IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Dum his consiliis secretus Meleander imbuitur, interim Radirobanes machinas pergit in Argenidem adornare. Iamque munere dato familiarior avide quaerebat cum Selenissa convenire, et eo forte die sic casus consilium adiuvit. Miserat ille qui nuntiarent Argenidi, si commodum esset, eam velle se visere. Spatiabatur in horto Argenis cumque illa virginum paucae. Sed Selenissa in illius triclinio haeserat, nescio quibus codicillis impedita, & hanc occasionem nacta colloquendi tam magnifico largitori (nam id ipsum anxie optabat) renuntiari Radirobani iubet vacare Argenidi eamque, si ipse veniret, confestim ab horto adfuturam. Geminata mox fraude, ministrarum fidissimam cum hisce mandatis ad Argenidem ipsa mittit: adventare ad gynaeceum Radirobanem, cuius colloquio si cuperet defungi, properaret descendere ab horti spatiis in subiecti saltus umbras, hospitemque incommodum sua illic cunctatione eluderet. Interim Radirobanem Argenidis limen intrantem ipsa excepit excusans quod domina abesset, illico (ut fingebat) reditura. Cumque secretum fuit, iis qui secuti Regem erant remotius in eius honorem astantibus, tunc anus: "Gaudeo, inquit, ô Rex, locum hic esse obiurgandi liberalitatem tuam. Nimio pretiosius quam ipsa natura me ad vultus carissimae tuae matris admovisti."
2. Et Rex: "Parva haec, inquit, existima, Selenissa, & pignora fortunae maioris. Ne vero tuam sortem meamque dissimulem, accipere maiora a te possum quam tradere. Tu lux mihi, tu verae matris loco, tu aliquid conciliare mihi potes vita felicius. Neque a te expeto opem, nisi quam tibi tuaeque alumnae utilissimam putabis. Nam quid illa Archombroti amicitia tenetur? Quam indignum Siciliae rebus ignotum privatumque in illas spes niti? Equidem veneficio factum puto, et mehercules si virginis frater essem aut pater, tormentis verum exigerem, eoque vel caeso vel pulso exonerarem puellam curis inanibus. Permitte te matrem appellem. Tu, mater, & medere alumnae in deteriora consilia vergenti, & assere me in caelum -- id est, fac ut patiatur se amari. Quid illi in genere meo, quid in fortunis displicuit? Quantum Sardiniae, quantum Corsicae vires possint, certe feci ne nesciret. Nec adeo inauspicatus vivo, ut in totum purpuram meam dedeceam. An deos expectat & in Archombroto fingit numen, quae Reges sic fastidit? Ceterum in me simul & illam nolo te sine pretio piam esse. Si receptus in optata foedera ero, spondeo praefecturam Sardoi & Siculi maris (qui honos a Regibus secundus est) transituram in filium tuum. Si plura desiderabis, intelleges te mihi parentis loco esse."
3. Labantem iam accepto munere anum tantae spei quae offerebatur moles afflixit. Excaecata nec aliquid praeter Radirobanem iam videns: "Nollem, inquit, haec a te audivisse. Lentiorem hinc habebis diligentiam meam. Nam quae tibi & Argenidi properabam efficere, nunc timeo ne videar empto & vili studio moliri. Sed & altius quam suspicaris in Argenide vulnus. Quid tu mihi de Archombroto, Rex? Erras, Optime, erras." Haec dicens vultuque demisso oculos tollens breviter risit.
4. Ille avidus sciscitari & iam prope mercenariam urgere. Sed negabat Selenissa tantillo colloquii momento rem posse expediri. "Ac ne initia quidem, inquit, sine creberrima tui meique oris mutatione retulerim. Et hic tui optimates in utriusque vultus intenti sunt. Praestabit descendere in hortum tanquam obviam Argenidi eamus. Ego te per errores in spatia ducam a quibus hanc abesse coniicio." Confusus expectatione Radirobanes tantae rei quantam matrona videbatur afferre, illiusque manum tenens ad viridarium volentem invitavit, simulatione coram suis proceribus usus velut ad Argenidem iret. Sed postquam in aviam horti partem & vix notam Argenidi deducti sunt: "Fallor, ait Selenissa, aut hic dominam maturato habebimus. Redeunti plurimum placet haec via." Illic igitur suos sisti Radirobanes imperans, ipse cum anu in consitam arboribus semitam se coniecit.
