John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber III.

Capitulum XIV

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XIV

1. Dumque Dunalbius, Antenor, Nicopompus vel fastidio aversantur recordationem insulsae superbiae vel indignari audent quod eiusmodi auxiliatori Sicilia gratias deberet, subridens Hieroleander: "Quid si, inquit, hominem hoc mane vidissetis? Impia adulatione elatus, carmina quaedam de se conscripta apud suos laudabat, quae poeta non condidisset nisi aut alio quam Apollinis furore insanus aut utique illum, cui scribebat, scivisset insanire. Finem poematis descripsi. Ex eo de toto coniicite.

2. Tu si terribiles in proelia saeva iugales

Exigis, Odrysios confuso pectore Mavors

Damnat equos dextramque suam. Si terga subibis

Quadrupedis, cupiet spreto tua Cyllarus Astro37

Imperia & Sardis volitare superbior agris.

Et cum lentato volucres aptare sagittas

Instituis nervo, cedunt Phoebusque dolensque

Amphitryoniades. Quod ni38 te velle putaret

Arte sua vinci, tibi cederet ipse Cupido.

At Maia genitus39, cum tu rosea ora resolvis,

Astupet, atque omnes subicit iam frigidus alas.

Cedit & ingenio Pallas, formaque Lyaeus,

Iura triumphatis cum sobria dividit Indis

Pulcher, & intonsos distinguunt serta capillos.

Quid domito quod frena mari tu classibus unus

Imponis, sceptroque tuo Neptunia sceptra

Summisêre apices? O nobis aurea rursus

Saecula, si tantum pronus tibi fulmina credat

Iuppiter, & cunctis unum stet numen in aris.

3. Omnes de sacrilega poetae solertia praedam his carminibus auspicantis riserunt. Quamquam Nicopompus -- & ipse poeta -- hanc nonnihil invidiam levabat: quippe ita esse poeseos genium, ut ad aurium voluptatem exerret extra verum, eo quidem licentius, quod cum sciat sibi non credi, quicquid fingit innocentis potius ludi, quam inverecundi mendacii res est. Praeterea & saeculum ita ferre ut immodicis apud Reges laudibus iam omnes poetae sint. Nam nec solum Radirobanem esse cui haec larva illuserit. Ipsum quoque (oculis nutuque absentem Meleandrum significans) quam saepe his falli blanditiis? Denique omnes eo fato principes viros nasci, ut aliquid saltem pennarum ad hunc viscum relinquant.

4. At Dunalbius publicae rei studio motus: "Ita vero improvidi cives, inquit, dum vilitate40 laudandi unusquisque Regum vitia ad amicitiam sollicitatis, vos simul & illos miserrimos fieri non sentitis. Quanto enim incommodo vestro imperantes sic fingitis ne quid eos pudeat, sed licentissime assuescant se ipsos amare & mirari, utique postquam diu omnes eorum affectus adulatione & praeconiis consecravistis? Illos autem, quantumcunque sibi felices sint, ego lacrimis dignissimos puto, nisi superessent his domesticorum insidiis & ea colere ac probare solerter instituant, non quae in ipsis alii laudant sed quae ipsi in aliis. Ceteros enim adeo sua purpura occaecavit ut nesciant quod nemo praeter hos ignorat: qui mores, quae studia, quisve modus inter homines famam aut veniam vel denique odium ferat. Proh facinus! Opulentissimae venationis genus est explorare intimos Regum motus, quo eos natura, quo cupiditas vocet; mox in41 diis, non hominibus, aestimatis quicquid amant aut volunt impense commendare, vel ut similitudine morum atque sermonum iis placeas, vel ut solvas eorum verecundiam & gratias tibi debeant, quod molliveris viae speciem, quam ad vitia ducentem obsitamque infamia pudor prohibebat experiri. Quid miremur principes violenta adulationis procella inclinatos, quo sponte iam volunt, iis vocibus credere quas solas accipiunt -- praesertim nemine ruinam sustinente ad quam tanta vis impellit?

