IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. "Cum haec diceret, tanta modestia sermonem commendabat, tam concinne leniterque maerebat ut in eosdem cum illa affectus sentirem me mutari." "Et ego per deum fidium, interpellat Radirobanes, iamdudum expecto quid de illa statueris. Si in me incidisset, non contentus hanc timida pietate obtegere revulsissem Icciobatem a praeda, cui forte nunc incubat, vinctumque & ultimis caerimoniis mactatum virgini immolavissem." Subrisit Selenissa & Radirobanis pietatem laudavit.
2. "Anxia, inquit, eram. Nam neque tanta supplex, & quae oris habitu pretioque tot gemmarum ambigere non sinebat quin vera afferret, neglegi poterat, rursusque Argenis obstabat officio cui eram addicta & ad quam nefas erat praeter assuetas ullam admittere. Igitur: " 'Potuisses, inquam, Virgo, deflectere ad alias quae utilioris in te pietatis fuissent, ad neminem autem cui tua calamitas plus doleat. Sed quod oras praestare non possum. In secreta enim arce cum filia Regis ago. Succedet officio mea soror, quae spondeo res tuas sic curabit ac si ex ea nata esses.' Confusa videbatur & verecundia oculos in humum traxerat ac: " 'Quam bene secreta ea domo tegerer, inquit, si in ea per te liceret stirpi regiae famulari.' Concutiebat animum meum tam indigna calamitas. Iubeo itaque bene sperare eamque cum suo Praxeta sorori meae trado interim dum ego ad Regem, qui tunc erat Syracusis, omnia refero."
3. Rursus interpellat Radirobanes: "Quis autem Meleandri sensus fuit? Advolavit ad solatia adhibenda? An potius suam aliis pietatem mandavit? Iamdudum excrucior quod tam lente miseram adiuvistis. Et quidem expectabam ut viam ad exitum mearum curarum expedires; tu in alias sollicitudines coniicis. Sed tanti est oblivisci parumper aegritudinis meae, dum miserrimae Theocrines casus accipio. Tu modo omnia nec praecipitanter exsequere."
4. Tum Selenissa: "Ne me vero existimes frustra in hos sermones delapsam. Scies tandem quam haec ad te pertineant. Meleander non minori indignatione quam tu modo hanc hospitis calamitatem accepit et: " 'Quid, ô Selenissa, si miseram viso?' " 'Ne feceris, inquam, Rex. Proderet supplicem tua humanitas. Quis enim optimatum aut saltem matronarum salutare deinde advenam non volet? Et in tanta celebritate periret arcanum quod apud nos sic quaerit. Si permittis in arcem ad Argenidem duci, commodius eas28 vises.' " 'Volo, inquit, mea Selenissa. Tibi curae sit ut bene habeatur. Quod si a domesticis turbis quietem dii dabunt, faxo patruus non in illam impune peccaverit.'
5. "Nunc demum mihi places, exclamat Radirobanes, nunc dignus es, Meleader, qui Argenidem genueris." Ad quae verba anus hilarior: "Vide, inquit, ut hunc animum in Theocrinem serves. Eget enim hodieque beneficio tuo. Sed est multo facilius extra periculum misericordem esse, quam cum praeter contemplationis pietatem opera praesens exigitur. Nunc vero sine me cetera memorare.
6. "Postquam hanc licuit adiungi Argenidi, laeta regredior ad sororem bonitatemque Meleandri & omnia quae volebamus impetrata renuntio, et: " 'Nunc, inquam, Theocrine, mihi in secundam curam es. Pari cum Argenide cultu te iussa sum observare.' At illa magnopere orabat ne quid de se decerneretur illustrius quam de ceteris quae in Argenidis vivebant familia. In hoc enim ordine posse se extra famam latere. Longissimum mihi erat, quod non eam e vestigio ad arcem ducebam, haud dubia amaturam Argenidem oblatum a diis egregiae adolescentis consortium. Sed instabat sacrificium meae familiae anniversarium, quod recte fieri me absente non poterat. Postridie vero quam per sacra licebat, Praxetam Delphos versus dimisimus. Nam aiebat aliqua rescire Icciobatem posse, si nuncupatis votis perfungi neglexisset. Sed deo consulto se Syracusas rediturum ad sororem, ut inter nos fingere possemus quae tyranno referret tanquam ab Apolline oracula.