5. Tum vero Selenissa aegrius loqui & velut in repugnantis animi rixa quaerere diu verba, seu revera exhorruit in exuendae fidei articulo seu simulatae perturbationis magnitudine proditionis beneficium apud Radirobanem commendabat, eique miranti: "Quidni, inquit, expalleam quae primum hodie disco loqui quod nolit Argenis? Sed tanti est vel invitam sanari. Et tu unicus ad hunc morbum Aesculapius, ô Rex. Vide tamen ne exitio meo fiat, quod te & illam hac prolatione secreti demereor." Exiguum deinde spatium fuit, cum sic exorsa est. "Dii tibi virilis sexus prolem dent ne malis Sardinia infesta sit, quae Siciliam exercuerunt. Nam quod Rex Meleander tantum feminam genuit, ausus est Lycogenes tempestatem excire quam modo placavisti. Noli mirari quod tam altis principiis auspicor. Isthinc rei, quam vis audire, repetenda est series. Lycogenes sua nobilitate & Regis patientia elatus sibi destinavit Argenidis nuptias, & aspernante Meleandro cum cive atque impare foedus, ille amicis & gentilibus clarus vim inferre cogitavit. Ea Regi nuntiabantur. Sed is Siciliae erat status -- aut ut verius dicam25, tanta iam Regis in timida senectute cunctatio -- ut subducere raptui virginem mallet quam grassatorem opprimere.
6. "Arx est in exiguo colle viginti ab Syracusis milibus, antiquorum Regum sedes insigni munimento. Praeruptus est collis qua maria spectat, laevam partem assiduo fluctu pulsantia. Alabus fluvius supremo in cursu dexterum latus cingit. Omnia moeniorum & turrium altitudo firmaverat. Rex Argenidem suam cum virginibus matronisque omnino viginti illic includens voluit religionis specie sui consilii rationem sanciri. Aiebat frequentibus somniis se moneri imminere piaculum, nisi conspectum hominum Argenis defugisset; ita praeterea astra, ita oracula urgere. Sed tam grandis superstitionis originem quis e vulgo eiusmodi temporibus nesciret? Mihi quidem, sub qua Argenis habuisset infantiam, adhuc Rex illam custodiam commendavit et lex publice omnibus dicta: si quis vir pedem latum in arcem extra unum Regem penetravisset, sacrum hunc fore. Tum si qua de nostris mulieribus meo iniussu ex arce discessisset, scaphae imposita sine commeatu vel gubernaculo ageretur a litore. Uni mihi cui praecipua fides datum ut Idibus exirem. Erant enim peragenda familiae meae sacra. Circa arcem iussus miles tetendit. Tria ad praesidium milia erant & per vices vigilabant.
7. "Si mihi credis, Rex, non prorsus haec erat iniucunda solitudo, maxime inter initia dum fatigatos urbano tumultu animos otio illo componimus. Simplex aetas Argenidis in iocis versabatur, quos delectae puellarum faciles admovebant, ut & saepe solutae mentis felicitatem mirarer & de temporum perversitate ingemerem, quod Siciliae heres vix tantillum spatii tuto incoleret. Sed compendium apud te faciam." "Ne facias, inquit ille, ô Mater. Nam etsi nondum intellego ad me ista quid faciant, iuvat tamen audire consilia Meleandri moresque & fortunam Argenidis."
8. Tum Selenissa: "Ita horas diviseramus ne quod taedium admoneret suae captivitatis Argenidem. In comptu non multa: lucum amabat, quem amoenum in arce habebamus. Illic facili arcu lacertos fatigabat, provocata aemulatione suarum quae longius sagittis progrederetur, quae certius metam feriret. Ingens plaudentium risus in molli exsonabat victoria. Cursus quoque praemia erant. Rursus mixtae omnes simul, omnes ad ambitum loquebantur. Amabam haec in alumna, simul vires crescenti suffectura, simul animum prohibitura ab inutili dolore praesentium rerum. Hinc digressa maiorum monimentis implicabatur, neque avidiorem vidi quam prolatis historiarum auctoribus. Reliquum diem inter artificia degebat, tunc etiam referendis audiendisve fabulis incitata. Habes indolem tuae Argenidis, ô Rex. His studiis exigebat adolescentiam priusquam innoxiam animi pacem curae libassent."