IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. "Ceterum ex arce Syracusas digressa in Iunonis templo eram. (Memini diem; adhuc videor aris astare, adhuc thura iniicere, ita casus memoriam adauxit26.) Eram, inquam, inter sacra & Argenidis coram diis miserebar, cum venustissimae formae puella testudinem templi intrat. Grandis erat nobilique incessu, sed vultus in tristioris fortunae specimen deiectus. Ego potissimum mirabar quod unus vir in comitatu esset. Is operto capite sequebatur ut in eum vix inspici liceret. Subitum mussantium murmur fuit quae esset, aut unde veniret, nam ignota erat facies nec vestis usitata Siciliae. Gradiebatur ipsa, sed tanta maiestate tamque concinna, Rex, rursusque ea maestitiae specie ut in illius contemplatione mihi omnia vota exciderint. Illa non multum deam morata nec speculum numini tenuit nec ornavit munere aram, sed astitit meo lateri & mox repugnantis genibus illapsa: " 'Plus tibi, inquit, hic dies, ô matrona, quam putas in promenda bonitate licere vult. Si placet misereri & diis exemplum praeire vis, quos tam anxie oras, arcanum mihi locum concede quo votorum summam edam.'
2. "Ego gementem sublevavi & quia videbam non placere spectatores, templo maturius digressa in sororis illam domum, quo & ego divertebam, eodem mecum vehiculo perduco. Nacta secretum primum peto in Siciliam unde adveniat. Graece enim loquebatur ut barbaram tamen scires. Oscam ego putassem & magnae Graeciae vicinia nostrae linguae commercio imbutam, sed nimium ab hac gente oris pulchritudo diverterat. At illa: " 'Ut intellegas, inquit, nihil me de genere mentiri neque opem incommodam ferenti optare, cerne, matrona, cerne, patriae fortunae reliquias, si fata in patria saevire non desinunt, mihi ubique terrarum suffecturas.' His dictis gemmarum vim ex pyxide eruit, reductaque simul palla aliquot ad interiorem vestem recessus ostendit eadem opulentia tumentes. Privatae mulieris divitiae non erant. Igitur rursus frontem & ceteras indolis notas levi visu percurrens altius contremui & quae esset dicere iussi. " 'Misera, inquit, sum & cui in auxilii maxima parte erit a multis ignorari. Ac ne vagam existimes aut temere isthuc allatam, en litteras mulieris tibi quidem ignotae, magnae tamen & quae opinione tuae virtutis, cui fidit, maxime meruit a te iuvari. Ea est mater mea.'
3. "Litteras simul tradit, quas hic vides, Rex. Has enim ex secretissima cistula heri deprompsi, ut te coram perlegerem. Nunc, quid scriptum sit, audi.
4. Alcaea salutem Selenissae. Si quaeris cur me ignores & ego te noverim, scias hoc virtutis maximum praemium esse, quod latere suos non sinit. Non esses a Siciliae Rege ad formandos filiae annos delecta, si praestantiorem invenisset. Ego inter obscuras fama gentes (nam & barbaros appellatis) famam nominis tui excipere potui, & tam meo quam patriae vitio non merui a te cognosci. Sed tamen miserere. Utcunque sim exterae gentis, at infelix, at mulier &, si quid hoc valet, Graecae quoque originis sum. Excipe hoc pignus carissimum, excipe unicam gnatam meam, si quid mihi credis, clarissimo sanguine ortam. Fati iniurias meique necessitatem consilii tibi illa melius expromet, quae feliciter calamitosa fuerit, si non modo eam servabis sed & tuis moribus imbuetur. Vale.
5. "Perlectis codicillis quaecunque virgini mandata a parente ad me essent peto audire. At illa: " 'Patria mihi, inquit, in Gallia qua Rhodanus flumen de ingenti lacu se explicat. Theocrine mihi est nomen. Pater fuit non modo inter suos insignis sed, ut modica interdum regna sunt, agri etiam sui princeps. Treutacommilcondorus vocabatur. Is decedens me quidem iam adultam, filium autem vix cunas egressum reliquit, & iam fato vicinus fratrem suum (Icciobates appellatur) per superos quos relinquebat deos, per inferos quos adibat, per foedera deinde naturae & unius patris memoriam oravit ut ageret nostri curam, neu pueritiam fratris mei desereret neu imbecillitatem meam aut viduam maxime matrem. Et illo inter fictas lacrimas iurante, pater meus extinctus est. Felices videbamur patrui fide. Ita patrimonium curabat, ita nos, ita matrem solabatur. Sed scelesta diligentiae causa erat ne quid illi de hereditate periret, in quam fratre meque sublatis haud dubie veniebat. Veneno itaque (ignotum Gallicis moribus nefas) utrumque adortus est, sed eventu nec digno nec aequali. Me enim extingui satis erat, me obiecta tabe peruri, quam te frater dulcissime, quem ô Dii! mea clade servassint ultorem futurum perfidiae & patrium nomen laeta sobole reparaturum!
