii imagine Regi obnoxios. Non mirum sibi tunc quemque praesidia statuisse quibus aut vicinos repellerent aut, si a Rege vis fieret, non excuterentur a patria. Nunc omnia bello, hereditate, foederibus in te dii retulerunt, ea felicitate ut neminem videas cui carius non sit commune Siciliae nomen quam angustum provinciae in qua est natus. Quid igitur memoriam pristinorum discriminum limitumque servamus in castellis iam utilitate abolita? Ne parce locorum nominibus, seu illa conditor seu vetustas nobilitaverit. Ruat cum aggeribus suis ambitio! Paucissimas de tot arcibus serva necessariis locis: unam praecipue Syracusis, non tam quae regere tantum populum queat quam interdum morari insanientem. Haec sat erunt tutando imperio, sed eo quidem omine ne procerum summis credantur. Tale sit praesidum genus, quod nec egenum nec opibus impotens sperare a te plurima debeat & nil possit extorquere. Relinque illis Regibus hunc crebrarum arcium morem, qui peregrino -- ideoque invidioso -- imperio premunt dissitas gentes, quae nec moribus coalescunt nec fidem tuta amicitia observant, quaeque ubi respexêre in maiorum suorum historiam, erubescunt se alieno additicias sceptro esse nec domino tantum absenti sed & genti in qua dominus vivit servire. Sed tua Sicilia gens una est, unus sanguis, eadem illi iura, gloriae, principis, famae, sincera communio, quamvis illam maiorum tuorum bonitas iterum in diversa studia tantum non sparserit, perpetuo singulis regionibus rectore attributo, sub quo possent meminisse & olim apud se regnatum.

7. "Id ipsum alterum erat quo monebam infestari tuam pacem & in te proceres accingi; hic mos, inquam, in tam longum & stabile imperium permittendi provincias, quae ut a te Rectorem accipiunt, hunc illico venerantur, ei assuescunt, tam constanter hunc esse Praefectum quam te Regem intellegunt. Immo & propius ille civibus incumbit, propius urget affectus; contumaces aut amantes propius damnat vel colit. Maxime nobilium stirpes adeo eiusmodi provinciarum Rectoribus accedunt, spe, convictu, mansuetudine captae ut deinde vel in Regem promissam fidem exerceant. Haec munera si paucorum annorum faceres, ô Rex, non illis coalesceret inveterata vis nec cives, brevissimo defuncturos imperio, praeter fas amarent aut timerent."

8. "Diu est, inquit Rex, ex quo mecum haec omnia exegi. Sed iis quibus veteri ritu provincias olim attribui, quo nunc ore meum donum possim adimere? Quid egregie de me meriti duces? Quid illi quibus hanc victoriam debeo? Auferam scilicet praemia a probatis, quae adhuc dubiis aut inexpertis concessi?"

9. "Facilis ratio, refert Cleobulus. Noli tanta novitate sollicitare patentiam optimatum.22 Sint illis tua munera in securo. Sed ut quisque decedet, novis legibus successorem constitue. Triennii ut plurimum potestas sit, nec prorogatione fascium spem illis facias, plus nomina quam imperia esse mutata. Breviores magistratus non timebit Sicilia & quantumvis angusti temporis honores cupide commendabit ambitio. Tu quoque in plures liberalitatem divides, vacuis saepe provinciis in quas alios atque alios pro meritis temporibusque sufficies.

10. "His artibus si eripies purpuratis deficiendi consilia atque vires, tibi multum debebunt. Nam & defungentur periculis, quae eos sub austero vel perfidioso Rege possunt obruere, & clarissimae indolis torrens ab iis erroribus in iustum alveum coactus, in consilia quidem non minus fortia aut militaria23 rapietur, sed multo aequiora & quae in virtutum nullam pugnent. Respice ab adverso litore diffusam regionem & aemulam saepe Siciliae.24 Illa quoque castellorum turriumque frequenti supercilio tumebat. Erant praeterea optimates tanti factione & viribus ut -- quod plerumque infelix potentiae genus est -- Reges terrerent. Qui tunc in ea motus, quibus nunquam graviores concussêre Siciliam? Deiecti nunc Reges, nunc proceres, donec arcibus praeter unam eversis, magnatum quoque robur multiplici regnantium arte suppressum est. Hi bello periêre, hi carcere, hos lictores immolaverunt publicae paci. Dii melius quam nostrorum patriciorum sanguinem ita satis vilem esse. Hoc tu avertes, si & quietos illos & te serio Regem esse volueris. Sic enim ille coniurandi mos atque a te deficiendi paulatim excedet ab usu, & in pari omnium iugo nemini gravis erit iusta modestia. Sed quamdiu id cuiquam erit impune, in contumeliam ceteri trahent virtutis necessitatem, ut vel omnes pari lege a tua maiestate subigendos, vel neminem in officio futurum, intellegas.

11. "Quod si unquam redibunt ad tumultus, iam nunc consule quid illis facturus sis. In te, inquam, consilii summam constitue, nec in amicis expecta libertatem ad fidem, qua modo extra periculum disputamus. Forsitan & ego molliora censuissem, nisi quod venturi ignarus nescio qui sint in quos nunc dixi. Scilicet illi prudentes, quorum consilio in rebus dubiis uteris, non sic auspicantur publicas curas ut privatam suae salutis sollicitudinem deponant. Itaque ubi in factiosos & armatos proceres consuluntur, eorum offensam veriti saepe remissas sententias dicunt & propemodum tuo sceptro indignas, ne si quid acrius statuerint illi ipsi in quos dicunt, postquam (ut mos est) in aulam reconciliati florebunt apud te, in ultionem servent animos ac denique ruina immerentum exsatient. Eo metu multis tuorum senatorum libertas eripitur, fidis quidem, sed dum impune licet & sibi antequam tibi. Haec ipsa nec coram collegis dicerem, nec tibi omnino, nisi inter regias tuas dotes insigne esse scirem & simillimum oblivioni silentium."





21 exarmaturum edd. pri. et sec., 1664; armaturum 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673



22 i.e. Noli iram optimatum excitare.



23 aut add. 1627, 1630, 1659, 1664; fortia, militaria edd. pri. et sec.



24 Cleobulus spectat ad Angliam.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License