John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber III.

Capitulum X

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum X

1. "Sic inter nefarios constitutam rem visa est fortuna promovere. Venit enim ad arcem Meleander, noxque imbribus foeda & exeunte mense illunis interceperat quam oculorum tam aurium usum. Solebat Rex, cum ad filiam veniret, proceres a limine arcis dimittere, ut ad proxima militum castra aut vicinorum oppidorum cultiora diverterent. Nos autem necessaria omnia ei exhibebamus. Hoc remississimum tempus erat optimo seni. Quasi relinqueret curas in foribus ipsamque maiestatem, inter nos verissima quiete solvebatur. Ea vespera quae destinata erat insidiis, non modo ignarus periculi sed & forte hilarior, cum omnes cenavissemus, quaerere coepit quibus ludis hibernum & madidum diem puellae transegissent. Et ego: " 'Fabulis, inquam, Rex, quas impendio depereunt.' " 'Immo tu, ait, hoc studio iis concedere non debes, Selenissa, quae esse iam anus & fabula incepisti. Sed referre singulas volo, quo symbolo iuverint hunc senatum.' Cum omnes rideremus & ille imperiosius instaret, ausae sunt quae proxime stabant suas ineptias memorare. Inter illos sermones Rex paulatim insinuato sopore se dimisit reclinisque in eundem, quem cenando presserat, torum stertere coepit. Et quoniam expergefactus aegre soporem revocabat, compositis vestibus opertum appositoque haud procul lumine sine strepitu omnes relinquimus.

2. "Iamque in cellas digressae mulieres somnum petebant. Adhuc tamen Argenidi & Theocrinae colloquebar (lectuli enim mihi & Theocrinae in Argenidis cubiculo erant) cum audimus praeter morem gravius murmur vocesque atque vestigia sese cum festinatione prementia. Nec quid primo gravius suspicabar quam esse puellarum tumultum licentius inter se ludentium. Sed viciniori mox clade virilem sonum esse intellego atque auribus meis incognitum. Dum dubito, dum timore deprehensa non loquor, validissimis ictibus cubiculi fores afflictae sunt. Ne mirere si ad illius noctis memoriam confundor. Adeo spectaculi atrocitas prope vitam submovit. Dirum facinus! Video armatos nudo ferro intra limen prorumpere, ac -- quod unum licuit! -- gravissime cum Argenide exclamo. At vero Theocrine (accipe rem indignam quae posteritati erepta inter nos sic pereat) Theocrine, inquam, nostra se de toro praecipitat, nec mitius quam si recepto deo fureret invecta est in latrones. Dumque illi ad virginis inexpectatam audaciam incerti quid aut vellet ipsa vel posset paulisper obstupescunt, Theocrine eum adorta qui primus intraverat, non modo armati sistit vestigia aut occupat ictum, sed involat in ensem subitoque extorquet. Eadem celeritate, ô Rex (citius enim quam haec loquor hostilibus armis potita est) clypeum a victo detractum suae laevae inseruit. Circumspiciebam ego non periculi magis quam auxilii novitate attonita, cum illa unius cervicem ita ferro praecidit ut ad me atque Argenidem cruor de efflante trunco pertingeret. Strenue deinde hunc clypeo pulsatum, hunc mucrone, hunc capulo turbat. Tum vero grassatores, qui primum insolentia certaminis turbati gradum retulerant, tanquam in iusto discrimine violentius insurgunt ut neque iam puderet plures in unam -- & puellam! -- decernere. Exsonabant angusta in sede arma quassata, simulque miserabilis clamor mulierum (iam hae enim ad nos concurrerant) speciem captae urbis maiori quam pro loco aut numero tumultu retulerat."


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License