6. " 'Facinus inter extremas epulas corruptis bellariis mandatum est, quae frater utique avidius patruo admonente atque urgente sumpsit. Mihi subitus horror obiectus est, sive genii mei cura haec fuit, sive patrui sollicitudinem suspiciebam ad hos cibos fratrem hortantis, a quibus illius aetatis nimiam cupiditatem abducimus. Redii deinde ad matrem, cumque frater sub noctem aegrotaret, timide quid suspicarer explicui. Haec antea aliis suspicionibus tacta, quas heu! nimis mali praesentis atrocitas afferebat, ferventibus lacrimis filium perfudit, subita morbi mole iam prope exanimem & nunc una, nunc alia corporis parte captum, donec puer infelix inter medicos exspiravit. Proh nefas! Sustinuit adesse morienti ille veneficus, vultu quoque maestitiam adumbrans. Et ne veneni indiciis membra liverent, inclamabat praecipitandum funus, causamque fingebat ne diutius in extincti pueri aspectu mea mater conficeretur. Neque ipsa repugnavit sceleris quidem haud dubia, sed volebat posse videri facinus ignorare, ne patruus in detecto parricidio inverecundior quod in me restabat exsequeretur audacius.
7. " 'Iamque unctum cadaver erat in sagulo, foresque spectabat; iam ad planctum mulieres signum petebant, cum me mater in solum conclave ducit comisque devulsis: " ' "Facis, ô misera, inquit, ut nesciam quid potissimum gemam: illumne quem iam flammae corripient filium meum, illam teneram aetatem quae domesticum praedonem non novit, an te magis, quam27 aequali aut peiori forsitan feritate idem latro a nostris complexibus rapiet. Frater tuus iam exivit mortalitatis sensus, tu restas in supplicia. Illum denique nullae artes revocabunt. Tu, si solers fuero, poteris forte non perdi. Coniunge consilia, gnata mea, priusquam nos hostium crudelitas invadit."
8. " 'Sic lugentibus nobis, supervenit vir fidissimus Praxetas, patruo quidem meo, non illo Icciobate sed alio pridem defuncto genitus at impari matre. Ille metu turbulento: " ' "Differte lacrimas, inquit, & dum licet aliquod vobis invenite effugium." " ' "Immo, ô optime, retulit mater, tu potius consule nimia clade stupentibus." " ' "Si permittitis, ait ille, loqui quae sentio, non potes, Theocrine, nisi beneficio fugae esse incolumis. Praesentarium erit exitium nec fortasse in biduum vivis. Ne in vicinis quidem regionibus secura constiteris. Auro, veneno, insidiis peraget vir callidissimus quicquid exorsus est. Dum itaque fratris tui funus ardebit (nam, ut scitis, in hanc noctem apparatur) tu veluti oestro mota inter tenebras discurre licentius, tandemque frequentiae subducta ad posticum meae domus te recipe. Adero sine lumine solus & in latebris; interim dum maturius consilium inimus te servabo. Tu vero, Alcaea, amissam filiam esse solerter assimula. Lacrimas satis dabunt filii tui interitus istiusque periculum."
9. " 'Imperavit mihi mater ut parerem monenti. Neque fraudem differebam, sed semel iterumque apud rogum fratris visa elabor inter gementium turbam, & tenebris freta ad Praxetae domum pervenio. Ille me condidit in secretissimam partem aedium, & mater (ut audio) ex arte scenam implevit, undique me filiam suam quaerens nisi qua esse cognoverat. Supplicavit etiam Icciobati ut exploratoribus late per viciniam dimissis sibi me redderet. Vereri ne ob fratris interitum violenta in meam vitam consilia inirem. Nec ille omisit quaestionem. Multum enim scire intererat an satis periissem.
10. " 'Sed cum aliquot dies quaererer frustra, materque vacuos rogos ut extinctae posuisset, tandem cum Praxeta constituit amovere me a tyranni potestate, dum ipsa deligat ex vicina iuventute, qui par vindicandae hereditati me uxorem accipiat. Neque securius mitti me posse quam quo nulla antea nobis intercessisset familiaritas; ita enim omnem patrui mei in quaerendo solertiam posse eludi. Et tu supra ceteras meae matri placuisti, ô matrona. Ita concupiit auspicari tecum hospitium, ut acciperes unicam gnatam, si aliter non vis at certe in servitutem tuam.
11. " 'His ita decretis, quo tutior fallacia esset, mater ad Icciobatem digreditur & super meo casu consuli deos petit: nec alium certiora responsurum quam Delphorum praesidem deum; se enim avitam in eum pietatem obtinere -- nam & Phocensium colonia sumus, olim Massilia in interiorem Galliam deducti -- si Icciobati placeret, se Praxetam eo missurum. Prolixe Icciobates consilium probavit. Nam & ipse mei fati incertus deorum ministerio ubi essem aut quomodo occidissem intellegere cupiebat. Nec suspectus Praxetas illi erat. Dona etiam ferenda deo tradit Praxetamque multo auro sollicitat, ut editum oraculum nulli priusquam sibi enuntiet. At ille promissam nobis fidem non mutans tanquam Delphos profecturus me pro sarcina imponit parvo navigio, quod secundo flumine ad mare ferebatur. Nactus inde ex Epidamno navem, quae a Rhodani ostiis solvebat in patriam, cum vectores omnes ac nautas peregrinos esse sciret, fasciis in hospitio diductis me sororem appellavit imposuitque navigio. Locavêre operam nautae ut nos applicarent Siciliae. Quibus fidem servantibus, ecce me, Selenissa, iam non memorem libertatis & aliquid exigenti e patria Icciobati debituram, si me tuam famulam esse permittes. Praxetas ille mihi ex concubina patruelis, id est, qui ut altius fallat in servili veste me sequitur. Nostros errores & quae modo strictim exposui potes ab eo, matrona, diligentiori narratione accipere.'