5. "Nam illi sapientes quos negotiis adhibent seu verentur frustra monere seu medicamentum, quamvis infundat salubritatem, tamen ingratum esse sciunt, his vulneribus non adhibent manum. Aut certe vitia distinguunt quibus se ipsum Rex maculat, ab iis quibus perdit rempublicam, et contenti utcunque mederi publicis, non restituunt principi oculos quibus ipse suam sortem & blandientium fallaciam damnet. Quis familiarium sapienter Reges admonuit, si aviditate aeris infames sunt, si nimio venationum studio amittunt reipublicae curam, aut cum libidinis exemplis inficiunt saeculum, vel inconsultis amicitiis publicam invidiam concitant? Laboramus etiam virtutum nomina his cupiditatibus foedare. Cura futuri, laborum assuetudo, comitas, liberalitas appellantur. Nec vitia illa tantum sed etiam leviora in his adolescunt mendaciis. Immo cum recte quid sapiunt, adeo fictos inveniunt & nimios plausus ut saepe (credite, amici) pudore, qui ceteris aberat, onerati oculi multum mihi tremuerint. Videbam neque pudere istos effusissimae fraudis neque principes indignari quod sibi tam procaciter illuderetur. Quantum a comoedia distat hic ludus, cum utrobique in os laudes, quos apud te protervo contemptu tanquam vanos aut pueriliter captos derides? Quod nisi maiorem Regibus genium quam qui populum informat dii dedissent, quotusquisque ex his plagis evaderet, quae vel ipsa consuetudine placent, quia nascentium cunas circumdant nec eas meminerunt sibi poni?

6. "Sed neque his periculis soli Reges infesti sunt. Plerique regiis malis in privata fortuna laboramus. Reges sumus supplicibus rursusque Rex nobis in cuius est manu quod petimus. Hunc tentamus blanditiis, hunc illa vanitate conficimus ultro amantem tela quibus percelli Reges solent. Quod est autem ad Radirobanem, a cuius superba credulitate initium questibus istis fuit, cetera lenitate meruit ne qua in eo peccata excusemus. Et ô vos, Siculi, miseros, si illius coniugio Argenidem damnatis."

7. Adeo Poliarchum haec oratio affecit ut vix sibi temperaret. Optabat Dunalbium amplecti ob hoc de Radirobane augurium, destinabatque iam praemia quibus saepe ab illo eiusmodi candoris praecepta eliceret. Omnes denique illos instituit commendare Argenidi eorumque uti fide in iis quae instabant. Dilapsis hospitibus Nicopompus & Arsidas ad ipsum redeunt, deductumque ad torum non ante destituunt quam ille, amicorum quieti consulens & cum solis praeterea curis melius locuturus, domitum sopore se fingeret.

8. Noctem illam Selenissa & Argenis (quis mortalitatis ludibria satis aestimet?) in eiusdem calliditatis mutuo dolo ducebant qua scilicet ratione, ubi dies rediisset, una alterius oculos fugere posset. Nam & Selenissa locum quaerebat quo remota Argenide Radirobani loqueretur & Argenis optabat amovere Selenissam ne sciret advenisse Poliarchum. Prior Selenissa, nunquam se peccaturam tectius rata quam in umbra libertatis, ultro de Radirobane mentionem iniecit. Aiebat enixe ab eo se oratam ut in iisdem arborum spatiis postera die esset; cupere illum quaedam haud vulgaria cum ea communicare & deinde ad Argenidis colloquium deduci. Occupavit Argenis: "Vade ubi commodum erit, mater. Sed mihi ad ea dirigenda spatium relinque quae, cum una colloquemur & ut solet orabit, reponam. Volo itaque ut mature cum illo sis, protractoque sermone hominem teneas donec omnibus cogitatis ipsa in hortum descendam." Nihil posse reperiri prudentius iterabat Selenissa, tacita improbitate deridens quod sui prodendi rationem ac tempus ipsa Argenis aptaverat. Sed & ignara erat se quoque deludi & amolitam a conspectu non tam mitti ad Radirobanem quam averti a Poliarcho.

9. Mane erat & multi solis aestum ambulatione praecipiebant. Iamque illius voluptatis simulatione Radirobanes opperiebatur matronam in horto, vix tunc ob Argenidem magis quam Theocrinem sollicitus. Nec segnior anus cum maturius de toro surrexisset: "Pergo, inquit, ad Sardiniae Regem. Si vera de amore suo retulit, diu est quod inambulat somni impatiens. At nos aevo defectae (addebat subridens) poenas illius aetatis luimus, quae nec suos labores agnoscit nec aestimat alienos." Hic iterum monere Argenis ne ante discederet a Radirobane quam ad viridarium ipsa procederet; malle se illic quam intra limina Radirobani loqui. Ea Selenissae fuêre laetissima credenti Argenidem hoc brevissimum tempus petere ad receptum prioris amoris, quem ante omitti oportebat quam posset Radirobani placari.





37 Cyllarus centaurus est in quo unus ex Dioscuris vehitur et Radirobanem vehi decet.



38 ni edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664; in 1659, 1664b, 1673



39 Mercurius



40 vilitate edd. pri. et sec., 1664; utilitate 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673.



41 in 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b; non edd. pri. et sec., 1664



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License