John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber III.

Capitulum XIII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XIII

1. Sensit Arsidas errare Poliarchum, veriusque cuncta expediens Meleandri & Argenidis vota longe esse alia monstravit quam quae optabat Radirobanes populusve iactaverat. Ita paulatim factus Poliarcho finis erroris est, coepitque in spem restitutus placide audire de statu Siciliae disserentem. Ceterum iubebat Arsidas Poliarchum simulatione omissa ad Regem accedere. Fractos hostes memorabat, legationem ad eum Timonidis, & praeter benevolentiam Meleandri curam quoque Argenidis & tot in se studia veterum amicorum. Quid ille formidaret inter tanta praesidia? Aut cur simulationi mallet quam apertae virtuti vir militaris confidere? Sed obstabat Gelanorus, dominum subinde admonens fidei in Africa datae nulli se prius quam Arsidae ac deinde Argenidi locuturum. Ipse quoque Poliarchus se posse negabat incolumi dignitate prodire in publicum: navigandum prius in patriam ad recipiendum cultum in quo vellet a Meleandro cerni; unam esse Argenidem quam iuvante Arsida optaret convenire. At "Saltem, retulit Arsida, conscientiam Nicopompi suspectam non habebis. Nam quid fidem illius hominis praedicem? In te ornando totus est & fidissimo affectu exsultat cum laudaris. Apud eum nunc hospitor, nec fidelius potes quam illius laribus tegi." Haud aegre Poliarchus nec repugnante Gelanoro assensus est. Igitur cum obiter quievissent, iter nocte concubia ingressi sub auroram Epeircten perveniunt, admissique ad Nicopompum compulerunt hospitem ad gratantium lacrimarum laetitiam. Et Arsidas ubi provectior fuit dies ad Argenidem ivit, sed occupatam cum parente & deinde cum Cleobulo habere secretam ante non potuit quam illa Radirobanem fugiens ad lucum divertit.

2. Ubi autem advenisse Poliarchum referente Arsida scivit, oblita tot malorum nec aestimato utriusque periculo, plusquam pro incerta & brevi felicitate exsultavit. Sed utcumque festinanti expectanda vespera erat, ut is extra discrimen duci posset ad regiam. "Ero, inquit Argenis, in illa porticu mea, unde ad hortum est aditus. Erit una Selenissa, quae tibi & Poliarcho aperiat. Vade, mi Arsida, & tempori adsis!" Hinc gaudio turgens ad Selenissam pergebat, tanquam compari secretorum largitura felicitatis partem. Sed labefactatam fidem agnovit Radirobane ab ipsa commendato. Cum igitur hanc quoque elusisset facta spe mitigati in Radirobanem animi, nixa fenestrae est quae in hortum patebat. Tum vero duo gravissima occurrebant, adventus Poliarchi & Selenissae perfidia. Ita mens iracundia & gaudio variata nihil satis consulebat. Sed maturato opus erat ne Selenissa Poliarchum deprehenderet ad constitutum venientem. Ea nocte ad ficta negotia anus ablegari non poterat. Nec consultius quicquam fuit quam Arsidae per servulum nuntiare se inspectandis quas sub vesperam afferri praeceperat vacare non posse. Veniret ad regiam Arsidas primo mane, sed non cum illo artifice. Facile Arsidas intellexit intervenisse quae morarentur virginis cum Poliarcho colloquium, idque palam non ausam nuntiare, hoc de picturis deque artifice esse commentam.

3. Versus ergo ad solandum Poliarchum, quem haec mora conficiebat, etiam Nicopompum adhibuit. Laeta sermonum & mutabili serie mulcebant, nunc suas, nunc Argenidis virtutes non aegre audientem aut si quid ludicrum Radirobani sinistrumve contigerat. Sed huic officio haerentes turbavit adventus amicorum. Quippe ea vespera praeceperat Dunalbius sibi cenam in Nicopompi aedibus coqui. Antenor suo e templo in urbem delatus & Hieroleander eum comitabantur. Quibus fores intrantibus, cum doleret Nicopompus a Poliarcho se avelli ac ne Arsidam quidem cum tanto hospite perseverare posse (nam & illum Dunalbius ad cenam quaerebat), Poliarchus utrumque solatus est: irent sedulo nec perfunctorie cenarent ne subolere Dunalbio posset aliquid esse arcani quod hilaritatem moraretur. Ipse ducente Nicopompo substitit in conclavi ad triclinii latus, unde convivarum sermones excipi possent. Cenantibus varii sermones fuêre, sed plerumque vulgares & quos a familia, quae convivis ad obsequia aderat, notari non obesset. Ubi vero sublatis epulis soli fuerunt, Nicopompus mentionem Poliarchi ex composito iniecit ut ille in proximo latens de sua fama rectissime iudicaret, cum isti de eo simpliciter dicerent quem abesse arbitrabantur. Non parcebat tantum iuvenem laudare Dunalbius. Omnes eius virtutes meminerat & Antenore atque Hieroleandro suas loquendi vices implentibus, nunc illius fortitudo, nunc comitas referebatur, tum in hilari ac iuvenili animo vis matura ingenii, & cetera bona propter quae senectutem laudamus. Arsidas vero, quia compererat aemulationem Poliarchi in Radirobanem, seriem colloquendi deduxit ad civile in Lycogenem bellum, cuius initia Poliarchus prosperrima Regi pugnando effecerat. Inde paulatim ad Sardos & Radirobanem venit coepitque familiariter de eius ineptiis ridere. Nam & ille Rex superbissimae erat inter suos consuetudinis, multaque passim exciderant quibus deprehenderetur vanum ingenium fictaeque virtutes.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License