7. "Illo profecto imposui meo carpento Theocrinem, nec satiabar colloquendi dulcedine, ut itinere inter varia consumpto prius ad arcem pervenerim quam me scirem digressam Syracusis. Postquam virginem Argenis conspexit, aliquo stupore perculsa est non semel per omnia eius lineamenta mentem & oculos ducens. Ego coram ceteris de Theocrine modeste locuta sum: virginem esse externam, quae Africam petitura ad nos naufragio pervenisset. Secreto deinde Argenidi rem committo, quae omnibus praeter me remotis: " 'Si mihi, inquit, ô hospita, sororis suavissimum nomen concedis, si dignum eo nomine affectum indulges, me dehinc unicam patri meo non putabo. Utinam velles, quid genere tuo dignum sit, comites meas scire. Sed hinc scias apud nos te regnare, quod locum ac gradum tibi arbitrio tuo constitues & quae arcana esse volueris, ego & Selenissa silebimus.'
8. Non se tenebat Radirobanes, sed loquentem interfatus: "O, inquit, fortunatam Theocrinem! Ultro ab Argenide amari, sic audire, sic reponere, absque aemulo vesci sic posse!" "Numero dicis haec, reponit Selenissa, praequam si deinde coniunctissimas mentes & studia nulla simultate interpolata aspiceres. Erras tamen quod aemulationem abfuisse existimas. Deperibam Theocrinem, & utra plus ab ea amaretur mihi cum Argenide contentio erat. Accendebat nostrum amorem modestia sua, neque ulla erat in arce quam non idonea29 officio demereretur. Error etiam linguae divertentis a genio Graeciae augebat dicentis gratiam naevorum venustate. Studia illi eadem quae Argenidi esse videbat, ea autem prudentia ut saepissime victa discederet, & ne quid calliditati lepidissimae deesset, indignatione mox ficta incitabat vincentis laetitiam. Sed lanificii erat rudis, non acum, non colum tractare assueta. Venationi in sua gente deditas aiebat quae ex primis stirpibus erat ortae. Facillime tamen indolem cum regione exuerat. Monstrari sibi volebat eas artes, non indiligenter observans quaecunque monebatur. Nihil tamen vehementius mirabar quam cultissimam amoenitatem ingenii. Semper insontes ioci aut festiva narratio. Vividi quoque versus & masculi plus quam qui fidibus canerentur. Nam scribendi vitia, seu Graece seu Italice conaretur, non perinde ac loquendi illi erant.
9. "In illis remissionibus eramus, cum interrupit otium nostrum flagitiosa proditione Lycogenes. Impatiens artis30 qua Rex Argenidem servabat, utrique exitium destinat. Operosum & fortasse invium facinus, si illud pietas imperavisset -- sed nihil est supra improbitatis ingenium. Igitur duorum conscientiam tentat, qui ad omnia promiserant ferrum, fidemque iam ad flagitia exhibuerant. His arcem ostendit: illic praedam, si modo viri essent, eximiam latere; ubi Rex ad invisendam filiam secessisset, noctu evadendum in moenia, quippe non satellites, non amicos, non servulos intra ea limina admitti. Nudum & senem etiamque consopitum quam facile opprimi posse? Sed & comprehendendam esse Argenidem. (Ea enim ad nuptias adacta, usurum se deinde cogitabat Regis vita, ut in tanto rerum motu fortuna monstravisset.) Ipsa sceleris insolentia excitabat latrones, ut se memorabili flagitio celebrarent. " 'Sed quis, aiebant, nos in arcem recipiet? Aut quis euntes non notabit? Utique tam frequenti sedulaque vigilum statione, ut paene in numerato sint aves quae armatos praetervolant.'
10. "Cum diu disceptassent, tandem commodissima ea pars visa quae cingitur mari. Nam viribus naturae fisum Regem eo latere omisisse custodiam; posse appelli levem scapham & undarum fremitu necessarios tumultus latere. Rursus tamen cogitabant illic collem per praecipitia desidere scalis omnibus altiora, sed sicariorum unus, cuius confessione postea de sceleris modo rescitum est: " 'Permittite mihi negotium, inquit. Inveniam rationem quae nos in arcem tollat. Socius tamen mihi unus non satis est. Quid enim si quaerendus Rex in vasta domo erit? Aut si ultimus terror vires illi sufficiet? Quid quod antevertenda Argenidis fuga erit, si intellecto periculo latebit aut excubantem ad fores custodiam petet? Non pauciores octo suffecerint. Hos si deligere mavis, ocius nobis coniunge. Sin in tanta re nobis fidis, notos habemus qui omnia perfecta tibi reddant.' Lycogenes se suamque fortunam tradere illis professus: " 'Cras, inquit, se in laqueos dabit praeda. Audio enim Meleandrum ad Argenidem iturum. Maturate, dum adhuc recens est impetus, nec sinite conscientiam eorum, quos secreto adhibebimus, nimia mora in proditionem deflectere. Ego in praedio meo ero, quod quinto ab arce milliari ad litus est. Vos illic31 communem praedam adducite.'