IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Cum enim rediisset in Africam Gelanorus nec ut convenerat Clupeae habuisset Poliarchum, ad Regiam Hyanisbes profectus illic ex febre adhuc aegrum offenderat. Litteras ergo & mandata Argenidis ferens afflictae praeterea Siciliae statum exposuit & quo in discrimine virgo esset sub Lycogenis prope certa victoria. Nec quicquam dicere omisit nisi quod Argenis vetuerat, nempe iniquiorem animum Meleandri. De Archombroto vero non siluit: "Nescio, inquit, quo se fastu Archombrotus sustulerit. Nos iam illi viles sumus." Nec quid gravius aut acerbius quam eum amicitiae oblitum credebat Gelanorus. Sed nihil est suspicioso amore solertius. Statim Poliarcho suspicio incidit Archombrotum Argenidis forma captum & a se tanquam aemulo dissidere. "Nam quid prohibet, inquit, eum aliqua explorasse a me quoque amari Argenidem? Nihil agimus, Gelanore, nisi in Siciliam mature transmittimus. Scilicet Argenidem, dum hic ignavus cesso, mihi illic inter bella aliorum virtus servet? Aut verius sinam alios esse quibus ipsa se debeat?" Anxio animo Gelanorus hanc domini mentem accepit. Nam infestum Poliarcho Meleandrum metuebat & praerepta ab Argenide erat libertas admonendi. Fidem denique utrique sic servavit ut de Meleandri eversione nil referens, subinde tamen ostenderet maxime intutum Poliarcho provocatae fortunae caput obiicere inter tot hostes & in ipsa belli licentia. Praestare in patriam navigare collectisque militibus Siciliam nihil iam dissimulata maiestate repetere. "Faciam," retulit Poliarchus. "Sed scis, paene per ipsa Siciliae litora viam esse ad patriam. Ego autem ut insalutata Argenide terram illam praeteream? Pigere me exhausti periculi diceret ipsa, nisi in novum succederem. Ubi litus attigero, mihi crede, commenti alicuius ratio me ad illam commode perducet." "Atqui, ait Gelanorus, prius exsequar mortem quam te in haec pericula reducem videam -- nisi saltem hoc impetro te, ubi in Siciliam perveneris, nulli salutem nisi Arsidae commissurum priusquam colloquaris Argenidi. Communi deinde, quod capietis, consilio te permitto."
2. Fidi hominis sollicitudinem non aspernatus Poliarchus conditionem accepit. Sed destituebat animi impetum corpus, acri quartana pertinaciter concussum, quam etiam novorum consiliorum magnitudo & anxietas ita auxit, ut quae nox32 secuta est, remissius quidem inhorrens longiori quam antea aestu saevierit. Neque prorsus Gelanoro ingrata mali vis erat certiora pericula differentis. At Poliarchus medicinae impatiens, quae viribus per ieiunia subductis morbum iubebat domitari, eorumque exemplis ad memoriam revocatis quos audiverat a se febrim depulisse insolenti vini potu, idem genus remedii experiri constituit. "Nihil mirum est, inquit, si me ex praecepto medicorum exhausto & moriente febris simul peribit. Adhuc dum vires sunt, malo cum ea decernere & curari meo ductu. Ambiguum quidem in perniciem salutemve erit hoc facinus. Sed satis est quod non lente repraesentabit quicquid de me fata decreverint. Nam hic status est rerum ut sit acerbius aegrotare quam exstingui." Ita obfirmatam mentem non preces, non lacrimae Gelanori hoc discrimen abominantis flexerunt, non invocata Argenis, non matris amicorumque memoria. Ipsa denique Regina Hyanisbe frustra oravit. Ergo consiliis suis relictus33, cum post triduum febris ex constituto iam rediret, foco admotus tremorem membrorum frigentium excepit veterrimi vini haustu, quod multo violentius suum ignem fundebat in sobriis venis & mero non assuetis. Negavêre medici adesse se posse admoventi (ut aiebant) sibi mortem. At subridens Poliarchus si illi abirent, saltem medicum Bacchum (uti eum saepe vates Pythia appellat) adfuturum respondit. Simul in febris rigorem pugnare multo vino pergebat, donec sanguine calefacto paulo alius quam qui ex morbo fervor est trementia membra composuit. Hinc cum diu consudasset, diligenter detersus est. Iamque sibi validior videbatur. Mirum dictu, cum iterum hac se lucta in morbum comparavisset, iuventus atque felicitas & quae plurimum medicorum incerta consilia fortuna nobilitat exegêre incommodam febrim.
3. Hyanisbe, ut temeritatem remedii habuerat in doloris maximi causam, ita postquam conspexit incolumem, nullum laetitiae modum adhibuit, donec alia aegritudine vis gaudendi suppressa est. Ferre enim non poterat discessum Poliarchi, praesertim cum in vultu adhuc restarent vixdum submoti morbi vestigia. Nam ille, paucissimis diebus ad confirmandam valetudinem consumptis, discessum pertinacissime ornavit. Et Regina (ut amoris in eum paene materni erat) lacrimis ominibusqe ad limen prosecuta abeuntem, nihil amplius oravit quam ut hospito litore uti promitteret si quis in viciniam casus navigantem retulisset.
4. Sed posteaquam intravit conductam a Gelanoro navem deductusque in altum est, sollicitare remiges ac urgere non cessavit, tempus quoque destinans quo, si terram Siciliam monstrassent, merces eorum geminaretur. Lucelli spes segnitiem abegit, votoque damnatus Poliarchus illis monstrantibus insulam agnovit. Tunc porro diversissimarum rerum contemplatione inhorruit: quae mala, quae gaudia, illa tellus haberet? Illic sibi felicitatem esse vel exitium. Quo periculo inde evaserat! Quid si iterum eadem tempestas insurgeret? Mox discrimina omnia speciesque fortunae terribiles, ubi Argenidem cogitatio obtulerat, laetiori audacia diluebantur. Modicus portus erat & praeterquam piscatoriis casis incelebris, duodecim milibus ab Epeircte. Illic applicato navigio in arenam descendit, humilique diversorio, tanquam sali iactatione aeger, celari instituit, donec misisset ad Arsidam. Cum vero stabularium ad quem diverterat inter cetera rogasset ubinam ageret Meleander. "Nondum, retulit ille, discessit ab Epeircte ex quo Lycogenes victus est. Tanquam augustiori ob victoriam loco excipit civitatum oratores, quae certatim ad eum de paenitentia sua mittunt." "Victus ergo est Lycogenes?" subiicit Poliarchus. "Omnino," inquit caupo. "Dedit poenas meritissima morte, caputque ab summa aliquandiu arce ad spectaculum pependit. Sed iam fertur Rex Syracusas commigraturus, quo Sardiniae Regem per praecipua Siciliae ornamenta circumducat." Quaerente Poliarcho unde in Siciliam advenisset Rex Sardiniae: "Nescis ergo, ait ille, Sardiniae Regem cum exercitu suppetias tulisse Meleandro, & eius fortitudine restitutam pacem Siciliae?" Obticuit Poliarchus mutata Siciliae sorte omnia sibi perplexa auguratus. Adventabat post discrimen. Alii -- & peregrini -- iuverant Meleandrum, & quo incolumis esset Argenis beneficium Sardiniae erat.
5. Relicto igitur caupone: "O Gelanore, inquit, fac ut sciam quis hic terrarum orbis sit, id est an salus adhuc mea cum hac rerum mutatione conveniat." Adhuc habebat capillamenta quibus olim dolo Timocleae mutaverat vultum. Horum unum Gelanoro cum rustica veste tradit, iubetque sub noctem Epeircten intrare & monere Arsidam se in pelagi ora fortunae varietate lassatum in utramlibet sortem ultima expectare.
6. Dum iret Gelanorus, quidam ex vicinis oppidis in via oblati sunt qui & ipsi Epeircten petebant. Quamquam concinnam induerat larvam, tamen illorum consortium fugisset ne quis fraudem deprehenderet, sed in angusta via divertere non licebat, & illi priores salutaverant. Ergo necessaria audacia tanquam advena ignarusque Siciliae, de proximo bello quaerit & victoriae ratione. Ii omnia ambitu referebant quo solemus in prosperis res nostras apud exteros commendare. Duos potissimum celebrabant, Radirobanem & Archombrotum. Nam34 Archombrotum in Lycogenis capite praecidisse quicquid in aegra Sicilia ex morbo tumebat; Radirobani autem hospitalis auxilii & fortitudinis praemium fore Argenidem. Ita enim rumor tulerat, quodque isti credebant bona fide apud Gelanorum profitebantur. Ille, ubi potuit, ab iis diversus inter acerrimi doloris suspiria agitabat an res esset domino referenda. Verebatur ne sub tali nuntio vita deficeret, rursusque sperabat nondum coalita mala, si mature nuntiarentur, illius genio & felicitate posse rescindi. Sed ante omnia conveniendus Arsidas erat.
7. Iamque Epeircten habebat in conspectu, cum puerum videt maculis35 oneratum lorisque venaticos duos canes ducentem. Et agnovit de Arsidae familia esse ac: "Utinam dii, inquit, huius venationis beneficio Arsidam mihi darent! Quod si occurreret, tamen nec solus veniet nec temere erit coram aliis compellandus." Se itaque comparabat ut si quid tale accideret, fortuna uteretur. Ecce autem commento vixdum commode instituto, aliae plagae & alii canes, neque procul cum aliquot ex Sardiniae proceribus Arsidas venit. Gelanorus frontem omnium contemplatus, quia omnes ignotos sibi vidit vicissimque speravit illos sui incuriosos fore, se audacius admovit Arsidae. "Et ad te commodum ibam, inquit. Ab Rhegio hospes sum, salutemque & quaedam praeterea affero quae ad te socer commisit discedenti." Tum ad aurem se sponte demittentis obiter admotus: "Sum, inquit, Gelanorus. Sed tantisper me nosse dissimula dum habeas solum." Turbatus Arsidas occursu insperato Sardos placide praeire hortatus est: cupere se paulisper percunctari de necessitudinibus suis. Sub hac larva secreto, sed breviter cum Gelanoro locutus est. Colloquii summa fuit se, ubi incaluisset venatio, procul omnibus aberraturum in nemore & ad Poliarchum iturum. Neque mora, ad Sardos lente praegressos contendit, quos iubente Meleandro venatu oblectabat. Ipse autem Gelanorus, tanquam Epeircten pergeret, ubi potuit Arsidae comitatum latere, flexit iter per notos pridem calles & ad diversorium rediit.
8. Eo vero adhuc cubiculum intrante Poliarchus morae impatiens: "Quid, inquit, fers tandem, Gelanore?" "Adventum Arsidae," refert ille. "Venationem ineunti secreto locutus sum & ut diei tempus est, confestim adfuturum coniicio." Nihil ultra Gelanorus memorabat, Arsidam quippe quam se malebat tristia nuntiare. Sed inquieto erat vultu neque satis submovebat suspiria. Tandem saepius urgenti Poliarcho minisque iam aspero quae in via audierat refert: pactam Radirobani esse Argenidem. Non doluit Poliarchus, non succensuit horruitque36 ad nuntium acerbissimae rei. Maior erat is motus affectibus quibus nomen invenimus. Dumque iam non amplius tristis aut cui adhuc posset nocere fortuna in aemulorum ruina decernit perire, Arsidas casam intrat imponitque stabulario quasi feram secutus & viarum imperitia illo delapsus. Postquam autem secreti fuêre, rigentemque Poliarchum conspexit nec exsertis oculis imperantem. "Heu quid adspicio, egregie iuvenis, inquit, aut quid tantum dolere incolumi Argenide potes?" At Poliarchus: "Valeo, Arsida, valeo, inquit, & me vivere Radirobanes vester cum sua nupta faxo intellegat."